صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

1

Alio quoque
tribubus filiorum Israel duodena de singulis tribu-
bus memorasset millia signatorum, ut etiam ex om-
nibus tribubus terræ innumerabilem turbam fidelium
demonstraret, ita loquitur: Post hæc, vidi turbam
magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus
gentibus, et tribubus, et linguis, et populis, stantes ante
thronum et ante Agnum, amictos stolis albis, et palmæ
erant in manibus eorum (Apoc. vi, 19). Hæ sunt omnes
tribus de omnibus tribubus congregatæ. Ista sunt
omnes tribus quæ benedicuntur credentes in Chri
stum, de omnibus tribubus illis quæ se ideo plangent
quia non crediderunt in Christum. Sic intelliguntur
omnes fideles, et omnes infideles; omnes boni, et
omnes mali; omnes quos Deus misericordissima bo-
nitate salvat, et omnes quos justissima severitate B
condemnat; quibusdam juste non donans veritatis
agnitionem, quibusdam misericorditer agnoscendam
revelans veritatem; et in omnibus implens suam
omnipotentissimam voluntatem.

memorati libri loco, dum ex duodecim A posset, si vellet, in eadem rectitudine permanere, el

CAP. XIV. 23. Plurima, secundum istius intelligentiæ saluberrimam regulam, in divinis eloquiis, testimonia poterit invenire quisquis voluerit Scripluras divinas recto cordis oculo recensere. Cum vero de humana voluntate tractatur, quod pertinet ad salutis vel exordium, vel effectum, verum est quidem, quia de illis qui ratione utuntur, qui volunt salvantur, et qui nolunt non salvantur; sed illi qui salvi fiunt, tunc salvari volunt, quando divina gratia præveniuntur ut velint; 492 imo tunc salvari volunt, quando ipsum velle dono divinæ largitatis accipiunt. Sancta enim Scriptura mentiri nullatenus potest, quæ ait: Præparatur voluntas a Domino (Prov. vii, 35, sec. LXX). Unde quoque Apostolus, Christo in se loquente, veraciter dicit: Cum timore et tremore sautem vestram operamini; Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philip. 11, 12, 13). Nec solum initium bonæ voluntatis et operis Deo assignat Apostolus, verum etiam ab ipso utrumque testatur impleri, dicens: Ut dignetur vos vocatione sua Deus noster: ut impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute (II Thess. 1, 11). Et ut ostenderet hoc per gratiam fieri, secutus adjunxit (v. 12): Ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo, secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu Christi. In illis ergo qui voluntarie salvantur gratia divina operatur ut velint; in illis autem qui nolunt, humana duritia perseverat ut nolint. Quam tamen duritiam homo non habebit, cum eam Deus auferre voluerit. Sine difficultate quippe Deus potest implere quodcunque voluerit, qui ait de quibusdam: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. xxxvi, 23). Aufert ergo cor lapideum, duritiam cordis auferens; dat cor carneum, gratiam sanctæ credulitatis infundens. Sic emollitur cor quod fuerat durum, quo sanctæ fidei tribuatur exordium.

CAP. XV.-24. Liberum vero humanæ mentis arbitrium in primo homine rectum creatum est, non tamon sine adjutorio gratiæ: talis utique gratiæ, qua

a qua posset, si vellet, aversa voluntate discedere. Nunc autem in unoquoque homine gratia præveniens operatur, ut libertas arbitrii corrigatur. Arbitrium autem hominis in quantum corrigitur, in tantum liberatur; in tantum autem captivum ducitur, in quantum adbuc noxiæ servitutis necessitatibus implicatur. QUÆ NECESSITATES non solum filios sæculi mor. taliter premunt, verum etiam filios Dei frequenter affligunt. Ipsa est illa lex peccati, quæ illum militem strenuum, id est Paulum apostolum, condelectantem legi Dei secundum interiorem hominem, illa in membris habitans, et legi mentis repugnans, quamvis sibi non posset in effectu subjicere, non tamen quiescebat in suggestionibus concupiscentia captivare. Unde idem apostolus ait: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in legem peccati quæ est in membris meis (Rom. vii, 22, 23). Nec siluit solo se posse auxilio gratiæ liberari; ideo sequitur dicens (v. 24 et 25): Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Habuit ergo in mente gratiæ fortitudinem, sed in carne infirmitatem sentiebat arbitrii, quam non habuit Adam priusquam depravaretur voluntaria prævaricatione mandati. Inde est quod Apostolus, non sub lege, sed jam sub gratia constitutus, licet mente serviret legi Dei, cogebatur tamen carne servire legi peccati: quia illud illi in voluntate divinitus datum erat, illud in eo necessitate remanserat. Illis quippe C necessitatibus urgebatur invitus, a quibus eripi omnis sanctus et optat et postulat, dicens Deo: De necessitatibus 493 meis eripe me (Psal. xxiv, 17). Harum necessitatum in se Apostolus molestiam sentiens dicebat: Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, hoc facio. Si autem quod odi malum, hoc ago, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. vii, 19, 20). CAP. XVI. 25. Hæ necessitates non desinunt in corpore mortis hujus mortaliter viventibus sanctis; quibus miserabiliter quidem concutiuntur, ut agnoscant se illam gratiam sanctæ libertatis et pacis primæ in primo homine peccati merito perdidisse; nec eam posse nisi per gratiam Christi recipere, in illa duntaxat vita in qua nulla erit sanctis sollicitudo certaminis, sed perfecta securitas pacis; tunc utique quando insultabitur morti, exstirpata de membris omni contentione peccati. Tunc veraciter in illa pace dicetur: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est (I Cor. xv, 54, 55, 56), in quod primi hominis prævaricatione cecidimus, et sine quo in hac vita non sumus. Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1, 8). Vigilandum est igitur in certamine, ut requiescatur in pace; cogitanda est liberi arbitrii semper infirmitas quam nobis primi hominis generavit iniquitas; et ad subrogandum virtutis auxilium suppliciter poscenda est divina maje

D

[ocr errors]

riam recipit quam amisit. Potestas utique bene vel male operandi potest inesse homini utenti ratione : sed male operandi potestas ex solo liberæ voluntatis habetur arbitrio; potestas autem bene operandi tunc libero inest arbitrio, quando donatur a Deo. Hanc potestatem divinitus dari Joannes evangelista boc sermone testatur : Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. 1, 12).

stas, ut laborantibus tribuat virtutem, et victores nos A et infirmitas hominis majore adjutorio gratiæ victoperducat ad pacem, ubi perfectam et ab omni peccato plenissime liberatam habeamus arbitrii libertatem: tunc quando omnis creatura, quæ nunc renovatur in Christo, liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriæ filiorum Dei (Rom. vIII, 21). Cum autem liberabitur, procul dubio et liberæ pacis et pacatæ libertatis munere perfruetur. Quod si illa pax illaque libertas tanta etiam.nunc inesset homini quantam habuit primus homo ante peccatum, non videret in membris suis aliam legem, quæ legi mentis suæ contumaciter repugnaret, et captivum in legem peccati violenter abduceret.

26. Liberum itaque humanæ mentis arbitrium, priusquam primus homo peccaret, in tantum fuit vere

CAP. XVIII.-28. Quæstionem vero de anima, quam penultimam vestris in litteris posuistis, ego in hac responsione ultimam posui, quam magis arbitror conflictum apud vos habere quam terminum : in qua plus potest augeri contentio quam suffragari cognitio.

liberum, in quantum in se nihil ex se sentiebat ad- B Utraque enim pars sic suis assertionibus nititur, ut versum. Inerat ergo ei sanitas et felicitas; nec aliquam sibi sentiebat inesse miseriam, quia tenebat recta libertate justitiam. Justitia quippe liberaliter serviebat, ideo de vera libertate gaudebat.

contrariis nihilominus objectionibus revincatur. Cujus quæstionis beatus Augustinus profunditatem sibi imperscrutabilem cernens, nullam voluit hujus rei definitam proferre sententiam, incongruum prorsus existimans aliquid affirmare sine dubitatione velle, quod alter posset contraria responsione convellere. Cujus tam in decimo libro de Genesi ad litteram, quam in libris ad Vincentium Victorem de Origine animæ, nec non in libro primo ex duobus quos ad sanctum Hieronymum scripsit (Epist. alias 28, nunc 166); in tribus quoque epistolis (V. epist. ejusd. alias 157, nunc 190) quas ad Optatum episcopum de hac quæstione composuit, disputatione refulget non minus copiosa quam profunda; et eo magis laudabili, quia

CAP. XVII. Primus utique homo, quandiu justitiæ servivit, peccatum omnino non habuit.Nos autem quamvis liberati a peccato, servi autem facti Deo (Rom. vi, 18), tamen si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. 1,8). Adam ante peccatum non habuit super se grave jugum, quod est super filios ejus a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium (Eccli. XL, 1). In Adam ante peccatum nullam habuit caro concupiscentiam, quæ spiritui repugnaret. Sic enim faciliter dominabatur corpori, sicut obse- C congrua temperie moderata. Ubi quidquid ingenii

quebatur fideliter conditori. Anima illa subditumı habuit corpus, quam purus Deo subjiciebat affectus. Nunc autem in eo nos non perfecte obedire Deo cognoscimus, in quo in nobis caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non que volumus illa faciamus.

494 27. Libertas ergo primi hominis majorem habuit pacem; sed nunc libertas fidelium per gratiam majorem accipit caritatem illi fuit prorsus quieta in pace justitia, istis gloriosa datur in congressione victoria. Major ergo nunc datur gratia, dum per fidem liberum reparatur arbitrium; et cum, dono fidei atque caritatis infuso, arbitrii nostri Deus reparat libertatem, sic in nobis perficit in infirmitate virtutem. Sano enim primi hominis arbitrio subrepsit ruina per vitium; ut autem in hominibus sanetur arbitrium, major gratia est donata post vitium. Ita factum est ut ubi abundavit peccatum, superabundaret et gratia; ac per hoc arbitrium dono Dei reparatur et si non tantam habet quantam prius habuit sanitatem et pacem, majorem tamen accipit ex largitate virtutem, ut voluntas hominis quæ sola deceptoris suasione a Deo discesserat, nunc, gratiæ subnixa præsidio, non solum suasionibus, sed nec tormentis separetur a Christo. Ita Christus Deus mirabiliter ostendit quid humana virtus valeat, quid divina: ut homo, qui per propriam voluntatem victus est sanus, accepta majore gratia non vincatur infirmus. Virtus itaque hominis quæ minorem habuit gratiam, sponte victa cecidit;

acumine, quidquid ratiocinationis ordine, quidquid auctoritatis pondere inquirendum discutiendumque conspexit, et inquisivit singulariter, et discussit. Consensum tamen ab utraque definitione continuit, ne laborem tantæ disputationis inaniter susciperet, quem cujuslibet sententiæ temeraria definitio vacuaret. Videbat eam partem quæ affirmat animam de anima sicut corpus de corpore propagari, et illam quæ asserit novas singulis nascentibus animas fieri, contraris posse responsionibus submoveri : quarum pro 495 compendio responsiones singulas series hujus operis tenebit insertas.

[ocr errors]

CAP. XIX. 29. Illi quippe qui novas animas asserunt singulis fieri, cum illis opponi cœperit qua justitia Dei anima quæ nova datur corpori peccatum D originale trahat, cum de humani seminis propagatione non veniat, omnino deficiunt, duplici scilicet absurditate constricti, quia vel Deum pronuntiare compelluntur injustum, vel negare coguntur originale peccatum. Anima enim quæ non propagatur ut caro, non debet cum carne originalis peccati teneri consortio, ac per hoc invenitur nec indigere baptismatis sacramento. Et si in parvulo qui sine baptismate moritur, sola caro est peccati originalis contagione polluta, et anima non baptizati infantis sine iniquitate de hoc saculo putatur exire: dicatur ubinam sit parvulus in resurrectione futurus? utrum in regno Dei, propter munditiam (al. innocentiam) animæ ; an in igne æterno propter immunditiam carnis? Ubicunque

necesse est ut corpus in quo hic quantulocunque tempore vixerit, in resurrectione recipiat. Quis ergo dicat animata semina profiuxisse, sive illa quæ non concipiuntur, sive quæ nocturna illusione funduntur? Quod omnis sapiens videt quam sit absurdum, et a ratione omnimodis alienum.

futurus dicatur, aut mendax Deus, aut injustus as- ▲ æternitatem ipso conditionis munere percepisse; quæ seritur. Mendax est enim si non baptizatum introducit in regnum, cum firmissimam præfixerit Salvator ipse sententiam, dicens: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. m, 5). Injustus est autem si cum carne miserit animam in ignem æternum, quæ cum carne non habet commune peccatum. Sed manifestum est omnem qui non fuerit aut in nomine Christi sanctificato latife, aut pro Christi nomine et ejus Ecclesia proprio sanguine baptizatus, ignis æterni combustione damnandum. Qua ergo justitia divini judicii anima cum sua carne in ignem æternum mittetur, si peccati originalis crimine non tenetur?

30. An forte hanc absurditatem quisquam tentabit arripere, ut animam seorsum dicat pro sua munditia B (forte deest felicem, vel quid simile) in æternum futuram, carnem vero asserat in æterno igne, originalis merito iniquitatis arsuram? Sed veritas catholicæ fidei, quæ in cunctis hominibus resurrectionem carnis futuram certissime credit et prædicat, destruit hujus adinventionis ineptissimam falsitatem. Caro enim si animam non recipiet, non resurget; et si non resurget, utique nec vivet. Quæ ergo sine anima non potest vivere, quomodo exanimis poterit illius ignis cruciamenta sentire? Necesse est itaque ut carnem negent resurrecturam, qui volunt animam non baptizati parvuli propter munditiam collocare in regno. Quod etiam ipsi vident quemadmodum dicatur non solum tam absurde quam impie. Magna quippe impietatis est, aut resurrecturam negare mortuam hominis carnem ; aut animam dicere absque carne in qua vixit, vel ærumnæ, vel felicitatis, post judicium fore participem. Cum Salvator noster futuram resurrectionem carnis ostendens dixerit : Quia veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem ejus; et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. v, 28, 29). Necesse est autem ut, resurgente corpore, pro operibus suis sit retributio animæ carAisque communis: quia cum caro resurrexerit, nec corpus sine anima, nec anima sine corpore remanebit. Erit igitur communiter animæ et carni æterna vel exsultatio, vel afflictio, quando indissolubilis 496 manebit æterna carnis animæque connexio;

[ocr errors]

32. Dum ergo his atque hujusmodi propositionibus partes se invicem vincunt, victrices esse non possunt: quia unaquæque earum sic victrix efficitur de alieno, ut vincatur de suo; et cum alienam propositionem destruxit, ipsa non valet astruere quod proponit. Quanto ergo melius ab hujus quæstionis certamine temperamus, in qua nos inaniter laborare cognoscimus præsertim quia quod a sanctis viris majoribus nostris videmus minime definitum, oportet nos tanto cautius atque temperantius quærere, quanto ad ejus finem illos præclaros viros cernimus minime pervenisse. Sit ergo nobis sine dubitatione compertum, quod catholica fides et credit et prædicat: animam scilicet humanam spiritum rationalem esse, non corpus; nec esse Dei partem, sed Dei creaturam; nec pro quibuslibet peccatis ante corpus gestis tanquam in carcerem missam in corpus, sed ex opere atque ordinatione Dei insertam esse corpori, ex qua corpus et vivat et sentiat: quam non dubitemus cum carne in qua nascitur originale peccatum trahere, et ob hoc beneficio sancti baptismatis indigere.

CAP. XXI.-33. His enim omissis, quas supra posuimus, catholicæ fidei veris manifestisque sententiis, in diversos errores multi miserabiliter inciderunt. Tertullianus quippe animam non spiritum esse dicens, sed corpus, vehementer erravit, eo usque desipiens, ut etiam summum et verum Deum corpus esse diceret cum non solum de Deo rerum omnium creatore legamus, quia Deus spiritus est (Joan. iv, 24), verum etiam de angelis quos Deus creavit, dicatur in psalmo: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. cm, 4). Animam quoque humanam spiritum rationalem esse nemo sapiens dubitet: de quo spiritu Apostolus dicit: Quis enim scit hominum quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. 1, 11)? Ideo et sanctus evangelista rationalem animam, quam Christus cum carne suscepit, non corpus, sed spiritum esse docuit. Nam ipse Salvator dixerat: 497

quæ tamen non debent habere commune supplicium, D Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem si non habent commune peccatum : quia non convenit justitiæ Dei ut anima quæ novo corpori datur, nec cum ipso corpore propagatur, cum quo communem non habet propaginem, reatum propagationis compellatur habere communem.

[ocr errors][merged small]

habeo iterum sumendi eam (Joan. x, 18): quam sine dubio tunc posuit, cum evangelista dicit, quia inclinato capite emisit spiritum (Joan. xix, 30). Anima vero humana in eo rationalis ostenditur, in quo ad imaginem et similitudinem Dei facta narratur. Unde divinitus homines admonentur ne fiant sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. xxx1, 9).

34. Animam vero partem Dei esse, id est unius cum Deo esse naturæ, cæca Manichæorum sentit impietas quæ Dei substantiam non solum in corporibus hominum, pecorum, avium, atque piscium, verum etiam in lignis et herbis, in arboribus et oleribus æstimant colligatam. Ignorant enim miseri, nec attendunt non hoc esse creaturam quod est Creator;

cum Deus sit immutabilis, anima vero mutabilis: A hunc mundum intravit, et in ipso auctore totam sibi

progeniem originaliter vindicavit. Quæ propago indiget sanguine illius mediatoris redimi, qui verus in forma Dei permanens Deus, ita semetipsum exinanivit formam servi accipiens, ut nec originalis, nec actualis maculam posset habere peccati.

quæ modo scit, modo nescit; modo deficit, modo proficit; modo sapit, modo desipit; modo reminiscitur, modo obliviscitur; modo odit quod modo dilexerat, modo diligit quod modo oderat; modo incidit in seductionis laqueum, modo etiam non seducta præbet tamen errori consensum. Quod beatus Apostolus in Adam et ejus muliere certissime ostendit, dicens: Adam enim non est seductus, mulier autem seducta in prævaricatione fuit (1 Tim. 11, 14). Mulier ergo seducta peccavit, cui vir non seductus voluntaria pravitate consensit. Impium est itaque credere animam partem esse Dei: quæ ex eo quod aliquando in deterius commutatur, non pars divinæ naturæ, sed quædam pars divinorum operum invenitur. Ex illis quippe operibus est quæ fecit Deus, singula quidem B liberatum, et ad hoc insit ei vera libertas, ut ei nulla bona, simul autem omnia bona valde.

CAP. XXII. 35. Illud quoque fidei est omnino contrarium, animam antequam fuisset in corpore, in quibuslibet locis cœlestibus aut terrenis aliquid deliquisse, et merito cujusquam peccati in corpus meruisse detrudi; quod sensisse dicitur Origenes. Cui omnino apostolus Paulus obsistit, dicens nondum natos nihil egisse boni vel mali (Rom. ix, 11). Actus quippe nascentium nulli sunt proprii, cum tamen antiquo primi hominis peccato nascamur obstricti. Per unum enim hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12): unde naturaliter filii iræ facti sunt, servique peccati; servientes autem peccato, liberi facti sunt C justitiæ ut pote qui in iniquitatibus concepti sunt, et quos in delictis matres suæ in utero aluerunt (Psal. L, 7).

56. Ex hac originalis obligatione peccati amissa est illa bona libertas arbitrii, quando malæ libertatis vitio cœpit homo peccato voluntarie famulari. Ideo est omnibus hominibus in omnibus ætatibus constitutis, id est ab ipsa nativitate de ventre matris usque ad finem decrepitæ senectutis, necessarius sanguis Christi, qui in remissionem fusus est peccatorum, et solus potest delere omne peccatum. Unus est enimz mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (II Tim. 11, 5); in cujus morte quisquis non fuerit ei in baptismate consepultus, nec potiri regno, nec ignis æterni poterit carere supplicio. Veritas D quippe ait quia si quis non fuerit renatus ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. m, 5). Quapropter de 498 omnibus hominibus, pusillis et magnis, infantibus, pueris, adolescentibus, juvenibus, senibus accipiendum est quod ille doctor gentium in fide et veritate veraciter dicit: Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Justificati gratis per gratiam ipsius, quæ est in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ, propter remissionem præcedentium delictorum (Rom. I, 22 et seq.). Præcedens aute:n delictum cum in infantibus quæritur, illud sine dubio primum primi hominis invenitur, quod per primum hominem in

CAP. XXIII. 37. In ipso itaque nobis reddita est vera libertas, cui nulla potuit inesse vel originalis vel actualis iniquitas. Inde est quod ipse dicit: Ecce venit princeps mundi, et in me non habet quidquam (Joan. xiv, 30). Ipse justus et justificans, liber et liberans qui utique justificando liberat, et liberando justificat. Liberat autem homines de potestate diaboli, liberat arbitrium hominis a servitute peccati; ut sit arbitrium hominis vere liberum, quia salubriter

dominetur iniquitas. Hanc se libertatem daturum esse per gratiam, ipse liberator noster hoc sermone testatur: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et paulo post : Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis (Joan. VIII, 34, 36). Filius ergo ab illa peccati servitute liberat, ut arbitrium liberum Christi gratia liberatum, justitiæ laudabiliter serviat, quod peccato nequiter serviebat. Ita fit ut non per arbitrium hominis, sed per gratiam liberatoris non regnet peccatum in mortali corpore (Rom. vi, 12), dum justificamur ex fide; et per adjutorium gratiæ Deus in nobis operatur et velle et perficere, pro bona voluntate; ipse nobis bonam voluntatem donans, ipse facultatem boni operis subministrans, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum (Jac. 1, 17); sine quo nihil facere possumus, et in quo omnia possumus, in quantum ab eo gratiam virtutis accepimus. Quod utique recta confidentia beatus præsumit Apostolus, dicens: Omnia possum in eo qui me confortat (Philip. iv, 13). Et iterum: In quo laboro certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute (Coloss. 1, 29).

CAP. XXIV. 38. Hæc omnia fideliter atque indubitanter tenentes, sine periculo sumus, etiamsi quemadmodum dentur animæ corporibus nesciamus. Sufficit autem scire nos prima nativitate pollutos, secunda nativitate mundatos; prima nativitate captivos, secunda nativitate liberos; prima nativitale terrenos, secunda nativitate cœlestes; primæ nativitatis vitio carnales, secundæ nativitatis beneficio spiritales'; prima nativitate filios iræ, secunda nativitate filios gratiæ; prima nativitate filios sæculi, secunda nativitate filios Dei. Proinde etsi scire non possumus quemadmodum anima detur corporibus, illud recte credendo et bene vivendo, illud instantissime satagamus, ut in regno 499 Dei et anima nostra lætetur et corpus. Illud ergo si scire non possumus, patienter ignoremus: regnum autem Dei ardenter atque instanter quæramus, ubi procul dubio etiam hoc Deus nobis revelabit, quod non hic nobis inaniter occultatur, nisi quia in hac vita forsitan non competit ut sciatur.

39. Quod si quisquam divinitus illuminatus, aut indiciis certissimæ rationis, aut testimoniis sanctæ

auctoritatis valuerit vel agnoscere, vel docere, ani- A quisque perdiderat vitio hominis peccatoris, recipiat

mas humanas aut novas singulis corporibus dari, aut cum ipsis corporibus propagari, illud interim asserat quod habet fides ecclesiastica manifestum, omnes scilicet homines ex ipso conceptu trahere originale peccatum, quod sit in singulis nascentibus unius mediatoris sanguine remittendum, ut impietatis nexus, qui prima nativitate contrahitur, secunda nativitate solvatur, et per Filium Dei, qui factus est ex muliere, factus sub lege (Gal. iv, 4, 5), ut adoptionem filiorum reciperemus, ipsius adoptionis gratiam, quam unus

beneficio Redemptoris. Hoc indubitanter asserens, quidquid deinceps secundum veritatem poterit de animarum origine demonstrare, recte faciet non tacere. Tunc autem quæstio de anima recte tractatur, si non dubitatur de originali peccato humani generis, et de beneficio sancti baptismatis, quod captivis donatum est per gratiam Salvatoris, qui dignatus est et totam sine peccato naturam nostri generis accipere, et omnem culpam nostri criminis abolere.

S. FULGENTII

a

DE FIDE, SEU DE REGULA VERÆ FIDEI,
AD PETRUM, LIBER UNUS.

500-PROLOGUS. 1. Epistolam, fili Petre, tuæ B caritatis accepi, in qua te significasti velle Hierosolymam pergere, et poposcisti te litteris nostris instrui quam debeas in illis partibus veræ fidei regulam tenere b, ut nullus tibi possit sensus hæreticæ subrepere falsitatis. Gaudeo quidem quod pro fide vera sine ullo perfidiæ vitio custodienda (sollicitudinem geris, sine qua nulla potest prodesse, imo nec esse, conversio. Apostolica quippe dicit auctoritas quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. xI, 6). Fides est namque bonorum omnium fundamentum d. Fides est humane salutis initium e. Sine hac nemo ad filiorum Dei numerum potest pertinere : quia sine ipsa nec in hoc sæculo quisquam 501 justificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit æternam; et si quis hic non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem. Sine fide omnis labor hominis vacuus est. Tale quippe est, ut sine vera fide quisque velit Deo per contemptum sæculi placere ; quale si quisquam (al. quispiam) tendens ad patriam, in qua se scit beate esse victurum, relinquat itineris rectitudinem, et improvidus sectetur errorem, quo non ad beatam civitatem perveniat, sed in præcipitium cadat; ubi non gaudium pervenienti detur, sed cadenti interitus inferatur.

a Antehac excusi codices hunc titulum præferunt, De Fide, ad Petrum Diaconum. Nos vero addendum duximus et hunc, seu, De Regula veræ fidei: tum quia sic appellatur liber iste hic sub initium, et in epistola Ferrandi ad S. Fulgentium, supra 11, tum etiam quia sic legitur in antiquissimo codice ms.

Corbeiensi. Expungendum quoque nomen diaconi credidimus. Primo quia ex ipso totius libri contextu facile conjicitur diversum plane esse Petrum hunc a diacono cui inscribitur liber de Incarnatione, seu epistola supra 16. Cum bene multa ibi pertractentur quæ eidem hic non fuissent repetenda. Deinde quia nec fratrem, nec condiaconum vocat, quo tamen nomine compellare solet presbyteros aut diaconos, ut patet ex epistolis supra 5, 12, 14 et 17. Denique, quid si hinc quoque argumentum aliquod ducere non pigeat, quod, infra, capite 45 (auctoris licet, ut ibi dicetur, a Fulgentio diversi) habetur: In militia sæculi exhibe regi terreno fidele servitium; quia hoc diligit Deus, hoc mandat Apostolus.

C

:

2. Verumtamen ut de fide sufficiens sermo promatur, nec temporis suffragatur spatium, quia celeriter nostrum cupis habere responsum, et tam magnum est hujus disputationis opus, ut magnis vix possit impleri i sermonibus. Neque enim poposcisti sic te debere de tide instrui, ut unam quamlibet hæresim designares i, contra quam specialiter nostre dispu tationis vigilaret intentio sed cum indefinite definitionem fidei petis, eamque cupis etiam sub brevitatė concludi, vides procul dubio quam sit nobis impossibile ut rem tantam in brevi plene comprehendamus, cui sufficientes esse non possumus, etiamsi tantum spatium temporis et tale nobis esset ingenium, ut multa volumina de hoc quod a nobis expetis facere valeremus (al. valeamus). Sed quia Deus prope est omnibus invocantibus eum in veritate (Psal. CXLIV, 18), qui verbum consummans et brevians fecit super terram (Rom. ix, 28), spero quia, sicut tibi dedit hujus fidei sanctam sollicitudinem, sic etiam mihi, ut tuo tam bono tamque laudabili serviam desiderio, sufficientem tribuet facultatem : ut etsi non potuero (al. potero) cuncta dicere, ex quibus omnis error hæreticus possit agnosci, et agnitus vel convinci valeat vel vitari, tamen in nomine atque adjutorio sanctæ Trinitatis, quæ unus solus verus et bonus est

b Ms. Vaticanus unus, in illis partibus fidem tenere. Cæteri omnes mss. et editi, veræ fidei regulam.

c Ms. Vat. unus, ut nullus te possit sensus hæretica subrepere pravitatis. Alii duo, subripere falsitatis.

d Ms. Corb. vetustissimus et optimæ notæ habet : Fides namque divinitus inspirata, ipsa est qua bonoDrum omnium fundamentum est. Cæteri habent ut legi

tur in textu.

e Vatic. duo, et totius humanæ salutis judicium atque initium.

Edd., Sine hac fide. Abest fide a mss. Corb et Vat. quatuor.

Editi, pervenire. Mss. quinque, pertinere. Vatic. duo, Tale quippe est sine vera fide quemquam velle Deo, etc. Vatic. alter, si sine verà fide quisque velit.

Sic ms. Vatic. unus. Mss. alii et edd., ut a magnis vix possit impleri.

rem.

Vat. unus, cic te de fide instrui, ut designa

...

« السابقةمتابعة »