صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

non misericordiam prærogaret : sicut idem Apostolus alio loco dicit: Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Rom. iv, 4). Vasa itaque misericordiæ ad indebitam sunt gloriam præparata, quia gratis sunt misericordiam consecuta. De quibus etiam ipse beatus Apostolus se esse testatur, dicens : Qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. 1, 13). Hoc est opus Dei in vasis misericordiæ, ut blasphemis et persecutoribus et contumeliosis, non debitus redderetur interitus, sed misericordiæ donaretur gratuitum munus. Vasis vero iræ nunquam Deus redderet interitum, si non spontaneum

peccanti homini juste inferret iram, si homo ex prædestinatione Dei cecidisset in culpam. Sed quia causam iniquitatis suæ ex propria homo habuit voluntate, propterea B. Paulus sustinuisse asserit Deum in multa patientia vasa iræ, aptata in interitum. Hæc igitur ira, ideo talibus vasis interitum reddidit, quia in eis meritum voluntariæ iniquitatis invenit. Quando autem peccanti servo iram justus Dominus intulisset, si servus ex Domini prædestinatione peccasset? In hoc itaque ista vasa Deus aptavit, in quod prædestinavit, hoc est in interitum, illum utique interitum, quem Paulus malis repente superventurum denuntiat, dicens: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus (I Thess. v, 3). Quod si Deus tales in peccatum prædestinaret, non eos Apostolus vasa iræ mallet nominare, sed culpæ, nec in interitum talia vasa, sed in peccatum dicerentur aptata. Nunc autem ideo vasa iræ dicuntur, ut osten. datur, in talibus ex Dei prædestinatione non hoc esse, quod est male ab eis admissum, sed quod est talibus bene redditum.

navit. Ipsa est enim prædestinatio Dei, sempiterna A mercedem eis Dominus pro operibus suis redderet,
scilicet dispositio futuri operis Dei. Porro autem in
iniquis puniturus est, quod ut essent mali, non de-
dit, nec eos ad iniquitatem aliquam prædestinavit,
quia ut inique vellent, hoc eis daturus ipse non fuit.
Et quia malæ voluntatis perseverans iniquitas inulta
remanere non debuit, tales ad interitum prædestina-
vit, quia talibus justæ punitionis supplicium præpa-
ravit. Quod utique manifesto Dominus ipse sermone
perdocuit, in eo quod a se ostendit paratum, non
solum regnum, ubi lætentur boni, sed et ignem æter-
num, ubi crucientur mali. Bonis etenim dicturus est:
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod
vobis paratum est a constitutione mundi (Matth. xxv,
34); malis autem dicturus est: Ite, maledicti, in ignem
æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Ibid., B inveniretur homo habere peccatum, quia nec Deus
46). Ecce ad quod Dominus iniquos et impios præ-
destinavit, id est ad supplicium justum, non ad ali-
quod opus injustum; ad pœnam, non ad culpam; ad
punitionem, non ad transgressionem; ad interitum,
quem ira justi judicis peccantibus reddidit, non ad
interitum, quo in se iram Dei peccantium iniquitas
provocavit. Quod beati Apostoli prædicatio mani-
festat, qui malos, quos in æternum damnaturus est
Deus, vasa vocat iræ, non culpæ. Ait enim : Quod si
volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam
suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ aptata in
interitum, ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa mi-
sericordiæ, quæ præparavit in gloriam (Rom. ix, 22).
Quæso, Monime carissime, ut hunc Apostoli locum
diligenter attendas. Notum namque est, iram Dei C
dici non posse nisi ubi creditur hominis iniquitas
præcessisse. Neque enim Deus aut ignarus esse po-
tuit, aut injustus, qui posset aut peccantis hominis
culpam non agnoscere, aut non peccanti judicium
punitionis inferre. Nam et ipse beatus Paulus in ini-
quitate hominis justitiam Dei prædicat commendari,
ut ostendat, non injuste iram omnipotentis inferri.
Ait namque : Si autem iniquitas nostra justitiam Dei
commendat, quid dicemus? nunquid iniquus Deus, qui
infert iram? (secundum hominem dico) absit, alioquin
quomodo judicabit Deus mundum (Rom. 11, 5)? Non
itaque frustra talis est ab eo facta inter puniendos glori-
ficandosque discretio, ut illos vocaret vasa iræ, istos
autem vasa misericordiæ, nisi ut ostenderet, tam in
vasis iræ quam in vasis misericordiæ iniquitatem D
propriam præcessisse. Talis est enim Dominus verus,
cujus (al. cui) et gratuita sit misericordia, et ira non
sit injusta; ac per hoc, et illos indignos præveniat
bonitate quos justificat, et illos dignos inveniat pu-
nitione quos damnat; ac sic appareat, et in vasis
misericordiæ, non ex ipsis, sed ex Deo esse, quod
boni sunt, et in vasis iræ, non ex Deo, sed ex ipsis
esse quod mali sunt. Posset enim Apostolus quos di-
xit vasa misericordiæ, potius vasa justitiæ nuncupare ;
sed si vasa justitiæ vocarentur, forsitan ex seipsis
habere justitiam putarentur. Nunc autem cum vasa
misericordiæ dicit, procul dubio, quid ipsi fuerint,
non tacuit, 22 quía quid eis a Deo collatum sit,
evidenter ostendit. Si enim per seipsos essent justi,

CAPUT XXVII. Quam juste Deus deserit malos et interitum eis reddit. Iniqui prædestinati sunt ad stagnum ignis et sulphuris. Prima mors animæ in peccato, secunda in stagno ignis. Vias impiorum non novi Dominus, quia eas non fecit. Prima mors animæ ab homine, secunda a Deo infertur. Peccata prædestinavit Deus non facienda, sed juste punienda.

Bene quippe malis interitus a Deo redditur, quamvis sit malus interitus eis qui nunc juste deseruntur, et postmodum juste torquebuntur. In talibus enim Deus judicium suum desertione inchoat, cruciatione consummat. Nam et hoc tempore quo discedentes malos deserit Deus, non operatur in eis quod ei displicet, sed operatur per eos quod ei placet, postmodum eis redditurus quod ab ejus justitia merentur. Recipient enim non pro eo quod Deus bene usus est eorum operibus malis, sed pro eo quod ipsi male abusi sunt Dei operibus bonis. Tales itaque Deus aptavit in interitum punitionis, quem peccatori justus judex prædestinatione justa decrevit. Non in peccatum quod homo non ex prædestinatione divina, sed ex voluntate sua, male concupiscendo cœ pit, et male operando perfecit: concupiscentia enim concipiens peperit peccatum, peccatum vero con

summatum genui. mortem (Jac. 1, 15). Non ergo A a Deo habet donum et messis et seminis. Quod Pauiniqui prædestinati sunt ad mortem animæ primam, sed prædestinati sunt ad secundam, id est ad stagnum ignis et sulphuris. De quo beatus Joannes dicit: Et diabolus qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris (Apoc. xx, 9). Et alio loco : Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda. Et qui 23 non est inventus in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis (Ibid., 14). Rursus dicit: Dubiis autem, et infidelibus, et contaminatis, et homicidis, et impudicis, et veneficis, el idolis servientibus, et omnibus mendacibus, pars eorum in stagno ardente, et sulphure, quod est mors secunda (Apoc. xx1, 8). Illam secundam nuncupat mortem quæ sequitur ex sententia justi judicis, non illam quæ præcessit in mala concupiscentia peccatoris. Qua B morte Salvator quosdam mortuos asserebat, dicens : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. vIII, 22). Et Apostolus de vidua: Quæ autem in deliciis est vivens mortua est (1 Timot. v, 6). Ad Ephesios quoque sic loquitur: Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis, secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiæ, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus, in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum. Et eramus natura filii iræ, sicut et cæteri; Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo (Ephes. 11, 1). De hac morte C qua homo est mortuus in peccatis dicit Deus: Nolo mortem morientis, sed ut revertatur a via sua mala, et vivat anima ejus (Ezech. xvi, 32. Quomodo autem ad mortem peccati prædestinasse Deus hominem creditur, quam ipse se nolle testatur? Mors ergo ista morientis, via sua mala est: quæ quia mala, Deo ignota. Scriptum namque est : Vias enim quæ a dextris sunt, novit Dominus; perversæ autem sunt, quæ a sinistris sunt (Prov. iv, 27). Vias ergo, quas Deus fecit, novit, quas non fecit, perdit, quia eas non novit. Unde scriptum est: Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit (Psal. 1, 6). Ille igitur, qui scit omnia antequam fiant, et cujus oculi in omni loco speculantur bonos et malos, cujus etiam vultus super facientes mala, ut perdat de terra memoriam D eorum (Psul. xxxi, 17, ideo viam malam non novit, non quia scientiam ipsius aliquid in operibus hominum fugit, sed quia mortem morientis non fecit; qui tamen mortem mortuo juste retribuit. Prima igitur mors animæ, quam sibi homo intulit, secundæ mortis est causa et secunda mors quam Deus homini reddidit, primæ mortis est poena. Et quia istam sibi homo injustus injuste intulit, illam a justo judice juste percepit, ut quia in ista volens semen iniquitatis seminat peccator improvidus, in illa metat fructum punitionis invitus : Qui enim seminat in carne sua, de carne metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu melet vitam æternam (Gal. vi, 8). Sed qui seminat in spiritu, et de spiritu metet vitam æternam,

lo teste cognovimus, sic enim ait : Qui autem dat se-
men seminanti, et panem ad manducandum præstabit,
et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa
frugum justitiæ vestræ (11 Cor. ix, 10). Qui vero se-
minat in carne, et de carne metet corruptionem;
ideo non lætabitur in messe, quia non Deum, sed
seipsum habuit auctorem in semine. l'eccata itaque
hominum cuncta quidem Deus in peccatoribus præ-
scivit futura; et quia ipse non ea prædestinavit fa-
cienda, juste prædestinavit judicio punienda. Quod
etiam in ipsis dictis sancti Augustini, quæ tuæ inse-
ruisti epistolæ, si consideres, profecto cognosces,
qui postquam dixit: Hoc ergo bonuni, quod est re-
quirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque
ad unum (Psal. LII, 4); sed in eo genere quod præ.
destinatum est ad interitum, statim secutus adjunxit,
dicens: 24 Super hoc enim respexit Dei præ-
scientia, protulitque sententiam. Nempe satis at-
que evidenter his dictis ostendit, quia Deus peccata
hominum præscientia vidit, quibus sententiam præ-
destinatione dictavit. Quid enim aliud accipere debe.
mus, in hac prolatione sententiæ Dei, nisi paratum
supplicium peccatori? Juste autem est ad punitio-
nem divina æquitate prædestinatus, qui peccator est
divina cognitione præscitus; ut pote, qui iniquita-
tem, ad quam a Deo non est prædestinatus, propria
esset voluntate facturus. Ut in quo præscientia Dei
videbat futurum opus injustum, huic per prædesti-
nationis sententiam pararet supplicium justum.
CAPUT XXVIII. Confirmatur ex S. Augustino nullius
humanæ culpæ causam in Deum esse referendam.
Quamvis igitur tu ipse, cæterique tui similes stu-
dio legendi, vel velocitate intelligendi, ex hoc locc
dictorum sancti Augustini, quæ in tua epistola po-
suisti, facillime cognoscatis, quid catholicus habeat
intellectus de his quos ad interitum prædestinatos
audimus, tamen ne tardiores quique hunc tantum
locum minus sibi putent in hac quæstione sufficere,
de aliis quoque sancti Augustini libris quædam in-
serui, quibus docuit humanæ iniquitatis causam so-
lam esse superbiam, nec ad peccandum homines, sed
ad damnationem prædestinatos a Deo, qui ut non
adjuventur a Deo, in ipsis causa est, non in Deo. In
libro itaque secundo de Baptismo parvulorum ad
Marcellinum scribens, inter alia sic dicit (Cap. 17) :
Ignorantia igitur et infirmitas vitia sunt, quæ im-
pediunt voluntatem, ne moveatur ad faciendum opus
bonum, vel ab opere malo abstinendum. Ut autem
innotescat quod latebat, et suave fiat quod non de-
lectabat, gratiæ Dei est, quæ (al. qua) hominum ad-
juvat voluntates, qua (al. quia) ut non adjuventur,
in ipsis itidem causa est, non in Deo, sive damnandi
prædestinati sint propter iniquitatem superbiæ, sive
contra ipsam superbiam judicandi et erudiendi, si
filii sint misericordiæ. Hic statim sanctus Augusti-
nus testimonium prophetæ subjunxit, dicens: Unde
Jeremias, cum dixisset, Scio, Domine, quoniam non
est in homine via ejus, nec viri est ut ambulet, et diri-
yat qressus suos (Jerem. x, 23), continuo subjunxit,

Deo malus operatur.

CAPUT XXX. Responsio Prosperi ad quartamdecimam objectionem. Responsio ad quintamdecimam. Conclusio de prædestinatione.

Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in A quia inultùm non relinquitur, quod sine operante furore tuo. Tanquam diceret: Scio ad correptionem meam pertinere, quod minus abs te adjuvor, ut perfecte dirigantur gressus mei. Verumtamen ob hoc ipsum noli sic mecum agere, tanquam in furore quo iuiquos damn re statuisti, sed tanquam in judicio quo doces tuos non superbire. Unde alibi dicitur : Et judicia tua adjuvabunt me (Psal. cxvi, 175). › Supradictum itaque Marcellinum tali doctrina sanctus Augustinus informans, sequitur et dicit: ‹ Nullius proinde culpæ humanæ in Deum referas causam, vitiorum namque omnium humanorum causa superbia est. › In istis sancti Augustini dictis attende, quæso, mi carissime. Primum quia ut non homines adjuventur a Deo, in ipsis causa esse dicitur, non in Deo. Deinde, quia propter iniquitatem superbiæ prædestinati dicuntur B damnandi, quod pertinet ad judicium, non depravandi, quod pertinet ad peccatum. Tertio etiam considera, quia nullius culpæ humanæ in Deum referendam admonet causam, qua (al.quia) si aliqua peccatoris iniquitas a Deo prædestinata creditur, ipsius iniquitatis causa in prædestinatione divina pouetur (al. constituatur). Quod 25 quam sit in pium, quamque fidei Christianæ contrarium, nullum puto fugere Christianum. Alio quoque ejusdem libri loco (Cap. 19) memoratus S. Augustinus sic dicit: Extolli quippe in superbiam propriæ voluntatis est hominum. non operis Dei. Neque enim ad hoc eos compellit aut adjuvat Deus. ›

CAPUT XXIX. Prædestinatio sine Dei præscientia esse non potest, sed bene e converso. In peccatis, non C Dei opus est, sed judicium.

Et ut manifestiore dictorum ejus indicio nostra fulciatur assertio, aliquid nobis ponendum est de libro quem scripsit de prædestinatione sanctorum, quo manifestius ostendit, sine prædestinatione præscientiam Dei esse posse, prædestinationem vero sine præscientia esse non posse; et quia Deus præscivit etiam quæ ipse non facit, hoc est, peccata. In supra memorato igitur libro, hæc est ejusdem beati Augustini sententia (Lib. 1, cap. 10): ‹ Prædestinatio est, quæ sine præscientia non potest esse, potest autem esse sine prædestinatione præscientia. Prædestinatione quippe Deus ea præscivit, quæ fuerat ipse facturus, unde dictum est: Fecit quæ futura sunt.

Non autem ignoras etiam præterito tempore illi luculentissimo sancti Augustini operi, quod scripsit de prædestinatione sanctorum, quibusdam Gallis objectum, quod beatus Augustinus in assertione prædestinationis divinæ, peccatores, non ad solum prædestinatos diceret judiciuni, sed etiam ad peccatum; cujus dicta, quia ipse celeri præventus est obitu, Prosper vir, eruditus et sanctus, recta defendit fide et al. recte defendit fideli, et) copioso sermone. Ex quibus Gallorum capitulis, ut non multa nunc po. namus, ne libellum istum, quem prolixum facere disputandi necessitas cogit, prolixiorem voluntas facere videatur, duarum responsionum loca duximus inserenda. Quartadecima quippe Gallorum objectio sic habet: Quod qui evangelicæ prædicationi non credunt, ex Dei prædestinatione non credant. Et quod Deus ita definierit, ut quicunque non credunt, ex ipsius constitutione non credant. Huic itaque pravitati quæ beati Augustini dictis, non ex veritate, sed ex livore objiciebatur, tali Prosper sermone respondit: Infidelitas non credentium Evangelio, nequaquam ex Dei prædestinatione generatur. Bonorum enim Deus auctor est, non malorum. 26 Prædestinatio igitur Dei semper in bono est, aut ad retributionem justitiæ, aut ad donationem pertinens gratiæ. Universæ enim viæ Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). Proinde infidelitas non credentium, non ad constitutionem Dei, sed ad præscientiam referenda est. Quæ non ideo necessitatem non credendi intulit, quia falli de ea, quæ futura erat, infidelitate non potuit. Quintadecima etiam objectio his verbis inserta est, quod idem sit præscientia quod prædestinatio. Cui Prosper sic respondit : « Qui præscientiam Dei in nullo ab ipsius prædestinatione discernit. Quod tribuendum est Deo de bonis, hoc ei etiam de malis conatur ascribere. Sed cum bona ad largitorem cooperatoremque eorum Deum, mala autem ad voluntariam rationalis creaturæ nequitiam referenda sint, dubium non est, sine ulla temporali differentia Deum et præscisse simul, et prædestinasse, quæ ipso erant auctore facienda, vel quæ malis meritis justo erant

Præscire autem potens est etiam quæ ipse non facit, D judicio retribuenda: præscisse autem tantummodo,

sicut quæcunque peccata. Quia etsi sunt quædam quæ ita peccata sunt, ut pœnæ sint etiam peccatorum, unde dictum est : Tradidit illos Deus in repro bum mentem, ut faciant quæ non conveniunt (Rom. 1, 24), non ibi peccatum Dei est, sed judicium. Puto in his dictis beati Augustini evidenter ostensum, bona opera sua Deum præscisse et prædestinasse, hoc est, sive quæ ad misericordiam, seu quæ ad justitiain pertinent; mala vero opera, hoc est peccata, præscisse tantum, non etiam prædestinasse; quia ibi non opus Dei esse dicitur, sed judicium. Ideo in peccato opus Dei non est, quia ut peccatum fieret, prædestinatum ab eo non est. Ideo autem judicium est,

non etiam prædestinasse, quæ non ex ipso erant causam operationis habitura. Nos itaque, carissime, hæc interim pauca de libris sancti Augustini, et de responsionibus Prosperi, ob hoc maluimus huic libello inserere, ut cuncti noverint quid debeant de prædestinatione sanctorum impiorumque sentire; simulque, ut appareat ejusdem beati Augustini dictis tenorem nostræ sentertiæ convenire. Proinde quia sufficienter (ut arbitror) iniquos non ad peccatum, sed adupplicium prædestinatos ostendimus, huic volumini jam terminum debemus, ut ad aliarum quæstionum disputationem attentius recensendam, lectoris renovet studium temperies distincta librorum.

LIBER SECUNDUS.

TRES QUESTIONES COMPLECTENS: UNAM DE SACRIFICII OBLATIONE, ALTERAM DE SPIRITUS SANGTI MISSIONE, TERTIAM DE SUPEREROGATIONE B. PAULI.

CAPUT PRIMUM. Epilogus compendiosus de prædesti- A tendant. Et quoniam in ipsam sapientiam (al. ipsa

natione justorum et iniquorum.

sapientia) peccare convincuntur, ipsius sapientiæ in eis sermo completur, ut dum in ipsam peccant, in animas suas peccatum impietatis admittant; sie namque dicit ipsa Sapientia: Qui autem in me peccant, impie faciunt in animas suas : et qui me oderunt diligunt mortem (Prov. viii, 36). Quomodo enim Dei Filium non oderunt, quem unigenitum quidem verbis negare non possunt, sed eum a natura Patris, inconsiderata perversitate, discernunt? aut quomodo in animas suas impie non faciunt, qui Dei unigenitum Filium, Deum scilicet verum, nec glorificare cum Patre consentiunt, nec uno eodemque sacrificio pariter honorari permittunt? Quibus, cum Dei adjutorio (in quantum series præsentis operis capit), breviter re

dicant Utrum eam fidem Deus suæ donarit Ecclesiæ, qua pater noster Abraham Deo credens placuit, et in qua cunctas gentes terræ in suo semine benedicendas accepit: an aliam sibi religionis normam divinitus profiteantur traditam, ut patriarcharum et prophetarum fidem æstiment abdicandam? Et licet ab hac fide (sicut demonstratura est veritas) omnimodis habeantur extranei, ipsam tamen Ecclesiæ datam dicunt, ipsamque apud se inviolatam manere contendunt.

27 Satis, ut arbitror, Monime carissime, quæstionem de diversitate prædestinationis justorum scilicet et iniquorum, hoc est eorum quos gratuita misericordia Dei præveniens justificando convertit, glorificatura conversos; et eorum quos justa Dei severitas in peccatis derelinquit punitura damnatos; superior sermo (in quantum Dominus pusillitatem nostram dignatus est adjuvare) et pertractatam continet et solutam, ita ut plerique, licet in ea soleant non leviter permoveri, facile possint, et divinorum librorum testimoniis instrui et sancti Augustini libris, et Prosperi eruditissimi viri responsionibus informari, quibus agnoscant prædestinationem Dei nihil aliud esse, nisi præparationem operum ejus, quæ in æterna sua dis- B spondentes hanc interrogationem præmittimus, ut positione, aut misericorditer se facturum præscivit, aut juste; et quia in peccatis nec misericordia invenitur nec justitia, ideoque omnem iniquorum malam voluntatem, qua peccant, præscitam, non tamen esse a Deo prædestinatam, cum ipsam voluntatem malam non aliter essent habituri, nisi in eo quo fuissent a Domino recessuri. Nec Deum prædestinasse discessionem hominis a se, cum causa ipsius discessionis sola voluntaria esset aversio peccatoris. Quæ quia Deum futura non latuit, in æterna præscientia ejus præparatam sibi pœnam justæ retributionis invenit. CAPUT II. Secunda quæstio Monimi de sacrificio corporis et sanguinis Christi. Hæretici sua malitia excœcali, Trinitatem, et substantia, et Patris veneratione dissipant. Præmittenda quæstio de fide Abrahæ. Nunc itaque ad residuas quæstiones, duce Domino, indagandas nostræ disputationis dirigatur intentio. Dicis a nonnullis te interrogatum de sacrificio corporis et sanguinis Christi, quod plerique soli Patri existimant immolari. Hanc etiam asseris hæreticorun esse quasi palmarem interrogationem. Sed novum non est, ut hæretici, privati lumine veritatis, 28 illis se propositionibus veritatem superaturos arbitrentur, quibus facillime superantur: Gloria namque in confusionem ipsorum est qui terrena sapiunt (Philip. in, 19). Hoc ergo sectantes hæretici, ea sibi, quasi palmaria et invicta, videntur proponere, unde sibi confusionem non vident imminere. Sed cum a veritate superantur, hoc in illis utique impletur, ut unde gloriantur inde confundantur. Non est igitur mirum, si illi, quos malitia sua (sicut scriptum est) excæca- D tos, veritas ipsa (quæ lux est vera) deseruit, quorumque squalentem perversi cordis obtutum tetri erroris obscuritas circumsepsit, inseparabilem Trinitatem, quam substantiali diversitate disparem prædicare non dubitant, consequenter honorificentiæ quoque imparis (al. impari) officio impie dissipare con

C

CAPUT II. Quæsno sacrificii ex patrum fide determi
natur. Promissiones factæ Abrahæ et semini ejus.
Abraham construxit altare non soli Patri, sed et
Filio sacrificaturus. Idem est invocare in nomine
Domini quod invocare nomen Domini. Abraham illi
Deo construxit altare qui ei visus est. Invictum con-
tra hæreticos argumentum ex sacrificio et fide
Abrahæ.

Dum ergo inter nos et illos sacrificii vertitur quæ stio, ad illos nobis recurrendum est patres, quos Deus, velut luminaria in mundo, ad instructionem nostram veræ fidei clarificavit indicio, quorum fidem ita dignatus est a se inspiratam ostendere, ut eorun se Deum inveniatur evidentissime nominare, dicens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: hoc mihi nomen est sempiternum et memoriale in generationem et generationem (Exod. m, 15). Cum itaque nos dicimus sacrificium non soli Patri, sed simul unum Patri Filioque offerri, illi autem Patri soli existimant immolari, in sacrificio patriarcharum, vere ac Deo placitæ quæramus immolationis indicium. Ab illo itaque nobis est documentorum series inchoanda, in cujus invenitur semine futura cunctarum gentium benedictio repromissa, dicente Paulo: Abrahæ dictæ sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno: Et semini tuo, quod est Christus (Gal. ш, 46). Et iterum : Ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret, in Christc

[ocr errors]

Jesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem A crificasse consentiant. Utroque enim tanquam bis acuto gladio, nefariæ diversitatis obtruncatur assertio; quia, si Deum Patrem Abrahæ visum dicunt, ut ei soli sacrificium asserant immolatum, in eo quod visus asseritur, non erit tanquam invisibilis Pater invisibili Filio præponendus: si autem Filius visus est, et ei sacrificium sanctus patriarcha obtulit, non est Patri Filius in aliquo præponendus; neque enim illi Abraham sacrificium offerret, si potiorem illo quemquam alium credidisset. Ac sic isti, qui fidem nostram hujus impulsu quæstionis 30 existimant quatiendam, utrobique necesse est mendacium suæ credulitatis (al. incredulitatis) agnoscant. Et utinam cognoscentes abjiciant, et ad veram fidem (quam inaniter rebelles impugnant) salubriter humiles pa

(Ibid., 14). Sit igitur omnino compertum, illos esse benedictionis divine compotes et spiritalis gratie participes, 29 quos constat fidei Abrahæ in sacrificio reperiri sequaces. In libro Genesis legimus Visus est Dominus Deus Abrahæ, et dixit ei: Semini tuo dabo terram istam. Et ædificavit ibi Abraham altare Domino, qui visus est ei, et recessit inde in montem contra orientem Bethel, et ædificavit ibi altare Do mino Deo, et invocavit in nomine Domini Dei, qui visus est (Gen. xi, 7). Eligant nunc hæretici quod volunt, ut aut Patrem fateantur Abrahæ visum, aut certe consentiant ab Abraham Filio altare constructum; altare vero non ob aliud ædificari, nisi ad offerendum sacrificium Deo, Veteris Testamenti lectio frequenter insinuat. Moyses quippe de Noc justo sic loquitur: B catique jam redeant! Abraham enim qui non alteri

Et ædificavit Noe altare Deo, et tanquam interrogaretur, cujus rei gratia vir justus illud altare construxerit, secutus adjunxit: Et accepit ab omnibus pecoribus mundis, et ab omnibus volatilibus mundis, et obtulit hostiam super altare Deo (Gen. vm, 20). Claret igitur sanctum quoque Abraham, amicum Dei fidelem, et gentium fidelium patrem, ob hoc Deo qui ei visus est ædificasse altare, ut ei posset sacrificium congruæ immolationis offerre. Ne autem, cum in nomine Domini Dei dicitur invocasse, quisquam existimet alterum Deum in nomine Dei alterius invocatum, cum non aliud sit, invocasse in nomine Domini Dei, quam invocasse nomen Domini Dei, subsequenter evidenti manifestatione hoc quoque Scriptura curavit divina monstrare; paulo post enim sic dicitur: Abraham autem erat onustus valde pecoribus, et argento, el auro, et abiit illo (al. illuc), unde venerat, in desertum usque Bethel, ad locum ubi fuerat tabernaculum ejus prius, inter Bethel et inter Agge, in locum ubi altare fecerat initio, et invocaverat ibi Abraham nomen Dei (Gen. XHI, 4). Cognoscitur itaque hoc fuisse invocare in nomine Domini Dei, quod est invocare nomen Domini Dei. Quocirca dicant hæretici, utrum Patri an Filio Abraham existiment construxisse altare? quia, cui altare construxit, ipsius utique nomen invocavit. Ipse autem non nisi Deo, qui ei visus est, altare construxit, quem hæretici Filium dicere consuerunt: nitentes quippe Patris et Filii diversam docere substantiam, omnes corporearum rerum conspicabiles formas (quas ad insinuandam se hominibus omnipotentissima deitas, creaturæ totius domina, sicut voluit, et congruere temporalibus (al. temporibus) locis ac personis noverat, coaptavit) Filio tantummodo existimant deputandas inde asserentes inæqualem Patri atque imparem Filium, quod ejus natura capax mutabilium potuerit esse formarum. Et tanquam eo naturaliter ejus divinitas visibilis fuerit, quo se ad infirmas (al. informandas) hominum mentes visibilibus rebus demonstrare non sprevit. De qua re non est nobis hoc opere disputandum, cum præsentis quæstionis hoc tantum deposcat intentio ut quia sanctus Abraham illi Deo sacrificasse cognoscitur, quem ei visum fuisse divina Scriptura testatur, aut Patrem visum Abrahæ dicant, aut Filio Abraham sa

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Deo, sed ei qui sibi visus est altare construxit, ut secundum id quod sentiunt hæretici convincantur, aút Patrem vidit, aut Filio sacrificavit.

CAPUT IV. Isaac quoque Deo qui ei visus est construxit altare. Jacob item eidem Deo altare jussus construxit. Patriarcharum sacrificią nostris congruunt, quæ fiunt toti Trinitati.

Hunc Deum qui visus est Abrahæ, cuique Abraham, non utique ad aliud, quam ad offerendum sacrificium, ædificavit altare; Isaac quoque vidit, et ei, paternæ fidei tenax, altare construxit. Scriptum est enim de Isaac (hoc liber Geneseos continet): Ascendit autem inde ad puteum juramenti, et visus est ei Dominus in illa nocte, et dixit ei: Ego sum Deus Abraham patris tui; ne timeas, tecum enim sum, et benedicam te, et multiplicabo semen tuum propter Abraham patrem tuum. Et ædificavit ibi Isaac altare, et invocavit in nomine Domini (Gen. xx, 23). Procul dubio ejus Domini, qui ei visus præsentiæ suæ auxilium, et benedictionis donum, et multiplicandi seminis promisit augmentum. Jacob quoque non alteri Deo, sed illi qui visus est ei, altare fecisse cognoscitur. Et quod amplius est, non hoc sponte arripuit, sed divinis obediens præceptis implevit. Quod his verbis sancta Scriptura testatur: Dixit autem Deus ad Jacob: Surgens ascende in locum Bethel, et inhabita ibi, et fac ibi altare Deo, qui visus est tibi, cum fugeres a facie Esau fratris tui (Gen. xxxv, 1). Et subsequenter dicitur: Venit autem Jacob in Lusa, quæ est in terra Chanaan, quæ est Bethel, ipse et omnis plebs que erat cum eo, et ædificavit ibi altare, et vocavit nomen loci illius Domus Dei; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret a facie fra tris sui Esau (Ibid., 6). Ecce in ore duorum et trium testium verbum fidei nostræ consistit; ecce amicorum Dei sacrificio prorsus Ecclesie catholicæ concordat oblatio, quæ sic sacrificat Patri, ut simul omni sacrificet Trinitati; quoniam et sancti patriarchæ, sacrificium quod Filio jubebantur offerre, sciebant se Patri simul et Filio placitis obsequiis exhibere. Idcirco autem eis divinitus jubebatur, ut Filio altare construerent, non quia sacrificandum non esset Patri, sed ut quod immolabatur a sanctis, simul Filio immolaretur et Patri, neque ut præponendus esset Patri Filius sed ne putaretur genitori genitus in aliquo

« السابقةمتابعة »