صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ipse prædestinatione sua et donum illuminationis A fidem, quæ per caritatem operatur, commendat apo

ad credendum, et donum perseverantiæ ad proficien-
dum atque permanendum, et donum glorificationis
ad regnandum quibus dare voluit, præparaverit, quique
non aliter perficit in opere quam in sua sempiterna
atque incommutabili habet dispositum voluntate.
Cujus prædestinationis veritatem, qua nos ante
mundi constitutionem prædestinatos in Christo
testatur Apostolus (Ephes. 1, 4), si quis detrectat
cordis credulitate recipere, vel oris confessione pro-
ferre, si ante ultimum diem vitæ præsentis impie-
tatis suæ contumaciam, qua Deo vivo et vero rebel-
lis obsistit, non abjecerit, manifestum est cum non
pertinere ad eorum numerum quos Deus in Christo
ante mundi constitutionem gratis elegit et prædesti-
navit ad regnum. Pro quibus tamen nec oratio fide- B
lium debet desistere, nec caritas aliquando torpere,
ut Deus eis gratiam suæ illuminationis donet, per
quam in ipsis semen divini sermonis fructificet, qui
frustra exterioribus auribus sonat, nisi Deus spiritali
munere auditum hominis interioris aperiat.

EPISTOLA XVIII.

Fulgentius Regino comiti, respondens ad priorem pro-
positam ab ipso quæstionem: Utrum caro Christi
corruptibilis an incorruptibilis fuerit. Posteriori,
quia morte præventus satisfacere non potuit, satisfe-
cit Ferrandus epist. ad eumdem de septem Regulis
Innocentiæ.
CAPUT I.
Accipiens litteras tuas, fili carissime
Regine, et sollicitudinem cordis tui agno cens, Do-
minum collaudavi, qui potest utrumque, et bonum
conferre servandum, et servare collatum. Utrumque
enim pertinet ad medelam animarum nostrarum, quo
gaudeamus in beneficiis quæ nobis infirmis medici
324 nostri non desinit ineffabilis operari benignitas,
ut spiritali profectu et augeatur in nobis sanitas, et
minuatur infirmitas. Modus vero infirmitatis nostræ
duplici qualitate consistit si vel per ignorantiam
minus aliquid in fide noverimus, vel aliquid habea-
mus in operibus nostris, quod non conveniat reguke
veritatis. Quoniam igitur corpus quod corrumpitur,
aggravat animam (Sap. !x, 15), ideo nos utraque
conturbat infirmitas. Sed ille qui nos fecit, et gau-
dere præcepit quia vicit mundum (Joan. xvi, 33),
speramus quia nos in fide, quæ per caritatem opera-
tur, perficiet.

:

2. Dicis ergo quod nuper in Orientis partibus nova D est orta inquisitio, aliis asserentibus incorruptibile fuisse corpus Christi ab ipso conceptionis exordio, aliis autem contrarium fatentibus, corruptibile ante passionem, incorruptibile vero post resurrectionem. Tu tamen in utraque parte valde hæsitans, nec respondere sciens, instas ut quid tenere debeamus commoneam. Hæc sunt quæ interrogas. Superius autem tuæ gratulationis indicio insinuas te meis litteis recreatum. Quoniam igitur interrogatio tua recti cordis tramitem tenuit, quo primitus quod ad fidem, deinde quod ad opera pertinet, apprehendit, quia

[ocr errors]

stolus, illo scilicet nostræ salutis obtentu, quod fides
sine operibus mortua est in semetipsa (Jac. 11, 26).
CAP. II.
3. Volo itaque, carissime, ut scias non
uno modo dicere corruptionem, sed duobus modis,
sicut dicimus infirmitatem, et similiter mortem. Do-
minus enim mortem inquit esse perpetrationem cri-
minis, et mortem in qua retributio nihilominus in-
telligitur ultionis. Dicitur etiam infirmitas hominis,
ejus scilicet qui exhibet peccato servitium, et ejus
qui portat peccati supplicium. Utrumque ad infirmi-
tatem pertinet peccatoris, et delectatio in peccatis,
et afflictio pro peccatis. Sic etiam corruptionem du-
pliciter dicimus, cujus una pars in sola hominis
culpa, altera invenitur in pœna. Ad culpam quidem
pertinet illa corruptionis pars
quam Apostolus
ostendit, ubi dicit: Homines corrupti mente, re-
probi circa fidem (II Tim. 1, 8). Ad hanc parten:
corruptionis pertinet quod alio loco dicit, Corrum-
punt mores bonos colloquia prava (1 Cor. xv, 33). Ista
corruptionis pars primo animam capit, et per animam
carnem in peccatum trahit. Hæc pars corruptionis
mentem superbientis angeli primo invasit, ac deinde
prinum hominem, postmodum totum genus bu-

manum.

4. Priman ergo corruptionis partem, quæ consistit in concupiscentia vel perpetratione peccati, secuta est illa pars quæ constat in retributione supplicii, quæ duobus tenet animam et corpus hominis peccatoris. In ipsa quoque retributione quædam sunt in quibus pœna peccati simul sit et ipsum peccatum ; alia vero sunt, in quibus solum sit peccati supplicium. In illis ergo in quibus reperitur pœna simul es culpa, opere quo reatus in peccatore punitur, Deo derelinquente, augetur homine delinquente. Hæc est illa pars corruptionis per quam sie peccata puniuntur in homine ut non desinant, sed ut crescant : sicut est libido 325 cordis et corporis, quæ cum ex pœna peccati eveniat, peccatum multiplicat, et animam punitioni subditam noxia delectatione captivat. Tertiam quoque punitionem huic secunda retributam Apostolus dicit: Propter quod tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciunt quæ non conveniunt (Rom. 1, 28). Non ergo ut patiantur tantum, sed ut faciant unde peccata multiplicentur, divina in reprobum sensum damnatione traduntur. Verumtamen hæc traditio, non in operatione Dei, sed in desertione consistit. Quosdam enim tradit Deus, nee dimittit quosdam vero in eo quod tradit dimittit. Bonos sic tradit paterna benignitate, ut non deserat paterno juvamine. Ac per hoc tradit eos ad patienda mala quibus ipsi perficiantur, non ad facienda quibus deteriores existant. Malos autem ad hoc tradit Dominus, et dimittit, ut, ipso deserente, dum non Dei voluntatem, sed suam sequuntur, sua turpitudine delectentur, nec pœnam suam portent inviti, scd sequantur illecti.

:

V. inter opera Fulgent. Ferrandi a Chifletio edita an. 1649.

CAP. III. şic est pœna peccati, ut sit et ipsa peccatum. Ala corruptionis pars est quæ nec animam nec corpus fidelis hominis polluit, sed affligit: quia nec ad inquinandum hominem, sed ad humiliandum militat peccatorem. Hac itaque discretione retenta, dum corruptionem voluntariam a corruptione pœnali discernimus, ipsiusque poenalis corruptionis unam partem cum peccato, alteram sine peccato inesse hominibus invenitur, talis autem corruptio cordis nihil aliud est, nisi privatio sanitatis, quia nulla ex hac corruptione contrahitur iniquitas, licet insit infirmitas : facillime invenimus quam partem corruptionis suscepit Christus in corpore. Nam quamvis carnem pro nobis susceperit, tamen accepit immunem ab om..i peccato originali et actuali. Ipsam tamen carnem, B non solum infirmam, sed etiam veraciter cognoscitur accepisse mortalem. Procul dubio in quantum corpori ejus inerat suscepta mortalitas, in tantum ei potuit inesse corruptionis infirmitas. Illius scilicet corruptionis quæ abest ab omni peccato.

5. Hæc est iniquorum corruptio, quæ A tur (Rom. vi, 9). Christus ergo non vidit corruptio

nem, quia nullam sensit caro ejus putredinem. Hos autem non ejusdem carnis incorruptibilitas, sed resurrectionis celeritas fecit. His omnibus in quibus nostræ seminationis ac resurrectionis certissimam qualitatem verbis apostolicis sanctus Augustinus ostendit, dicens: Constat itaque, neque ullo modo dubitandum est, corpus Christi, quod licet corruptionem putredinis in sepulcro non senserit, quia scriptum esi,

Non dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. xv, 10), › clavis tamen et lancea corrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione persistere; et quod in contumelia passionis mortisque seminatum est, nunc esse in gloria vitæ æternæ; et quod ex infirmitate potuit crucifigi, nunc in virtute regnare; et quod erat corpus animale, quoniam ex Adam sumptum est, nunc spiritale esse, quoniam spiritui nunc inseparabiliter copulatum est Epist. ad Consentium, alias 146, nunc 205).

8. His verbis Augustinus ostendit quale corpus Christi post resurrectionem sit, et quale ante passionem fuerit. Evidenter confirmat corpus Christi omnino nunc in incorruptione persistere, nunc etiam in gloria vitæ æternæ, nunc in virtute regnare, nuac spiritale esse. Sed corpus non est omnino incorruptibile, quod dolorem potest per vulnera sentire. Quocirca apparet Christum ante passionem, imo usque ad passionem et mortem, mortale atque animale corpus habuisse; et pro nobis in eodem corpore veram famem, veram sitim fatigationemque

6. Ad talem corruptionem pertinet fames et sitis. Facile siquidem esuriendo et sitiendo corpus mortale corrumpitur, quando per hæc etiam ad ipsius mortis exitum pervenitur. Per quam mortem venitur ad corruptionem, dum, deserente anima, in tantum corpus corrumpitur, ut in putredinem ac pulverem redigatur. Hanc corruptionem caro Christi non vidit, quæ die tertia resurrexit. Famem tamen, sitim, fatigationem corporis ac dolorem veraciter sensit: qua omnia pertinent ad illam partem pœnalis corruptio- C sensisse, vera clavorum ac lancea percepisse vul

nis quam sic ex peccati pœna supplicio trahimus, ut ex ea nullum peccati supplicium contrahamus. Esurisse Christum, sitisse fatigationemque sensisse Evangelium docet (Marc. x1, 15), quem manifestum est esurisse, quando ad ficulneam venit, nec in ca fructum invenit. Fatigatus etiam ex itinere sedit super puteum (Joan. iv, 6). In cruce etiam dixit, Sitio (Joan. xix, 28). Dolorem etiam sustinuit, sicut dicit Esaias: Vulneratus est propler iniquitates nostras; infirmatus est propter scelera nostra (Isa. LIII, 5). Hanc infirmitatem in Domino non putativam, sed vêram docet Apostolus: Nam etsi crucifixus est, inquit, cx infirmitate, sed vivit ex virtute 326 Dei (11 Cor. XII, 4). Infirmitatem non aliud dicit, quam corruptibilitatem.

CAP. IV. - 7. Restat itaque ut et Christum fuisse in aliqua corruptione ad quam non rediit, et non fuisse in ea quam non vidit, per sacram Scripturam diseamus. Ad corruptionem pertinet corporis animalis, et mors quæ præcedit putredinem, et putredo quæ sequitur mortem. Proinde Christi corpus, quod est vere mortuum, et die tertio sine aliqua putredine suscitatum, unam partem corruptionis vidisse, aliam non vidisse dicendum est. Fuit quippe in corruptione mortis, sed non in corruptione putredinis: quando caro Christi sic est mortua, ut nulla fuisset membrorum putredo, vel dissolutio subsecuta. Christus ergo non revertetur in corruptionem, quia surgens a mortuis, jam non moritur, et mors illi ultra non du nınabi

nera; et ex hoc verum dolorem non necessitate, sed voluntate sensisse, veræque mortis acceptatione pro nobis animam suam propria potestate posuisse. Consequens est ut idem Christus ex infirmitate mortuus, ex virtute autem Dei suscitatus, nostris inveniatur exemplum præbuisse corporibus. Ilumiliavit enim se Christus usque ad susceptionem totius infirmitatis nostræ : ut, sicut ait Apostolus, reformetur corpus humilitatis nostræ configuratum corpori claritatis suæ (Philip. 11, 21).

9. Hinc ergo manifestissime apparet quid de animalis ac mortalis corporis qualitate debeat omnis Christianus firma credulitate sentire: impossibile ut corruptibilitas esse negetur, ubi animalis corporis Dmortalitas invenitur. Christus ergo in sola carne portavit nostram corruptionem, in qua veraciter nostram portavit et mortem. Inanima vero sic perfectam incorruptibilitatem servavit, sicut peccatum nec propagine 327 traxit, nec contagione contraxit. Unde et infirmitales animarum nostrarum quas in sua rationali anima portavit Christus sine ulla corruptione portavit. Nullus quippe potuit defectus inesse virtutis, ubi infirmitatis susceptione indefessa permansit perfectio caritatis, quæ Unigenitum Deum fecit usque ad mortem pro nobis accedere, et confusione contempta crucis opprobrium sustinere.

10. Propter quod tristitiam, mœrorem, vel quas nostrarum animarum infirmitates habuit Christus, veras quidem, sed voluntarias habuit. Veras sci

licet, ut manifestum in se animæ rationalis mons- A omnis fidelis agnoscens Christum participem hutraret affectum; voluntarias, ut nostris infirmitatibus adfuturum ostenderet sux virtutis auxilium; ut agnosceremus nos ipso adjuvante in infirmitatibus, quas necessitate patimur, fulciendos. Qui propterea voluntate nostras infirmitates acciperet, ut et in hac vita infirmitatum necessitate turbatis auxilium contulisset, et post hanc vitam omnem a nobis infirmitatis necessitatem misericorditer abstulisset. Ac sic

manæ infirmitatis, certissime speraret participem se fore divinæ virtutis, nec se ambigeret illius virtute firmandum, quem pro se cognovisset non necessitate, sed voluntate turbatum; in ipso habiturum æternam lætitiam, cui suam voluntate videret inesse tristitiam, qui sicut mansit in tribulatione tranquillus, in morte securus, sic in infirmitate fortissimus, et in humilitate altissimus.

S. FULGENTII

AD FELICEM NOTARIUM,

DE TRINITATE LIBER UNUS.

328 CAPUT PRIMUM.

B ́quasi in multis, sed in semine tuo, quod est Christus (Galat. m, 16). Cum omnes gentes in Christo et per Christum in unitatem fidei benedici mereantur, hæ retici non sunt benedicti, quia non habent unitatem tidei, sed erroris pastu saginati, per superbiam facti sunt, non filii Dei, sed filii diaboli. Unde et obscuratos habentes cordis oculos, nequeunt cernere totum mundum sanguine Christi redemptum, et in fidei unitate concordem, secundum quod de primativa Ecclesia designatur: Erat illis, inquit, cor unum et anima una in Deum (Act. iv, 32). Sic totus mundus redemptus, sic totus mundus in cunctis gentibus nuncupatur redemptus. Et timebunt gentes, inquit, nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam (Psal. c1, 16). Et iterum: Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine (Psal. LXXXV, 9), et rursum: Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terræ; e! adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabi'ur gentium (Psal. xxr, 28, 29). Quid infelices dicant qui præcisi ab Ecclesia Dei, corde impœnitenti ipsi Ecclesiæ contradicunt; et dum eamdem, quæ tunica Domini est inconsutilis, scindere nituntur, ipsi facilius scissi sunt? Hi percunctentur sigillatim. Ille dicit sanguine Christi se esse redemptum. Ergo solum pro Arianis, aut tantum pro Donatistis effusus est sanguis Christi? Absit. Non sic dicit Veritas. Non sic dicit Deus ad Abraham: In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes (Genes. xxvi, 4). Non unà gens, sed omnis. Non illa et illa, sed cunctæ. Sed neque in diversa fide, sed in una dicente Apostolo, Una fides (Ephes. iv, 5). In una scilicet fide salvantur credentes per unitatem fidei Ecclesia catholica habet cor et animam unam in Deum. Hæc fides recta, quæ facit diversa corda credentium unum esse, Pauli apostoli ore laudatur. Gratias, inquit, ago Deo, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo (Rom. 1, 8). Fides una, quæ in totum mundum au nuntiatur, ipsa laudanda ac prædicanda est.

Quoniam me, tili carissime Felix, fidei calore succensus sæpius percunctaris, quomodo de sancta Trinitate, qua Deus est, credere debeas, vel qualiter possis fidem catholicam atque orthodoxam contra hæreticorum errores, præsertim quorum societate frueris, Domino auxiliante defendere, ac per hoc corum insidias evitare; necessarium tibique commodum duxi tuis petitionibus respondere. Sed utinam tam congrue ac convenienter, quam mihi est velle, ipsa scilicet incommutabilis Trinitas, in cujus manu sunt et nos, et sermones nostri, ad annuntiandum se et sermonem rectum, et fidem sinceram tribuat, quatenus sancto desiderio tuo, studio discendi flagranti ad plenum satisfacere valeam. Illam itaque fidem crede şincerissimæ menti tuæ nos velle notescere, C per quam justificati sunt patriarchæ, prophetæ, apostoli, martyres coronati, quam hactenus per totum orbem sancta tenet Ecclesia, cujus splendor creden tium mentes illustrans æternæ vitæ facit esse participes. Quæ usque nunc per successionum seriem in cathedra Petri apostoli Romæ vel Antiochiæ, in cathedra Marci evangelista in Alexandria, in cathedra Joannis evangelista Ephesi, in cathedra Jacobi Hierosolymæ, ab episcopis ipsarum urbium prædicatur. Coge ergo Arianos, Donatistas, Nestorianos, Eutychianos, Manichæos, et reliquas hæreseon pesLes hisce communicare Ecclesiis quibus apostoli præsederunt. Non consentiunt, quia per pravitatem fidei ab Ecclesiæ unitate divisi in parte esse voluerunt. Unde et Joannes apostolus ait : Ex nobis exierunt; [) 329 sed non erant ex nobis. Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum (1 Joan. x1, 19). Ex nobis utique exierunt, quia se ab Ecclesiæ unitate corde insanissimo separaverunt. Non erant ex nobis, scilicet prædestinatis, et ad æternam videlicet vitam electis. Non erant quippe ex his de quibus Dominus dicit: Ego elegi, et posui vos ut eatis, et fructum plurimum afferatis, et fructus vester maneat (Joan. xv, 16). Sed nec in Abrahæ semine benedicuntur, secundum quod Dominus ad Abraham ait: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Genes. xxvi, 4); et Apostolus subnectens adjungit: Nor. in seminibu•

CAPUT II.

Accipe fidem, in qua jam olim renatus es creden

in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Pater A non recipit tres esse..ti s, aut substanti.s, aut natiFilius non est, Filius Pater non est, Spiritus sanctus nec Pater nec Filius. Et cum tres sint, quod est, rogo, nomen unum Patris et Filii et Spiritus sancti in quo nos oporteat baptizari, nisi illud scilicet nomen Deitatis, quod triplicari non potest? Quamvis enim dicamus Patrem Deum, Filium Deum, Spiritum sanctum Deum, tamen non dicimus tres deos, quia scriptum est: 330 Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. vi, 4). Unus est igitur Deus in natura, non in persona: quia alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Pater a nullo est genitus, Filius a Patre est genitus, Spiritus sanctus a Patre Filioque procedens est. Pater non sibi est, sed Filio; Filius non sibi est, sed Patri; Spiritus alicujus est aspirantis: ergo ad Patrem Filiumque refertur. Ista itaque relativa nomina Trinitatem faciunt; essentialia vero nullo modo triplicantur. Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus. Bonus Pater, bonus Filius, bonus Spiritus sanctus. Pius Pater, pins Filius, pius Spiritus sanctus. Justus Pater, justus Filius, justus et Spiritus sanctus. Omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens et Spiritus sanctus. Et tamen non dicimus nec tres Deos, nec tres bonos, nec tres pios, nec tres justos, nec tres omnipotentes, sed unum Deum, bonum, pium, justum, omnipotentem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum : ubi est una natura, essentia, vel substantia. Quodlibet enim de his nominibus in illa sancta sinaque Trinitate dixeris, unum idemque significat. Non est diversa Patris et Filii et Spiritus sancti C essentia. Quod si esset, nec veraciter Filius a Patre gigneretur, nec Spiritus sanctus a Patre Filioque procederet. Sed quia verus est Filius, id est de escentia Patris genitus, verus est et Spiritus sanctus, a Patre Filioque procedens. Quod si Filius aut Spiritus sanctus alterius generis sunt quam Pater, nec Filius veraciter Patris est, quem extraneum facit differens essentia; similiter nec Spiritus sanctus a Patre Filioque procederet, quod dementis est dicere: quia sancta Scriptura, et Filium a l'atre genitum, et Spiritum sanctum a Patre procedentem fideli manifestat narratione.

ras, et idcirco nullatenus dicendus est Filius in id quod æqualis est Patri, aut creatus ex aliquo, aut de nihilo substitutus : quia quod est Paver hoc genuit, Deus Deum, lux lucem, incommutabilis inconmuta bilem, infinitus infinitum, æternus corternum. Similiter et de Spiritu sancto credimus quia hoc est quod ille a quo procedit. Videamus igitur deinceps utrum hæc quæ diximus sanctarum Scripturarum 331 testimoniis approbemus. Primum etiam quærendum est si Deus Trinitas sit. Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Genes. 1, 26, Et rursum, Venite, descendamus, inquit, e! confundamus ibi linguas eorum (Genes. x1, 7). Nostrani vero, el descendamus, pluralitatem personaB rum, non deorum insinuat. Similiterque Abrahæ visio trium virorum et unius Domini deprecatio. Et Pluit Dominus a Domino super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino (Genes. x1x, 2i). Et: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Psal. cix, 1); Et: Verbo Domini cœli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. xxx}, 6). Quid aliud haec quam Trinitatem ostendunt? Apertiusque sane Dominus in Evangelio: Ite, baptizale omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. xxvin, 19). Et rursum: Facta est vox de cœlo dicens: Hic est Filius meus dilectus: ipsum audite (Matth, xvu, 5). Identidemque ait, Vidi Spiritum Dei descendentem, et manentem sicut columbam in ipso (Joan. 1, 32).

:

CAPUT II

D

CAPUT IV.

En habes in brevi alium esse Patrem, alium Filium, alium Spiritum sanctum alium et alium in persona, non aliud et aliud in natura; et idcirco Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Unum, ad naturam referre nos docet, Sumus, ad personas. Similiter et illud: Tres sunt, inquit, qui testimonium dicunt in cœlo, Pater, Verbum, et Spiritus, et hi tres unum sunt (I Joan. v, 7). Audiat Sabellius sumus, audiat tres, et credat esse tres personas, et non sacrilego corde blasphemet, dicendo ipsum sibi esse Patrem, ipsum sibi Filium, ipsum sibi Spiritum sanctum tanquam modo quodam seipsum gignat, aut modo quodam a seipso ipse procedat;

Ergo sunt tria quædam coæterna, consubstantialia, cum hoc etiam in naturis creatis minime invenire coessentialia. Sed cum quæreretur a Patribus, et di-possit, ut aliquid seipsum gignere valeat. Audiat ceretur: Quid tria? nec essentias, nec substantias, nec naturas dicere ausi sunt ; ne aliqua forte diversitas crederetur essentiarum, aut naturarum, aut substantiarum: sed dixerunt tres personas, unam essentiam uti una essentia declararet Deum unum, tres autem personæ sanctam Trinitatem ostenderent. Nee hoc dicimus, quod tantummodo Deus Trinitas sit, et non unaquæque persona. Nam et Pater solus Deus est, et Filius solus Deus est, et Spiritus sanctus solus Deus est. Solus dico, quia Pater non est Filius et Filius non est Pater, et Spiritus sanctus non est Pater aut Filius. Cæterum Trinitas inseparabilis, incommutabilis, infinita non recipit tres deos, sicut

scilicet et Arius, Unum, et non differentis Filium dicat esse naturæ, cum natura diversa unum dici nequeat. Filius itaque clamat, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30); et: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Et Apostolus de eo: Qui cum in forma Dei, inquit, esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo (Philip. 11, 6); et · Propterea, inquit in Evangelio, quærebant Judæi Jesum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo (Joan. v, 18). Et Arius blasphemo spiritu contradicit: Non sun unum, non sunt æquales, quia ipse Filius de se dicit: Pater major me est (Joan. xiv, 28); et missum seso

B

sæpenumero a Patre testatur. O infelix error pesti- A ille sine ambiguitate Deum credit. De Filio autem feraque doctrina, ignorans dispensationem hominis ob salutem generis humani temporaliter factam ! Rogo, secundum quid major est l'ater Filio? secundum substantiam, an secundum potentiam, an secundum bonitatem, an secundum incorporalitatem, an secundum æternitatem? Si inuascibilis Dei Patris Unigenitus Deus imago est, perfectæ atque absolutæ in eo substantiae veritas inest, per quam efficitur esse eum imaginem veritatis. Potens est Pater, sed si infirmus est Filius, imago jam non est potentis. Bonus est Pater, sed si in diversi generis divinitate Filius est, boni imaginem mali natura non reddet. Incorporeus Pater est, sed si Filius secundum spiritum circumscriptus est corpore, jam incorporei non est forma corporeus. Æternus 332 est Pater, sed si Filius non est coæternus, temporaliter Patri nomen paternitatis accessit ; et jam non omnia per Verbum facta sunt, quia reperitur tempus ante Verbum anterius, quando Pater fuerit sine Filio. Sed imaginem Dei Patris Verbum, et omnia per ipsum facta Scriptura evidenter declarat. An forte ad hoc impiæ professionis suæ sensum propagat, ut Spiritum sanctum bonum quidem, sed Filium meliorem, et Patrem optimum esse credat, aut Spiritum sanctum potentem, sed Filium potentiorem, et Patrem potentissimum sensu sacrilego astruat; aut sanctum Spiritum justum, sed Filium justiorem, et Patrem justissimum blasphemando edoceat? Ergo non tenetur sub unius Dei professione, sed ethnicorum more plurimorum deorum cultui mancipatur, dum Deum C Patrem majorem, Filiumque minorem, et Spiritum sanctum plusquam minorem præsumptione temeraria suspicatur. Deum majorem, et Deum minorem habeat error eorum qui Israel esse nolunt, nec obturatis auribus audiunt : Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. vi, 4); et illud: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Ibid., 13).

CAPUT V.

vel de Spiritu saneto omnis pene hoc sancta Scriptu-
ra resonat; sed pro brevitate sermonis pauca inde
decerpsimus. Minorem autem, aut missum Filium
secundum id credimus quod et Apostolus ait, Misit
Deus Filium suum factum ex mulierė, factum sub lege
(Galat. iv, 4). Factum autem ex muliere, id est de
Virgine Maria natum: quia ille qui erat natus ex
Patre sine initio de matre nascendo accepit certum
temporis initium. Qui etiam cum in forma Dei esser,
inquit Apostolus, non rapinam arbitratus est esse æqua-
lis Deo, sed semetipsum exinanivit formam serri acci-
piens, in similitudine hominum factus, et habitu in-
ventus ut homo, humiliavit se usque ad mortem, morlem
autem crucis (Philip. 11, 6). Qui cum in forma Dei,
ait, esset, id est cum substantia Deus esset, non ra-
puit deitatem, quam naturaliter habebat cum l'atre;
sed semetipsum exinanivit, id est, non in id quod
Deus est, et æqualis Patri, generi humano apparuit ;
sed homine assumpto, non Deo consumpto, in uni-
tate personæ, et in hoc 333 mundo apparuit, et
passiones sustinuit, et affectiones humanas, quas
decuit et voluit, sine vitio transcurrit. Secundum
hanc formam humanam non est æqualis Patri, di-
cente ipso, Pater major me est (Joan. xiv, 28). Se-
cundum illam vero qua æqualis est Patri, ait: Ego
el Pater unum sumus (Joan. x, 30). Secundum for-
mam humanam, venit in mundum peccatores salvos
facere (1 Tim. 1, 15); secundum divinam, in mundo
erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. 1, 10).
Et idcirco duas substantias sive naturas, sive formas
(quodlibet de his dixeris, idem est), credere nos
oportet in uno Filio Dei; unani profecto Dei, altera
hominis, ut credatur Deus verus, et homo verus
unus Filius Dei: ne, sicut Nestorius, hominem ex
Virgine Maria natum quartam personam introducen-
tes, a Trinitate excidamus; neque, ut Eutyches, ho-
minem verum non credentes, Filium Dei sine homi-
nis assumptione, id est unius substantiæ esse creda-
mus; aut certe ex duabus substantiis unam fieri
potuisse substantiam arbitremur. Quia Filius Dei,
ut diximus, in unitate personæ suæ totum hominem
assumpsit, id est animam rationalem, et carnem,
secundum quod dictum est per Prophetam : Ecce
virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur

Sed ne forte cæcato corde Filium, aut Spiritum sanctum Deum esse non credant, et more Judæorum blasphemantium Deum esse abnegent, sacrarum Litterarum testimoniis convincantur. Quorum Patres, inquit Apostolus, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est benedictus Deus in sæcula (Rom. 1x, D (al. vocabitis) nomen ejus Emmanuel (Isa. vi, 14), 5). Et rursum Joannes apostolus: Ut simus, inquit, in vero Filio ejus Jesu Christo. Ipse est verus Deus, et vita æterna (1 ̧Joan. v, 20). Et de Spiritu sancto Joannes evangelista : Spiritus, inquit, Deus est (Joan. Iv, 14). Et Apostolus dum Spiritum sanctum inhabitatorem Ecclesix diceret: Nescitis, inquit, quia membra vestra templum est Spiritus sancti? Glorificate et portate Dominum in corpore vestro (I Cor. vi, 19, 20). Et in Actibus apostolorum: Anania, inquit Petrus, cur tentavil cor tuum Satanas mentiri te Spiritui sancto (Act. v, 3)? Et paulo post subjungit: Non es hominibus mentitus, sed Deo (Ibid., 4). En habet Filium Deum, Spiritum sanctum Deum. De Patre quod Deus sit, non opus est approbare, quem

quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Matth. 1, 23). Homo igitur et Deus est, qui de Maria natus est; homo et Deus est, qui crevit ætate; homo et Deus est, qui cruci affixus est, qui etiam resurrexit, cœlosque ascendit, sedetque ad dexteram Patris. Et quamvis propter unitatem personæ Deus homo sit, et homo Deus sit, tamen secundum hominem Deus dicitur crucifixus, Deus dicitur passus, Deus dicitur mortuus. Nam secundum id quod Deus est, impassibilis immortalisque rite creditur.

CAPUT VI

Ergo manet in Christo utraque natura veritatem servans, ita ut nec humana in divinam translata de

« السابقةمتابعة »