صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

* EPISTOLA II (OLIM I)

BONIFACH PAPE II AD EULALIUM ALEXANDRINUM

EPISCOPUM.

A æquales sunt, sed in potestate et ordine (sicut nostis) differt alter ab altero. Si ergo inter hos qui sine peccato sunt constet istam esse distinctionem, quis hominum abnuat, libenter illorum se dispositioni submittere? Hic (Hinc) enim pax et caritas mutua se vice complectuntur, et manet firma concordia, ac in alterna et Deo placita dilectione sinceritas. Quia igituru umquodque salubriter tunc completur officium, cum fuerit unus ad quem possit recurri, præpositus: vota nostra caritatem tuam latere nolumus, ne qui particeps fuit sollicitudinis, gaudiorum fructus (fructu) reddatur extorris. Et ideo Carthaginensem (Constantinopolitanam leges apud Hormisdam) Ecclesiam ad communionem nostram redisse (domino propitiante). tradentibus significamus alloquiis, et mandatorum,

De reconciliatione Carthaginensis Ecclesiæ. Bonifacius episcopus Eula'io coepiscopo salutem. Olim ab initio tantam percepimus a beato Petro a ostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem universali Ecclesiæ (auxiliante Domino) subvenire, et quidquid nocivum est auctoritate apostolica corrigere et emendare, Ad hoc enim divinæ dispositionis (ispensationis) provisio gradus diversos et ordines constituit esse distinctos, ut dum reverentiam minores potioribus exhiberent, et potiores mi noribus dilectionem impenderent, una concordiæ fieret ex diversitatc contextio, el recte officiorum generaretur (gereretur) administratio singulorum. Neque B quæ legatis nostris dedimus, seriem in omnibus enim universitas alia poterit ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentia ordo servaret. Quia vero queque creatura in una eademque æqualitate gubernari vel vivere non potest, cœlestium militiarum exempla.nos instruunt (exemplar nos instruit): quia dum siut angeli, sint archangeli, liquet quia non

Epistola Hac epistola dicitur, a temporibus Bonifacii et Coelestini pontificum, Africanam Ecclesiam, propter invisum ipsi modum prosequendæ appellaLionis ad sedem apostolicam interpositæ, opera Aurelii Carthaginensis episcopi schismate divisam esse ab Ecclesia Romana, neque ulterius illi communicasse usque ad tempora Bonifacii papa secundi; cum Eulalius Carthaginensis episcopus, pro ineunda concordia et recuperanda Romanæ Ecclesiæ communione, prædicto Bonifacio libellum supplicem obtulisset, et sic ad communionem rediisset. Quæ omnia C commentitia sunt et notorie falsa.

Nam manifestum est communionem Africana Ecclesiæ a Bonifacio I, Coelestino eorumque successoribus permultis usque ad Bonifacium II, ne quidem ad unius diei spatium, aut horæ unius momentum intercisam fuisse. Aurelius et qui cum eo vivebant Coelestino communicarunt, ut patet ex tine epistolæ synodica illius quam ex concilio Africano ad ipsum dederunt, ubi sic scribunt: Dominus noster sanctitatem vestram ævo longiore orantem pro nobis custodiat, domine frater. Qua sane mutuæ pacis, concordiae et communionis catholicæ symbola, in formatis usurpari solita, ad pontificem, velut schismaticum non scripsissent, si a Romanæ Ecclesiæ unione se præscidissent: maxime cum, teste Augustino, epistola 162 et 163 prædicta verba ad catholicos duntaxat, non ad schismaticos scribi consueverint. De Augustino Aurelii collega scribit Coelestinus epistola ad episcopos Gallike, capite 2: Augustinum sanctæ recordationis virum, pro vitæ suæ meritis in nostra communione semper ha- D buimus, etc. Capreolum Augustini successorem, sacrosancto_ œcumenico concilio Ephesino, adeoque universæ Ecclesiæ, per litteras et legatos, ibidem honorifice acceptos, communicasse, videre est ex notis ejusdem concilii supra. Successores Africanæ Ecclesie episcopos, per litteras quæstionum diversarum solutionem petentes, Leo pontifex instruxit; Hilarius eusdem ad Romani concilii decisiones recepit. Symmachus papa relegatos in Sardiniam a Trasamundo rege Ariano pavit atque vestivit. Dum tempore persecutionis episcopis ac sacerdotibus, propter edictum regis de aliis episcopis in locum defunctorum non subrogandis, destituerentur, Romana Ecclesia iisdem ministros baptismi aliorumque sacramentorum procuravit, ut constat ex Victore libro primo de Persecutione Vandalica. Sanctus Eugenius Carthaginensis episcopus, in publico conventu cum Arianis acturus, Ecclesiam Romanam, teste eodem Victore libro " de

fuisse completam. De qua parte, ut ad dilectionem tuam plenius perfecte gaudium perveniret, libelli Eulalii * fratris et consacerdot's nostri Carthaginensis episcopi, et Justiniani clementissimi principis Orientis sacrarum exemplaria credidimus destinanda, indicantes nihilominus per Orientis partes Persecutione Vandalica, caput omnium Ecclesiarum publice profitetur. Quid? quod gentiles et Ariani (ut videre est apud eumdem Victorem lib. 1 de Persecu tione Vandalica,et Gregor. Turon. de Gloria mart., cap. 25) Africanos catholicos, Romanos appellarint, non alia de causa, quam-quod cum Romana Ecclesia in fide et religione communicarent, ejusque pastorem Christi vicarium, pari culti omnes in litteris suis colerent et observarent.

Cum itaque ex his manifestum sit Africanam Ecclesiam non modo nunquam a Romanæ Ecclesiæ unitate et communione descivisse, verum potius eamdem, etiam persecutionis tempore, velut matrem suæ aliarumque Ecclesiarum agnovisse, quis falsitatis non arguat hanc epistolam, qua Eulalius aliquis Carthaginensis episcopus pro integranda unione libellum obtulisse dicitur, quando omnes episcopi catholici, regnante Gilimere rege Ariano, exsulabant? Quis mendacii non accuset eam quæ, sedente Alexandriæ Timotheo ejus nominis tertio episcopo hæretico, fingitur ad Eulalium Alexandrinum (nullus hoc nomine Alexandrinus vixit episcopus, ut patet ex Nicephoro aliisque) antistitem transmissa? Quis denique impostura et fraude plenissimam esse non dicat, qua scribitur Africanam Ecclesiam ultra centum annos schismaticam fuisse, quæ ne qui lem unius hora spatio ab unitate Ecclesiæ Romanæ se unquam præcidit? Oportebat tale commentum excogitare, ut Augustinos, Eugenios, Fulgentios, viros sanctitate celeberrimos, cum Aurelio, quem ipsi schismatis auctorem, Prosper vero Aquitanus, Patrem et digna memoria nominandum antisti tem, cœlestis patriæ civem appellat, cum agminibus quibusdam sanctorum martyrum ac confessorum, qui tempore persecutionis Vandalice pro fide catholica obierant, e matricula et sacra sanctorum tabula expungere possent. Nam si integro abhinc sæculo, nempe a Bonifacio usque ad hæc tempora, Africana Ecclesia in schismate perseveravit, nihil est ut interea aliquis legitima corona martyrii impertiri vel aliquo confessionis præmio munerari potuerit, cum unanimi oninium Patrum consensu certum sit, nullam posse esse schismaticorum coronam, utpote quæ non aliis quam in stadio catholicæ Ecclesiæ legitime certantibus, concedatur. Vide Baron. in notis martyr. die 16 Octobr. b. Item ea quæ notavimus supra in concilio Carthag vi, verbo Concilium. SEV. BI

NIUS.

[ocr errors]

Episcopi CP. et Justini, habet Horm., ex quo vel maxime patet fraus interpolatoris ridiculi.

plurimos episcopos sic fecisse. Superest ut a nobis A stiana rectoribus, qui compressis provida dispensacontendentibus precibus divinitas exorata concedat, tione turbinibus, diu peregrinatam pacem depulsa

quatenus de aliarum quoque Ecclesiarum redinte-
gratione gratulemur. Ea vero que significare curavi-
mus, in eorum sacerdotum, qui fraternitati tuæ vi-
cini sunt, curabis perferre notitiam, ut et ipsi de
affectu tantæ rei gratias nobiscum cœlestis miseri-
cordiæ beneficüs referre non cessent. Aurelius enim
præfatæ Carthaginensis Ecclesiæ olim episcopus, cum
(hæc falsissima) collegis suis (instigante diabolo) su-
perbire temporibus prædecessorum nostrorum Boni-
facii atque Cœlestini contra Romanam Ecclesiam cœ-
pit se videns se modo (more) peccatis (peccantis)
Aurelii Eulalius a Romanæ Ecclesiæ communione se-
gregatum, humilians recognovit se (peccasse), pacem
et communionem Romanæ Ecclesiæ petens, subscri- B
bendo una cum collegis suis, damnavit apostolica
auctoritate omnes scripturas quæ adversus Romanæ
Ecclesiæ privilegia factæ quoquo ingenio fuerunt.

EXEMPLAR PRECUM EJUS,

ET JUSTINIANI PREDICTI PRINCIPIS.

Prima salus est rectæ fidei regulam custoaire ct a constitutis Patrum nullatenus deviare: et quia non potest Domini nostri Jesu Christi prætermitti sententia, dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam (Matth. xvi). Et hæc quæ dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. De qua spe et fide minime separari cupientes, et Patrum sequentes constituta, anathematizamus omnes qui contra sanctam Romanam et apostolicam Ecclesiam superbiendo suas erigunt cervices; sequentes in omnibus apostolicam sedem, et prædicantes cjus omnia constituta, et per omnia spero, ut in una communione vobiscum, quam sedes apostolica prædicat, esse merear, in qua est integra et vera Christian religionis et perfecta soliditas, promittens sequestratos a communione Ecclesix catholicæ, id est non consentientes sedi apostolica, eorum nomina inter sacra non recitanda esse mysteria. Quod si in aliquo a professione mea deviare tentavero, his quos damnavi complicem mea sententia me esse profiteor. Hanc autem professionem meam manu mea subscripsi, et Bonifacio (Hormisdam habet libellus) sancto et venerabili papæ urbis Romæ direxi, damnans et antecessores et successores meos, et omnes qui S. Romanæ et apostolicæ Ecclesiæ privilegia cassare nituntur. Hinc enim supernæ misericordiæ documentum perdocetur (Hormisdæ ep. 80, act. 5, concilii CP, sub Menna), quando et mundani principes causas fidei cum reipublicæ ordinatione conjungunt, et Ecclesiarum præsules, quod ad dispensationem suam pertinet, officii memores exsequuntur. Talibus enim indigebat post discordiæ procellas religio Chri

Prima salus] Hæc professio fidei Justini esse non potest, cum is quatuor annis ante tempus editæ ac datæ hujus professionis obierit. Justiniani esse nequit, tum quod ex epistola Hormisda pontificis ad Hispaniarumi episcopos, et ex Joannis Constantinopolitani episcopi, aliisve pluribus mixta sit, adeo ut cento quidam male consutus esse videatur; tum etiam

[ocr errors]

D

Lempestate reducerent, ut in futura post sæcula ad
propositi sui exempla tendentes, sibi ascribendum
indubitanter ostenderent, quidquid Domino placitum
posteris pro sua imitatione fecissent. Benedicamus
Dominum, fratres carissimi, nostris hoc diebus fuisse
concessum, et totis orationum et curarum viribus an-
nitamur, ut quæ Dei ope bene cœpta sunt, ipso adju-
vante per omnia compleantur. Sperandum enim est
ut ad compagem corporis sui reliqua, quæ adhuc di-
visa sunt, membra festinent, et a potioribus minora
non discrepent. Ad quod, cum me dilectio tuạ Chris-
tiane studio caritatis hortatur, debet quod invitat
sequi, et quod amandum suadet amplecti. Similem
enim jamn fidei curam gerentes, per religiosam pa-
tientiam , par etiam præmium de boni operis spera-
mus affectu. Neque enim difficultatibus est ceden-
dum. Non enim fatigatur asperis fides, nec ad cœlo-
ruin ardua per proclive tenditur, nec remuneratio-
nem citra laboris exercitium quis meretur. Unde ne
facientes bona deficiamus, specialiter admonemur
etiam testante Psalmista: Beati qui custodiunt judi-
cium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psalm. cv);
quia non initium laboris remunerationem præmii con-
suevit invenire, sed terminus. Ergo studium sollici-
tudinis assumentes, quibus est una in communione
societas et credulitas, quemadmodum de unitate se-
dis apostolicæ et Constantinopolitanæ Ecclesiæ pari-
ter exsultamus in Domino, ita de reliquorum quoque
(sicut affectione admones) redintegratione lætemur,
et curemus præmium (forte primum et ita legitur in c.
Just.), ut fidem integritatemque nostram immacula-
tam ab omni contagione servemus. Nosti enim,
ter carissime ac sanctissime, quia ecclesiastica ser-
vant vincula concordiam, que nos ab hæreticorum
tueatur insidiis, per quam etiam canonum custoditur
integritas (auctoritas). His in robore suo omni cir-
cumspectione servatis, remedia sperantur, Habet
enim ecclesiasticarum ordo regularum, et ipsius
forma justitie, ut medicina rationabilis benigne et
fideliter sperantibus non negetur, nec quisquam est
ita ab humanitate discretus, quem non a rigore dis-
trictionis inclinet cauta simplicitas. Sed ut caule
hoc, cæterasque querelas aut errores alicujus ævi
(rei) valeas expedire, dilectissime frater, personam
meam te in hoc oportet induere, scientem in hujus - '
modi causis (sicut prædictum est) quid cavendum sit,
et ita omnia prævidendum, ut a te non ambigas ra-
tionem dispensationis hujus Deo esse reddendam, ita
tamen ut eos qui vobis fuerint communione sociati,
vel per vos sedi apostolicæ vestra nobis scripta de-
clarent, quibus etiam et quam continentiam libello-
rum obtulerint (continentia libellorum quos obtule-
quod data habeatur sub consulatu Justiniani tertio,
cum jam non amplius Bonifacius, sed Joannes Ro
manæ Ecclesiæ præsideret. Hæc prudens collector
epistolarum pontificiarum diligenter considerans, su-
spectam de obreptione fidei formulam explosit. Ba-
ron. anno 530, num. 5. SEV. BINIUS.

He quoque a callido veteratore conficta

fra

diat, reverendissime frater. Amen. Datum vin kalendas Octobris (hæc falsa consulum nota) Justiniano tertium et Oreste (Valentino п et Oreste, viris clarissimis consulibus (anno Christi 530 vel 533).

rint), inseratur. Sic quoque humilitatem debemus A animarum fructu perducat. Deus te incolumem custo tenere in mente, ut inde (tamen) ordinis nostri dignitalem servemus in honore, quatenus in nobis, nec humilitas timida, nec ratio sit superba. Omnipotens Deus, carissime, sua te protectione custodiat, atque ad cœlestis remunerationem patriæ (cum) multiplici

ANNO DOMINI DXXVII.

MONTANUS

EPISCOPUS TOLETANUS.
(Ex Collect. SS. Patrum Tolet.)

PROLEGOMENA.

MONITUM AD LECTOREM Auspicamur, lector optime, a Montano SS. PP. Toletanorum editionem, quoniam e tota retro antiquitate is primus est, non qui monumenta litteraria ediderit, sed cujus scripta ad nos usque pervenerint. Quis enim dubitet Montano aliquos præcessisse in sede Toletana doctos præsules, ac scribendi laude præclaros? De Audencio, quem Toletanum antistitem fuisse nemo ambigit, scitum est Gennadii elogium, cap. 14, his verbis: Audencius episcopus Hispanus scripsit adversus Manichæos et Sabellianos, et Arianos, qui nunc vocantur Bonosiaci, librum quem prætitulavit de Fide adversum omnes Hæreticos: in quo ostendit antiquitatem Filii Dei coeternalem Patri fuisse, nec initium Deitatis tunc a Deo Patre accepisse, cum de beata Maria Virgine homo, Deo fabricante, conceptus et natus est. Virum eumdem in Scripturis exercitatum habentem ingenium vocat Trithemius. Sed hoc Audencii opus, sicut et alia aliorum, periit. Montanus itaque primus occurrit, cujus epistolæ sæculo sexto conscriptæ, atque a S. Ildephonso laudatæ, temporis edacitatem superantes, in variis mss. repertæ sunt, ex quibus editæ primum a D. Garcia Loaysa, deinde

Bab em. Aguirrio in sua Collectione conciliorum Hispaniæ postremo a P. Florez ad quamplures mss. codices gothicos, ut ipse asserit, collatæ, multo emendatiores quam in prioribus editionibus exhibitæ sunt in appendice ad tom. V Hispaniæ sacræ. Ejus nos editionem secuti sumus, nullis ex nostro variantibus lectionibus adnotatis, quoniam ms. codicem, ad quem epistolas exigeremus, nullum habuimus. Variantes igitur descriptæ sunt ex ipsa Florezii editione : adnotationes vero ad imam oram adhibitas ex em. card. Aguirrio desumpsimus, quas tamen nostris animadversionibus ad calcem auximus, locum obscurissimum epistolæ secundæ quoquomodo illustraturi, qui nulli hactenus editori non negotium facessit. Quod vitam Montani ejus epistolis præfigimus, non vanum nobis consilium visum est iniisse, ut de auctore rationem prius redderemus, quam ejus repræsentaremus scripta. Itaque in cæteris Patribus edendis eamdem observavimus methodum. In Montano vero, quoniam elogium illius a S. Ildephonso conscriptum brevius est, nos vitæ ejus historiam paulo longiorem contexuimus, colligentes ea quae ab aliis historicis scripta reperimus. Vale.

C

MONTANI VITA.

Ildephonsi ætate omnium ore ferebatur, sanctissi

Montanus Ecclesiæ Toletanæ post Celsum antistes floruit tempore Amalariei regis Gothorum, præfuit- D mum præsulem putida calumnia ab hominibus invidis que illi ab anno 322 usque ad 531, secundum seriem præsulum Toletanorum D, Joannis Baptista Perezii canonici Toletani, et Clar. Loaysæ, et Aguirrii, quam auctiorem et correctiorem dabimus ad calcem Lom, II.

Ex sancto Ildephonso intelligimus, quot quantisque virtutibus eluxerit. Fuit enim summa animi virtute præditus, in dicendo eloquentissimus, in gubernando prudentissimus, omnibus summis honoribus dignus, atque vitæ innocentia commendatissimus et beatissimus.

Et quidem ejus sanctitatis eminentia abunde comprobatur antiquissima fidelique traditione, qua S.

appetitum, insigni miraculo suam innocentiam vindicasse, carbones accensos tandiu in propriis vestibus sustinendo quoad sacra mysteria ipse perageret; quin tamen interea vestes vel levissimum ceperin! detrimentum, ignisve quidquam de vi sua remiserit. Cujus simili purgatione posterioribus sæculis S. Anselmum aliosque sanctissimos viros, Spiritu sancto inspirante, usos legimus.

Eloquentia Montani atque ejus doctrinæ splendor satis apparet ex duabus epistolis, quæ ad nos usque pervenerunt. Prima fratribus filiisque dilectissimis territorii Palentini, altera D. eximio Thuribio scripta: necnon ex concilio Toletano II, cui præfuit:

rujus canones qui sedulo perlegerit, abs dubio in A Arianorum grege tam insignia pietatis et in ortho

illis animadvertet quamdam sermonis castimoniam aurea sæcula redolentem, et Gothorum temporibus perraram.

Insigne fuit abs dubio per omnem Hispaniam Montani nomen; et ejus sapientiæ fama adeo percrebuit, ut synodus Il Toletana habita anno 527 hoc modo inscribatur: Synodus habita in civitate Toletana apud Montanum episcopum; sæpiusque a Patribus postremo in capite nominatur, asserendo, sequens concilium a Montano convocandum, et apud eum debere celebrari.

Octoginta tribus annis post præfatam synodum transactis, in synodo Carthaginensi habita sub rege Gundemaro anno 610 referunt Patres acta concilii Toletani u sic indigitati: apud sanctum Montanum. Quæ verba superioribus adjuncta perspicue comprobant non solum sapientiam, verum etiam sanctitatem Montani in Hispania fuisse percelebrem.

Quamvis sanctorum Boletanorum fastis non sit ascriptus, fraudari non potest elogio sancti Ildephonsi, qui eum beatissimum sacerdotem appellat, necnon Patrum Carthaginensium conclamatione sanctum Montanum denominantium.

B

Licet virtutum omnium laude floruerit, maxime vero zelo domus Domini ardere visus est, et pro fide orthodoxa sarta tecta tuenda atque sacrorum canonum disciplina instauranda, contra errorum monstra et pravos usus in Hispania grassantes assidue præliari. Id epistolæ jam laudatæ testantur, undique ze - C lum spirantes; sive presbyteros Palentinos chrisma conficientes, atque alienæ sortis episcopos ad consecrandas basilicas adsciscentes acriter coarguit; sive ipsorum levitatem atque vecordiam perstringit, qui abominandam Priscilliani hæresim abjicientes, ejus nomen honorare pergerent; sive dum probatissimo presbytero Thuribio auctoritatem suam ad hæc mala coercenda committit. Denique quanta veneratione Romanorum pontificum monita suspexerit, quantoque studio conciliorum sanctorum canones observari curaverit, exemplo erit quod ex epistola secunda non improbabiliter conjicimus, atque latius in notis ad eam exponemus. Cum enim quidam illegitime electus ac ordinatus episcopus, Celso metropolitano Montani prædecessore, comprovincialibusque episcopis insciis, D Ecclesiam Palentinam invasisset, Montanus ad Toletanam sedem evectus, sontem diu impunitum esse non est passus, neque multorum precibus adduci potuit, ut contra sancti concilii Nicæni decreta quidquam de illorum severitate remitteret.

Quæ omnia eo magis Montani virtutem commendant, quo mirabilius est, pastorem adeo integerrimum, sanæque Patrum suorum doctrinæ ita tenacem iis temporibus floruisse, cum Ariana hæresis totam fere Hispaniam occupaverat, cum Gothis regibus in Chrono jactabunda consedens. Ipse vero non in aliquo remoto angulo latuerit, verum in media ipsa Hispania coram principe hæretico, totoque aulicorum

doxa religione tuenda indefessi studii testimonia præbuerit. Ex quo maximam in hanc sanctam metropolitanam Ecclesiam Toletanam gloriam redundare nemo non videt: atque inde omnes intelligent, quam merito eam catholicam dixerit Eufemius a Montano quartus hujus sedis episcopus in subscriptione concilii Toletani : nempe quia pastores semper habuisset, qui Montano similes a recta atque orthodoxa catholicæ Ecclesiæ fide vel inter ipsas errorum tenebras maximasque persecutionum procellas nunquam desciverint.

Obiit Montanus anno ultimo Amalarici regis, episcopatus sui nono, Incarnationis dominicæ 551 : atque in hunc annum referenda sunt quæ quamplurimi historici cum nostrates, tum exteri tradunt de direptione Toletana a Gallis facta post victoriam de Amalarico impio crudelique catholicæ Clotildis vexatore reportatam. Qua ex re non temere opinamur, sanctissimum præsulem non tam senio quam dolore confectum, cum vidisset urbem tanta calamitate oppressam, Ecclesiam sponsam suam omni vita cariorem bonis suis exspoliatam, vasa sacra usque ad sexaginta abrepta, patinas quindecim, librorum Evangeliorum thecas viginti, omnia ex auro mundissimo conflata atque pretiosissimis gemmis ornata, oculos tanta clade defatigatos clausisse; eamque rem omnium luctuosissimam mortem illi maturavisse. Pro coronide damus verba S. Ildephonsi, quibus tanti viri elogium expressit, Lib. de Viris illustr. cap. 3.

Montanus post Celsum primæ sedis provincie Carthaginis Toletanæ urbis cathedram tenuit: homo et virtute spiritus nitens, et eloquii opportunitate decorus, regimen honoris retentavit ac disposuit condigno cœlestique jure, simul et ordine. Scripsit epistolas duas ecclesiastica utilitatis disciplina confertas; e quibus unam Palentiæ habitatoribus, iu qua presbyteros chrisma conficere, episcoposque aliens diocesis alterius territorii Ecclesias consecrare, magna perhibetur prohibere auctoritate, sacrarum Litterarum testimoniis affirmans id ipsum fieri penitus non licere. Amatores quoque Priscillian sectæ, licet non operarentur eadem, quia tamen memoriam ejus amore retinerent, abdicat et exprobrat, commemorans, quod in libris beatissimi Thuribii episcopi ad Leonem papam missis, eadem Priscillianorum hæresis detecta, convicta, atque decenter maneat abdicata. Aliam vero epistolam ad Thuribium religiosum, in qua collaudans eum, quod culturam destruxerit idolorum, committit ei sacerdotalis auctoritatem vigoris per quam presbyteros chrisma conficere, et episcopos alienæ sortis alterius diocesis Ecclesias consecrare magna compescat invectione. Hic vir antiquissima fidelique relatione narratur, ad exprobrationem infamiæ tandiu prunas tenuisse in vestimento ardentes donec coram sedis suæ sacro altari totius missæ celebritatem per semetipsum expleret. Peractis autem solemnibus, nec prunæ ignem, nec vestis inventa est amisisse decorem. Tunc Deo relatis gratiarum actionibus, per simplicem naturam ignis convicta est el

1

fallacia detestabilis accusantis, et innocentia beatis- A Amalarici regis. Annis novem pontificatus tenuit imi sacerdotis. Glorious habitus fuit temporibus

A

dignitatem. ›

MONTANI EPISTOLÆ.

EPISTOLA PRIMA 1.

Dominis dilectissimis, fratribus filiisque territorii Palentini Montanus episcopus in Domino æternam salutem.

I. Cunctarum Ecclesiarum Domini potissimos a præsules per Ezechielem prophetam (Cap. xxxm) terribilis illa commonitorii dictio sub speculatoris nomine concutit, dicens: Fili hominis, spectatorem dedi te domui Israel: audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me. Si dicente me ad impium: Impie, morte morieris : non annuntiaveris ei, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia, et vinat; ipse quidem in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram, et cætera, quæ hujus lectionis ordo de admonentis admonitique animis b exquirendum ostendit.

tantum, et non detestabilis dici possit, quæ ab initio fidei catholicae nunquam præter nunc subrepsisse probatur, ut id quod per manus summi pontificis Trine Divinitatis invocatio sanctificare consuevit, presbyter ignarus disciplinæ conficere sibi chrisma præsumeret. Hoc si ignavia est, tam demens sacerdos esse non debuit; si præsumptionis est, hunc schismaticum esse quis nesciat, qui inauditam rem et religioni contrariam, senescente jam mundo, talis B temerator inducat ".

e

III. Revolvatur manibus vestris, o presbyteri, sacratissimus Numeri liber (x1, 16), in quo vestri officii in septuaginta seniorum personis auspicatus est honor; et invenietis quorum negotiorum vobis prærogativa concessa sit. Adjutores vos Deus d nostri laboris secundo dignitatis gradu esse voluit, non temeratores sacrarum quarumdam rerum esse permisit. Sic Nadab et Abiud ignem offerentes alienum (Levit. x, 1, 2), id est sui officii non debitum, divinus ignis absumpsit. Sie Chore, Dathan atque Abiron Moysi, Dei gratia, et divinis eloquiis perfruenti invidentibus, ac dicentibus: Non soli tibi loculus est Dominus, quia omnis congregatio sancta est (Num. XVI, 5), novis schismaticis interitus novæ perditio

II. Hac ergo voce permotus, hujus officii necessitudinem me suscepisse non nesciens, studere curavi, ne cujusquam perditi animam de manu mea Christus inquirat; præsertim cum Toletanae urbi metropolitani privilegium vetus consuetudo tradiderit; et eo magis non solum parochiarum, sed et urbium cura hujus urbis sollicitet sacerdotem. Ergo, ut Apostolus dicit : Quid horum vultis? in virga veniam ad vos? an C nis advenit, ut jejuno ore insatiabiliter terra absorin caritate et spiritu mansuetudinis (I Cor. iv, 21)? Nova namque præsumptio præsidentium vobis presbyterorum nostros pulsavit auditus, si tamen nova

In epistola hac Montanus Toletanæ Ecclesiæ metropolitanæ antistes graviter reprehendit, quod quidam presbyteri territorii Palentini, inscii, aut temerafii, conficerent sacrum chrisma, cum id solis episcopis competat; præterea, quod ad consecrationem basilicarum episcopi extranei admitterentur; denique quod aliqui infamem, et toties fulguritam Priscillianistarum sectam in honore haberent. Monet præterea, ut libros Theoribii episcopi contra illam scriptos legant. Sed de iis omnibus satis diximus supra in notis ad concilium Caesaraugustanum, Toletanum 1 et Hispanicum generale, atque in epistolam celebrem sancti Leonis papæ ad Thuribium episcopum Asturicensem. CARD. Aguirrius, ex tom. III Collectionis D maximæ conciliorum omnium Hispaniæ.

* Non solum t'bi locutus est Dominus, quia omnis congregatio sancta est. Hæc verba allegat Montanus ex cap. XVI Numeror. juxta veterem translationem, qua Ecclesia usa fuit, donec postea tempore S. Gregorii Magni Vulgata prævalere cœpit ubique fere. Porro priora non habentur apud Septuaginta, ubi solum legitur : Εσχέτω ἐν ὑμῖν, ὅτι πᾶσα ἡ συναγωγής πάντες ἁγίοι καὶ ἐν αὐτοῖς Κύριος : Sufficiat vobis, quia omnis congregatio, omnes sancti, et in eis Dominus. Nec præterea exstant in Hebraico textu juxta translationem Pagnini, nec in Paraphraste Chaldaico. Itaque mihi dubium non est priora illa verba, non soli

a Alius ms., peritissimos. Loays., Domini piissimi. Gerundensis et Urgellensis mss., anima.

e Loays., judicat.

d Loays., adjutores suos Dominus.

h

beret, quos indignatio divina damnasset. Quid me. morem Oziam (11 Paral. xxvi, 16 et seq.), qui non contentus r galibus fascibus, ne fungeretur et sacer

tibi locutus est Dominus, citata fuisse ex translatione veteri, quam sicuti Herculeo animo, et incredibili labore cœpit restituere sæculo præcedenti Flaminius Nobilius, utinam etiam perfecisset. Vide que præmisimus tom. I dissert. IV, num. 20 et sequentibus.

Hanc ipsam Montani epistolam commemorat, et plures illius laudes profert S. Ildephonsus lib. IV de Viris illustribus, dicens: Montanus post Celsum primæ sedis provincia Carthaginis Toletana urbis cathedram tenuit: homo et virtute spiritus, et eloquii opportunitate decorus, regimen honoris retemperavit ac disposuit, condigno cœlestique jure, simul et ordine. Scripsit epistolas duas ecclesiasticæ utilitatis disciplina confertas; e quibus unam Palentiæ habitan.ibus, in qua presbyteros chrisma conficere, episcoposque alienæ diocesis alterius territorii ecclesias consecrare, magna perhibetur prohibere auctoritete, sacrarum Scripturarum testimoniis affirmans id ipsum fieri penitus non licere. Amaiores quoque Priscillianæ sectæ, licet non operarentur eadem, quia tamen memoriam ejus amore retinerent, abdicat et exprobrat, commemorans quod in libris beatissimi Theoribii, ipsis ad Leonem papam missis, eadem Priscillianorum hæresis detecta, convicta, atque decenter maneat abdicata. Hæc ibi Ildephonsus de epistola præjacta. Statim vero commemorat aliam ejusdem Montani nunc a nobis exhibendam. lucusque CARD. AGUIRRIUS.

e Editio Loavs. non habet esse.

f Urgellens. et Loays., Mosco.

* Urgell., Num soli

Loays., vrædicationis.

« السابقةمتابعة »