صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

minuas largitoris; ut qui tibi temporale donavit regnum, donet etiam sempiternum. Ipse enim dicit : Eos qui me glorificant, glorificabo (I Reg. 11, 30). Quod ipsa Trinitas faciat, quæ unus et verus est Deus: Qui potest omnia facere supra quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20); ex ipso enim, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. x1, 36). Ipsi gloria in sæcula sæculorum. Amen.

tur æqualem. Sola vero possidet veritatem simplici- A deres largitatem divini muneris, et potestatem non tatis, quæ unam veram et simplicem credit substantiam Trinitatis. Oramus autem Deum, ut aures clementiæ tuæ verbo veritatis placidas reddat, et pio cordi tuo lumen sapientiæ spiritalis infundat, ut Filium Dei Deum, et Dominum nostrum Jesum Christum sic honorifices, sicut honorificas Patrem : meretur enim hoc a te, ut eum qui te fecit Patre tuo meliorem, Patri suo secundum divinam naturam fatearis æqualem. Quæso, gloriose rex, ut in te consi

Abest ab editis et in ipso; legitur in ms. Corb. et in textu Apostoli.

[blocks in formation]

a De conjugali debito, et voto continentiæ a conjugibus emisso.

Domino et merito venerabili filio FULGENTIUS, servorum Christi famulus, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM. Excusatio dilatæ responsionis. 1. Epistolam tuam, sancte sollicitudinis indicem, ante aliquot menses accipiens, cum persolvere cuperem sine dilatione responsum, sic sum repentina corporis ægritudine correptus, ut febrium violenta nimietas commeatum mihi vitæ præsentis auferret; nisi verus animarum corporumque medicus, qui sanat omnes languores nostros, et redimit (al. redimet) de interitu vitam nostram, ad removendum tantæ infirmitatis flagellum, dignaretur medicina sule largiri subsidium. Recepta quoque sospitate, non defuit quidem rescribendi (al. scribendi) voluntas, sed ad dirigendum obstitit hiemalis asperitas. Nunc itaque, quia creator et moderator temporum temperiem dignatus. est donare ventorum, consultationi (al. consolationi) tuæ, quod miseratione atque inspiratione superni largitoris accepi, redhibere non destiti.

CAP. 11. Tenor interrogationis super continentia uxoris. Commixtio conjugalis in se mala non est, sed excessus. Debitum conjugale. - 2. Dicis itaque filiam nostram conjugem tuam pene usque ad extremum nuper ægrotasse periculum, et, sicut plerumque contingit, accepta manus impositione, pœnitentiam secundum morem quem habet Christiana religio peregisse. Verum quia postmodum, divinæ bonitatis munere, plenam accepit corporis sospitatem, fragilitatem 145 carnis allegans, ætatis insuper juvenilis incontinentiam confiteris; et in hac ambiguitate cogitationis, qua carnem consideras, majestatemque formidas, velut nauta locorum ignarus, et fluctibus ventisque jactatus, dum periculorum incerta præca

a Ms. Victor., Deo quod continentium debeant etiam conjugati servare post votum.

Destinam, id est fulcrum, fulcimen; ita Arnobius I contra gentes circa finem: Atlantem gestatorem,

B ves, nostra tibi responsione demonstrari flagitas portum, ubi possis animæ vitare naufragium.

C

D

3. Tenor ergo interrogationis tuæ duo quædam me compellit non segniter consideranda pensare scilicet non solum quid in se conjugalis admixtionis (al. commixtionis) qualitas habeat, sed etiam quid in unaquaque re pollicitatio voventis exposcat.

4. Igitur, si per se ipsam quis fidelium conjugum commixtionem duce ratione consideret, culpabilis usus non in conjugali concubitu, sed in concumbentium reperietur excessu; neque ex commixtione maris et feminæ, sed ex immoderatione libidinis culpam trahit coitus conjugalis. In conjugibus ergo excessus jure reprehenditur, nuptialis tamen dignitas collati sibi divinitus honoris munere non privatur..

Ideo clamat apostolicæ prædicationis auctoritas : Ho

:

norabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus (Hebr. xш, 4). Corinthios quoque super matrimonii honestate servanda Paulus informans, cum præmisisset Bonum est homini mulierem non tangere (I Cor. vII, 1); quorumdam infirmitatem videns, atque apostolica satagens caritate, tanquam parieti inclinato, et maceria impulse (al. depulsæ), non neglexit doctor egregius consolationis b destinam, Christo in se loquente, supponere. Denique subsequenter adjungit Propter fornicationes (al. fornicationem) autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquæque suum virum habeat; uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro (Ibid., 2, 3).

5. Apostolicæ itaque lectionis tenor ostendit, uxo. rem viro, et virum uxori quadam debiti communione misceri. Quod proculdubio non appellaret Apostolus debitum, nisi legitime sciret esse reddendum; nec juberet reddi mutuæ consensionis officio, si esset iniqua reposcentis exactio usque adeo namque nubajulum ac destinam cœli.

Editi habent, nec juberet reddendum mutuæ con. sensionis officium, sed concinnior videtur mss. Corb. et Vict. lectio.

ptias operi divino applicare non ambigit gentium Do- A contrahit infirmitas carnis, si mulieri non misceatur ctor, ut et mulieris in corpore viri, et in uxoris corpore viri potestatem æquali prorsus jure confirmet, dicens: Mulier sui corporis potestatem non ■ habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (Ibid., 4). Alio [autem loco idem dicit: Quia non est potestas nisi a Deo (Rom. XIII, 1).

CAP. III. Utendum conjugio propter prolem, non propter libidinem.-6. Hujus igitur potestatis inculpabilis est usus, officio gignendi divinitus attributus, si justitiæ terminum transgredi libidinosus non permittatur excessus. Justitia vero utendi conjugii hæc est, ut non explendæ libidinis, sed substituendæ prolis obtentu sibi conjuges congruo tempore misceantur. In illis namque bonis quæ fecit Deus, invenitur B casta copulatio uxoris et viri; in quibus Dei operibus libido non potest inveniri; nec aliquando justitiæ congruit, quæ non hominibus ex dono conditionis (al. conditoris), sed peccatoribus ex vitio primæ prævaricationis accessit. 146 Sed quia sine illa, in corpore mortis hujus, proles humana non seritur, non eam affectant conjugia casta, sed tolerant, eique imponit nuptialis honestas modum sine qua non potest in carne peccati naturalis explere fecunditatis officium.

7. Sic ergo quæri debet ex nuptiis fructus, ut cohibendus sit lubricæ voluptatis excessus. Quocirca, si conjugalis usus eatenus temperetur, ut non æstuanti libidini animus serviat, sed proventum nascituræ prolis attendat, et cum nata fuerit diluendam cele-C rius spiritali generatione non negligat, non deputatur fidelibus conjugibus ad peccatum carnis indulta commixtio, quia et conjugalis servat confœderatio castitatem, et verecundia custodit modesta temperiem, et Deo dicandam conjugalis exhibet fecunditas prolem, but et Redemptoris ope homo jam natus reformetur baptismatis sacramento, cujus opere prius formatur in utero; et illum habeat humana natura beneficio secundæ nativitatis patrem, quem in prima nativitate suæ conditionis agnoscit auctorem.

8. Conjugatus ergo si fornicetur damnabiliter peccat; si vero thori fidem non deserat, sed in uxore sua, naturali duntaxat usu, aliquantulum intemperatus (al. intemperatius) excedat, non solum scilicet generationem quærens, sed aliquando libidini D carnis obediens, hoc quidem sine culpa non facit; talis autem culpa citius bene operanti atque oranti remittitur, quia ipsi conjugi servat maritalis caritas fidem, in qua non potest maritalis infirmitas custodire temperiem; et si nuptialis in uxore modestia non tenetur, a nuptiali tamen fide nulla immoderatione disceditur.

CAP. IV. Servata thori fides maculam libidinis diluit. Omnis fornicatio damnabilis, præsertim in conjuge. 9. Retenta ergo thori fides maculam diluit quam

a Ita mss. Corb. et Victor. nec non Ant. et Basil. Colon. vero, non habeut, sed vir, similiter... habeat, etc.

b Mss. Corb. et Victor., ut Dei Redemptoris.

non

alteri, quisquis non pro sola generatione, sed etiam propter fragilitatem carnis suæ miscetur uxori ; quia etsi præfixum concumbendi modum transit, tamen conjugalem terminum non excedit; et licet contrahat carnalis infirmitas culpam, impetrat tamen nuptialis integritas veniam. Accipit ergo talis indulgentiam, non pro eo quod ab una debitum conjugale plus quam oportet exigit (al. exegit), sed quia una legitime (al. legitima) accepta contentus, alteram non requirit. Si tamen non desunt misericordiæ opera, quæ tantum valent in religione Christiana, ut non solum qui conjugiis utuntur, aut qui continentes sunt, sed etiam virgines ad premium virginitatis pervenire non possint, si opera misericordiæ caritatisque neglexerint. Si vero quis inten tus operibus bonis tantam servaverit in uxore temperiem, ut filiorum procreandorum causa tantummodo misceatur uxori, multa laude talis est proculdubio dignus, si quis hoc nostris potest implere temporibus.

10. Fornicatio tamen nunquam potest esse sine gravi crimine, in qua licet non dubitemus damnabiliter peccare hominem ab uxore disjunctum, damnabilius tamen fornicari existimo conjugatum. Utrumque autem Scriptura sancta judicandum, et a regno (al. regni) Dei pronuntiat alienum : scriptum namque est in Epistola ad Hebræos: Quia fornicatores et adulteros judicabit Deus (Hebr. xi,4). Et in Epistola quam ad Corinthios 147 scripsit Apostolus, dicitur: Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, ñeque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. vi, 9, 10). Rursus inter opera carnis idem apostolus Paulus fornicationem, immunditiam, luxuriamque dinumerat; in quorum conclusione dicit: Quoniam qui talia agunt regnum Dei non © consequentur (Galat. v, 21). Præmonet etiam ne lugeat multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt pænitentiam super immunditia, et fornicatione, et d impudicitia, quam gesserunt (II Cor. xi, 21).

CAP. V. Vota Deo reddenda absque excusatione. 11. Igitur quia de qualitate conjugii, quod Dominus donavit, diximus, illud est consequenter tota sollicitudine pertractandum, quidnam vestræ voluntatis præfixerit (si qua tunc potuit esse) devotio. Neque enim quia in rebus (al. rebus) a Deo concessis usus hominibus non interdicitur, ideo debet homo quod voverit Deo non reddere, cum scriptum sit : Reddam tibi vota mea, quæ distinxerunt labia mea (Psal. LXV, 13). Et ne quisquam sibi vellet excusationem tribulationis ad frustrandæ licentiam promissionis assumere, nec se putaret voti reum, si se dixisset ad aliquid vovendum non voluntate sed tribulatione compulsum, docens beatus David omnia esse Deo red

Ita ms. Corb. et Græcus Apostoli textus. Editi vero omnes, consequuntur.

d Ms. Corb., Super immunditiam, et fornicationem, et impudicitiam.

denda, quæ fuerint legitime duntaxat etiam in tribu- A delinquit, si sibi deinceps licere putat quod ante licilatione promissa, cum dixisset Deo: Reddam tibi vota

mea quæ distinxerunt labia mea, continuo subdidit : Et locutum est os meum in tribulatione mea (Ibid., 14). Sed et in Deuteronomio scriptum est: Si autem voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere illud, quia exquirens exquiret Dominus Deus a te, et erit in te peccatum. Si autem nolueris vovere, non erit in te peccatum. Quæ exeunt per labia tua custodies, et facies quemadmodum voveris Deo tuo votum quod locutus es ore tuo (Deut. xxi, 24). Dicit et Salomon: Statim ut voveris votum Domino, non tardabis reddere illud. Tu itaque quæ voveris redde. Bonum est non vovere, quam vovisse et non solvere (Eccle. v, 3, 4).

C

CAP. VI. Res licitæ post votum fiunt illicitæ. Continentiæ voto obstrictis conjugium redditur illicitum.— B 12. Proinde licitarum rerum usus licite cum temperantia geritur, donec rei licita renuntiatio non vovetur, et quandiu non tenetur ex utriusque, id est ex mariti uxorisque consensu, perpetua continentiæ promissio, non est illicita conjugalis admixtio (al. commixtio). Scriptum est enim : Si duxeris uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit (I Cor. vн, 28). Verumtamen cum (al. etsi) non peccet virgo quae nubit, invenitur aliqua virgo peccare si nupserit: non enim peccat virgo nubens, si virginitatem Deo priusquam nuberet in corde non vovit. Cæterum si (quemadmodum dixit Apostolus) statuit in corde suo firma non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginitatem suam (Ibid., 37), graviter postmodum peccat, si post dicatam virginitatem Deo, voluerit humano servire connubio. Nam et viduas quasdam beatus Paulus vinculo pronuntiat damnationis obstrictas, quia scilicet post continentiæ professionem nubendi receptam non abjiciunt voluntatem. De quibus evitandis Timotheum sic instruit : Adolescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, 148 nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. v, 11). Adimit igitur concumbendi licentiam continentiæ promissio, nec sola talibus fornicatio interdicitur, sed etiam maritalis admixtio prohibetur, et præ"varicatricem voluntatem tenet culpabilis nexus, etiamsi nullus in opere consequatur effectus. Neque enim frustra scriptum est quia Concupiscentia cum conceperit, parit peccatum (Jac. 1, 15).

CAP. VII. Non est conjugibus licentia vovendi, sicut solutis, quia corporis sui potestatem non habent. Votum continentiæ obligat, si fiat consensu utriusque conjugis. 13. Quocirca non solum a virginibus integritas, verum etiam a viduis atque conjugibus debet Deo dicata continentia cum timore et tremore servari. Quia priusquam sit aliquis voti reus, non condemnatur, sive virgo licite nubat, sive maritus et uxor conjugale sibi debitum reddant. Postquam vero quisque, meliora consectans, professione seipsum continentiæ sive integritatis obstrinxerit, gravissime

• Mss. Corb. et Vict., Tale est autem.

D

tum fuerat. In talibus quippe rebus quod vovens Deo sibi adimit voluntas, nulla deinceps impune permittit usurpare necessitas; nee temerator voti excusationem justam suæ prævaricationis inveniet, quem nemo compulit ut voveret.

14. Est plane aliquid discernendum inter votuni virginis aut viduæ, et inter votum eorum qui tenentur vinculo conjugali. Nec enim tanta est vovendi licentia vel libertas viro sive mulieri potestatem sui corporis non habenti, quanta est viduæ cuilibet aut virgini conjugato enim, vel conjugatæ, corporalis continentiæ vovendæ facultas plena non suppetit, cujus corpus non in sua, sed in conjugis potestate consistit, secundum illud Apostoli dictum, quod supra posuimus: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (1 Cor. vII, 4). Non itaque sinitur absque conjugis voluntate continentiam assumere, cujus corpus non est in propria potestate : hoc enim quisque recta et firma devotione solus promittit, quod sui tantum juris esse cognoverit. a Tale est enim ut velit quisque corporis sui, quod est in conjugis potestate, continentiam profiteri, quale si quis de alterius substantia aut eleemosynam facere aut sacrificium conetur offerre: Deus autem noster (sicut ipse testatur) diligit justitiam, et odio habet rapinam in holocausto (Isai. LXI, 8).

15. Illa itaque inter conjuges est continentiæ certa promissio, quæ fuerit utriusque consensione firmata; quam cum vir et mulier sibi consentientes concordi voluntate, tanquam sacrificium in odorem suavitatis, super altare fidei, Deo vero ac summo in templo sui cordis obtulerint, nec mulier ulterius in viri, nec vir in mulieris corpore, ad reposcendum debitum conjugale potest habere legitimam potestatem. Sicut enim priusquam Deo simul voverent reprehensibilis fuit unius oblatio, quia legitimi consortis deerat assensus: ita cum pari obtulerit uterque consensu, quod -est inseparabiliter b utriusque commune, non erit impunitus, si quis munus Deo voluntaria devotione oblatum, illicito crediderit opere temerandum.

CAP. VIII. Qui non toto animo vovit, eo magis damnabilis est. De voto nihil licet retinere aut repetere. 16. Quod si forte quis non toto animo vovisse causetur, eo magis damnabilis erit, quod non simplex ad Deum, sed fictus accessit. 149 Scriptum est enim quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu (Sap. 1, 5). Alio quoque loco fictos sancta Scriptura sic increpat Væ duplici corde, et labiis sceleratis, et manibus malefacientibus, et peccatori ingredienti terram duabus viis (Eccli. 1, 14).

:

17. Quam sit autem malum, quamque sollicite fugiendum, si quis de hoc quod Deo voverit aut retinere aut repetere aliquid mortifera prævaricatione pertentet, exemplo sunt Ananias et Saphira, quos de pretio agri quamdam partem infideliter subtrahentes, b Ms. Corb., utrique.

non solum vox apostolica, tanquam divini juris per- A est et mentiri non potest; et bene petenti det, et

vasores, increpavit (al. increpuit), sed etiam severitas justitiæ cœlestis occidit. Beatus denique Petrus, non solum fraudis vitio memoratum Ananiam dixit obnoxium, quin etiam cor ejus a Satana pronuntiavit impletum, dicens : Anania, cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto, ut fraudares de pretio agri? Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? Quid utique fecisti hoc? Non hominibus mentitus es, seḍ Deo (Act. v, 3, 4). Si quis igitur rem Domino jam devotam carnali victus illecebra crediderit denuo reposcendam, non est legitimus rei sue possessor, sed divini juris pronuntiatur invasor. Nec immerito continentiæ jam devot violator immundus audit, quod avarus pecuniæ frau

dator audivit.

te

CAP. IX. Responsio ad interrogata ab initio epistola. Verecundia in actu conjugali servanda. 18. Proinde cuncta quæ superius disputata sunt, conscientia vobis testimonium perhibente perpendite. Et, si quidem continentiam pari vovistis assensu, norem vestræ dilectionis cum Dei timore servate et si quando carnis infirmitas mentem pulsat, animus ad auxilium divinæ miserationis accurrat, nec cedat libidini, sed Deum tota humilitate fidelis exoret, et carnali desiderio militanti adversus animam non consentiat, sed repugnet. Si vero continentiam unus vestrum sine alterius vovit assensu, temerarie se vovisse cognoscat, et debitum conjugi casta sinceritate redhibeat. · 19. Verumtamen, ut omnia vestra honeste fiant, in redditione conjugalis debiti, sic infirmitatem carmis usus excipiat conjugalis, ut non caro libidini servial, sed animi virtus adjuta divinitus carnalis concupiscentiæ frena restringat. Negotium namque substituendæ prolis ita debet a conjugibus peragi, ut subserviente verecundia dum se ad opus fecunditatis animus fidelis inclinat, modestiam simul naturalis honestatis, Deo adjuvante, custodiat: præcipue autem observandum est fidelibus conjugibus ut illa fugiant opera quæ divina severitas, et facienda prohibet, et facta condemnat. Hæc enim nec apostolica doctrina fidelibus insinuare cessavit, ut ad custodiendam vitæ bona regulam prudenter instrueret salubriterque terreret.

CAP. X. Continentia a Deo omnibus est expetenda. De regimine fumiliæ, et educatione prolis. Regula profectus et perfectionis in conjugio. 20. Magnum itaque bonum est mulierem non tangere, quod debet omnis fidelis principaliter observare propter fornicationes tamen, quisquis, sive conjugatus, sive a conjugio liber, si continentiam Deo non vovit, et seipsum ad implendam continentiam cernit invalidum ( quamvis ubi plena fuerit continendi voluntas, et ab oratione atque 150 operibus bonis non destiterit vera cordis humilitas, ille qui dixit: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. vii, 7); quia veritas

Ita ms. Corb. At editi Colon., Ant. et Basil., Qui utique fecisti hoc, non es, etc.

quærenti adinventiones suas præparet, et bene pulsanti ipse aperiat, ut ad penetralia vitæ melioris introeat); tamen, si quis adhuc plus est de sua infirmitate sollicitus quam de Domini virtute securus, si continentiam non vovit carnis, contineat ab iniquitate, et sicut decet utatur uxore malitiam atque avaritiam fugiat, et non condemnabitur (al. condemnetur), si conjugi debitum reddat: non sit ebriosus, non invidus, non contentiosus, non fictus, non malignus, non litigiosus, non superbus, non rapax, non avarus quantum ad ipsum attinet, pacem habere cum omnibus quærat, perniciem non teneat, nulli detrahat, cum amicis fidem teneat, inimicis nunquam perfidus aut perjurus existat; aliena non rapiat, Bæquitati pecuniam non præponat; sit in negotiis justus, in operibus pius, mitis ad tolerandas, tardus ad retribuendas injurias; in fide stabilis, amator castitatis et pacis. Attendat Salvatoris nostri dictum, quo nobis, et quid faciamus præcipit, et quid accipiamus ostendit; ait enim: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. vi, 37). Sit ergo quantum potest in eleemosynis largus et hilaris, et ad dimittendum peccantibus facilis ac suavis; nec tamen putet ita peccantibus veniam tribuendam, ut disciplinam suæ domus existimet negligendam, sed vigoris (al. rigoris) retinens clementiæque temperiem, servet in correptione modestiam, et in remissione censuram. Arguat, moneat, terreat, increpet, consoletur, oblectet; nec tantum faciat in subditis peccantibus quanCtum impetus furoris impellit, sed quantum modus consultationis exposcit; et si verberandus est pro peccato famulus, non ulciscendi libido prævaleat, sed æquitas Christiana potius illi clementer consulat quem flagellat; ac sic et quando justitia persequitur culpam, non desit misericordia, quæ modeste novit tenuare vindictam.

21. Nutriantur filii, secundum Apostoli præceptum, in disciplina et correptione Domini (Ephes. VI, 4), nec permittantur impudice aut luxuriose vivere, cum non lasciviæ, sed castitati ac temperantiæ proles debeat Christiana servire. Neque enim et de malis operibus filiorum non erit in illa terribili examinatione parentum negligentia judicanda, cum et in hoc sæculo propterea Heli sacerdos (I Reg. 1, 3) a Domino reprobatus fuerit et abjectus, non quia filiis in iniquitate consensit, sed quia peccantes mansueto quamvis sermone monuerit, prohibere tamen competenti severitate cessavit. Magis autem parentes qui vere diligunt filios, bene operando eis consulant, quam divitias colligendo; ne dum filiis tenaciter substantia colligitur, opportunitas boni operis omittatur.

22. Præ omnibus autem fideles meminerint conjugati semper orationibus atque eleemosynis insistendum; nec velint jugiter in ipsa carnis infirmitate jacere, sed festinent b gradum vitæ potioris ascendere. Et ut ad virtutem continentiæ perveniat animus, magis magisque carnalis concupiscentiae com

Ms. Victor, gaudium.

primatur excessus ut dum, Deo adjuvante, illum ▲ nec de amissione solatii temporalis concidat animus superaverint gradum, in quo conjugalis infirmitas veniam postulat, celsiorem 151 possint laudabiliter obtinere, in quo continentiæ virtus palmam vitæ melioris exspectat.

EPISTOLA II.

AD GALLAM VIDUAM.

De Consolatione super morte mariti, et de statu viduarum.

Dominæ vere illustri et in Christi timore venerabili filiæ GALLÆ FULGENTIUS, servorum Christi famulus, in Domino salutem.

CAPUT PRIMUM. Consolatio Gallæ de morte mariti juvenis. Laus mariti defuncti.-1. Ante menses aliquot diaconi mei ex urbe remeantis certa narratione comperi, non solum tui conjugis obitum, verum etiam sanctum propositi tui tramitem, in quo jam ambulas, illo deducente qui est via, veritas et vita (Joan. XIV, 6), qui fidelibus suis novit per momentaneam tristitiam donum sempiternæ largiri lætitiæ, et quos vult salubriter de terrenis ad cœlestia, paternæ benignitatis dispensatione, transferre.

2. Neque enim frustra Dominus, cujus incomprehensibilia judicia et investigabiles vias apostolus prædicat Paulus (Rom. x1, 33), conjugem tuum religione sincera (al. sincere) fidelem, eorde humilem, moribus mitem, operibus misericordem, conversatione penitus innocentem, ætate juvenem, de peregrinatione hujus vitæ ad æternam cœlestis patriæ celeriter transtulit mansionem, nisi ut, et illi gaudia æterna conferret, et tibi facultatem melius vivendi concederet. Illi donavit ut corpore spoliatus sit cum Christo sine fine victurus; tibi donavit ut quæ sunt Domini cogites et, secundum apostoli Pauli sermonem, sis sancta, et corpore et spiritu. Proinde sine dubitatione crede quod divinitus dicitur, et cum dilectione spera quod promittitur, ut possis bene facere quod jubetur.

[ocr errors]

CAP. II. Non debent Christiani de mortuis contristari, sicut cæteri qui spem non habent. Duplex tristitia. 3. Primo igitur de mariti morte per apostolum Paulum quid debeas fideliter tenere cognosce; ait enim Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et cæteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo (I Thess. IV, 13, 14). Si ergo veræ fidei tenaces sumus, si de sermonibus Dei nihil ambigimus, si ad futuram vitam spe certissima tendimus, si digne Deum proximumque diligimus, si non ab hominibus inanem, sed a Deo veram gloriam Christiani nominis exspectamus, non debemus utique de fidelibus mortuis, et, ut propriè dicam, de dormientibus nostris, aliquam, sicut infideles, habere tristitiam. Salubris etenim 152 noxiæque tristitia debet in corde nostro manere discretio qua fit ut

[merged small][ocr errors][merged small]

B

[ocr errors]

æternis rebus deditus, et de his salubrem tristitiam sumat, in quibus se aut minus aliquid aut secus quam oportuit fecisse considerat. Propter quod Paulus utramque tristitiam non minus opere docet quam d retributione discretam. Denique in una salutis proventum, in altera mortis positum demonstrat exitium dicens: Quæ enim secundum Deum est tristitia pœnitentiam in salutem stabilem operatur; sæculi autem tristitia mortem operatur (I Cor. vi, 10).

4. Ne igitur ultra fidei Christianæ modum, indiscretam teneas de mariti morte tristitiam, nec amissum existimes, sed præmissum (al. promissum), nec ipsius juventutem putes immature præcisam, quam interminabili vides æternitate firmatam. Fideli quippe animæ dicitur : Renovabitur sicut aquilæ juventus tua (Psal. cп, 5).

CAP. III. Fideles non aufert atra dies. Dies magnitudinis Christi, dies est extremi judicii. 5. Absit autem ut infidelium consentientes erroribus, æstimemus aut dicamus quia illum juvenem Christianum

Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo.
(VIRG. Æneid. Vi, 428.)

Illos namque atra dies aufert qui, secundum Joannis apostoli dictumn, in tenebris sunt, et in tenebris ambulant, et nesciunt ubi ambulant, quia tenebræ obcæcaverunt oculos eorum (I Joan. 11, 11). Illos abstulit atra dies quos ipsa lux vera vehementer objurgans: Hoc est autem, inquit, judicium, quia lux in mundum venit, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim eorum mala opera (Joan. II, 19). Tales sunt qui sic vivunt, ut cum audierint vocem Filii Dei, non ad vitam, sed ad judicium suscitentur, dicente Domino : Quia veniet hora, quando omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus; el procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitæ, qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. v, 28, 29). Et quia his nec brevis vita potest prodesse nec longa, consequenter de talibus in libro Sapientiæ dicitur : Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum. Et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die magnitudinis allocutionem (Sap. m,'17).

6. Quæ est autem dies magnitudinis, nisi dies in qua non judicandus, sed judicaturus veniet Dominus? Nunc enim cum venit, ut pro nobis judicaretur, non D fuit dies magnitudinis, sed minorationis, in qua minoratus est paulo minus ab angelis; tunc autem erit dies magnitudinis, quando, secundum Joannis attestationem, omnes mali abscondi cupient in cavernis montium, dicentes montibus et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a conspectu Patris sedentis super thronum, et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus iræ illorum: et quis poterit sture (Apoc. vi, 16)? In hac die magnitudinis mali non habebunt allocutionem, sed increpationem; non enim audient: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis pa

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »