صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

non ipse firmaret; si Deus non esset, angeli ad se A plum nostra corpora non haberet; si Deus non esset,

prospiciendum non concupiscerent; si Deus non esset, super Jesum baptizatum nullatenus advenisset; si Deus non esset, unum nomen cum Patre et Filio non haberet; si Deus non esset, adoptionis divinæ gratiam non dedisset; si Deus non esset, tem

Christus in illo dæmonia non ejecisset; si Deus non esset, cœlum et terram nullatenus implevisset. Hæc igitur et his similia si recte cogitaveris, rectam fidem de sancto Spiritu mox habebis.

EX LIBRO II HINCMARI ARCHIEPISCOPI RHEMENSIS,

ADVERSUS OBJECTA GRÆCORUM, AD ODONEM BELLOVACENSEM;

NEC NON EX LIBRO III RATRAMI CORBEIENSIS MONACHI CONTRA GRÆCORUM OPPOSITA.

663 Fulgentius episcopus, litterarum studiis admo

accipere, cum pse Spiritus sanctus sic procedat a

dum erudiivs, et vitæ sanctitate perspicuus, ab Arianis B Filio, sicut procedit a Patre, et sic detur a Filio, sicut quoque pro catholica fide multa perpessus, in libro Questionum de Spiritus sancti processione sic ait:

Sic totum quod est ipsa natura, commune tribu invenitur esse personis, ut aliquid tamen inveniatur, quo proprie unaquæque persona noscatur: quod tamen nec inveniatur separabile, nec possit esse commune. Nam proprium Patris dicimus esse quod genuit; proprium dicimus Filii esse, quod solus de solo Patre natus est; proprium Spiritus sancti, quod de Patre Filioque procedit. In his vero propriis nulla est naturæ separatio, sed quædam personal's agnitio.

Item in consequentibus.

Non ergo potuit Spiritum, sanctum divinitas Filii

datur a Patre. Nec illa natura, unde Spiritus sanctus habet originem, potuit vel exspectare, vel accipere largitatem. Spiritus ille totus est Patris, totus est Filii: quia unus naturaliter S, iritus est Patris et Filii. Proinde totus de Patre procedit et Filio, totus in Patre manet ac Filio: quia sic manet ut procedat, sic procedit ut maneat. Unde naturaliter hanc habet cum Patre ac Filio unitatis plenitudinem, et plenitudinis unitatem, ut totus a Patre, totus habeatur a Filio. Non ergo accepit Spiritum sanctum divinitas Filii, cum qua unius est nature Spiritus sanctus, et ex qua habet quidquid habet, imo de qua est hoc quod est, quia quod naturaliter habet, hoc est.

ADMONITIO

IN SERMONES DUOS QUI SEQUUNTUR.

664 Sermones hosce duos hactenus ineditos, e Vati- C cem operum ejus apponere. Horum autem priorem vera cano codice a viro clarissimo Luca Hoistenio olim descriptos, et ab eminentissimo cardinale Barberino huc missos, quia cum cæteris sancti Fulgentii sermonibus suo ordine in lucem edere non licuit, visum est hic ad cal

Fulgentii esse vix dubitamus; posteriori vero auctorem alium, et hunc quidem probatum, licet forte Fulgentio posteriorem vindicandum arbitramur. Quis vero sit ille hactenus non comperimus.

S. FULGENTII

DUO SERMONES HACTENUS INEDITI.

SERMO PRIMUS.

In circumcisione Domini.

1. Incarnationis divinæ mysterium, nostræ reconciliationis egregium sacramentum, ob hoc a nobis annua revolutione celebratur et colitur, ut tanti commemoratio beneficii quid nobis indignis impensum ostendat, et quid tantæ gloriæ debeamus admoneat. Proinde, fratres, quanto magis audivimus Dominum Jesum Christum pro nobis misericorditer humiliatum, tanto magis agnoscamus ineffabiliter gloriosum. In eo namque suam circa nos insuperabilem caritatem Deus Unigenitus evidenter ostendit, in quo pro nobis humilitatem veræ carnis veræque mortis, non coactus necessitate, sed bonitate miseratus assumpsit. Quid enim boni feceramus, fratres, ut tantum nobis beneficium præstaretur? Quæ nostra bona merita fue

D

runt, ut Unigenitus Deus homo fieri dignaretur, uf Altissimus humiliaretur, ut indeficiens angelorum panis femineis uberibus lactaretur, ut rex sæculorum contumeliis afficeretur, ut vita æterna mori patientissime dignaretur ?

2. Attende igitur, o homo, tantæ benignitatis dignationem, ut actionem persolvas humiliter gratiarum. Scito autem te non honorificentiam, sed contu→ meliam divinæ gratia reddere, si cœperis de tanti beneficii magnitudine dubitare. Imo illa omnia quæ de humilitate atque humanitate Domini Salvatoris audivimus, vera esse sine aliqua hæsitatione credamus. Et ideo magis agamus gratias, fratres, qui cum mereremur pœnam, percepimus gratiam: qua gratia factum est ut dum juste mors debetur perditis, vita gratis donaretur indignis. 665 Altissimi namque Salvato

ris humilitas non ipsi aliquod intulit detrimentum, A corpore fecerit celebrari? Cur autem non sibi Deus sed incrementum nobis contulit magnum ; nec excelsos dejecit, sed dejectos erexit. Ut enim Dei Filius plenum operaretur redemptionis nostræ negotium, non solum dignatus est totius carnis creator, de carne Virginis secundum veritatem carnis naturaliter nasci, et Deus factor hominis, homo verus ex homine fieri; quin etiam pannis involvi, in angustissimo præsepio collocari, octavo die circumcidi, et ad templum suuin humanis manibus bajulari. O clementissima Dei benignitas! ò excelsa altissimi Dei humilitas! Ille a matre nutriebatur infantulus, qui matrem sibi creavit immensus. Ipse a parentibus ad suum templum puer parvulus portabatur, qui Deus magnus in eodem templo a sanctis hominibus rogabatur. Et idem pro se sacrificium præcepit offerri, & qui sine peccato pro nostris venerat impietatibus immolari. Considera igitur, homo, quid debeas excelso atque humiliato pro te; excelso Creatori tuo, humiliato Redemptori tuo.

3. Verumtamen, carissimi, hoc semper Christian fidei tenere consuevit integritas, ut si quid a Christo secundum canonicam Evangelistarum narrationem factum legimus vel audivimus; historiam primum veram esse sine dubitatione credamus, deinde in historica veritate spiritalem quoque intelligentiam requiramus. Cum enim divinæ textus historie verus esse creditur, Manichæus in sua severitate confunditur: qui dum in Christo Dei Filio veritatem non credit caruis, Scripturis sanctis et veteribus et novis crimen nititur imponere falsitatis. Nam Veteris Testa-C menti deificam miser exsecratur historiam, in Novo Testamento ipse sibi denegat utique medicinam. Non vult enim humanam credere carnem a Deo plasmatam, neque circumcisionem carnis imperatam a Deo nostris sanctis patribus, nec victimam de carnibus animalium Deo vivo et vero priscis temporibus immolatam, nec sabbatum ex Dei præcepto ac voluntate servatum, nec fabricatum Domino templum, jubente Deo. Itaque dum in Scripturis sanctis non discernit temporum qualitatem, spernit et despicit saluberrimam veritatem dominicæ incarnationis. Quapropter ut Manichæus evidentissima ratione vincatur et convertatur, utinam victus ex hodierna evangelica lectione, veritatem Testamenti Veteris defendamus, ut ex hoc Veteris et Novi Deum unum manifestissime comprobemus !

4. Ecce sancto Evangelio narrante cognovimus Christum Dei Filium veraciter circumcisum, pro Christo Dei Filio sacrificium de carnibus, secundum morem tunc divinæ institutionis oblatum sive autem circumcisio carnis, sive carnalium sacrificiorum regula in Veteri Testamento cognoscitur instituta. Cur igitur, dilectissimi, non credatis justissime in Veteri Testamento, quoniam Dei manibus plasmatus est homo, quando in Novo Testamento, ut non in æternum periret homo, ipse Unigenitus Deus pro nobis factus est verus homo ? Cur non credatur Deus etiam circumcisionem ad aliquid significandum congruo tempore jussisse fieri, cun eam Dei Filius in suo

a

noster præterito tempore populum Judæorum typicas jussisset victimas carnis offerre, quando ipse Deus 666 Unigenitus ex Judæis temporaliter natus, seipsum pro nostris peccatis secundum carnem dignatus est immolari? Attendat igitur Manichæus utriusque Testamenti manifestissimam et concordissiniam veritatem, et vanitatem conversus abjiciat suam. Videat in Veteri Testamento significationem futurorum, in Novo præteritorum revelationem; Christum autem Deum amborum Testamentorum, in Veteri Testamento quod exhibiturus fuerat promittentem, in Novo exhibentem quod promiserat: nec in promissione mendacem, nec fallacem in donatione; sed ubique bonum, ubique justum, ubique sanctum, ubique potentem, ubique clementem in Veteri Testamento carnis atque animæ potentissimum creatorem, in Novo ejusdem carnis atque animæ clementissimum susceptorem; ac sic primo carnis animæque salvatorem. Hæc Manichæus audiat, conferat, agnoscat, et credat, credensque ad Ecclesiam catholicam redeat, in qua beneficium veræ salutis inveniat.

5. Per hæc autem qux Dominus gessit in corpore constitutus, non solum utriusque Testamenti dignatus est concordiam demonstrare, verum etiam Chritianorum mores informare salubriter voluit: ut quod in illo pro salute nostra gestum esse corpora. liter intuemur, imitemur nos quoque spiritaliter. Ideo namque parvulus in terra natus est Christus, ut humilitatem disceret Christianus. Ob hoc etiam parentibus carnis sux subditus erat, ut honorificen tiam semper patri et matri omnis Christianus exhibeat. Ideo autem Christus vilibus panuis involutus est, ut Christianus non delectaretur vestibus pretiosis. Propterea vero Christus in terra pauper voluit apparere, ut divites Christiani discerent terrenas divitias non amare; scd eleemosynam pauperibus erogando, possent suas divitias in cœlo servare. Ob hoc fuit in angusto præsepio positus Christus, qui totius in latitudine non finitur mentis suæ ut in eum credentes spiritale haberent pabulum, et Christiani discerent non inhiare domibus aut possessionibus aliorum. Cui enim Christiano quantumlibet vilis domus, vel possibilitas propria non sufliciat, quando Christo Dei Filio modici præsepii suffecit angustia?

6. Per circumcisionem vero quam Dei Filius in carne suscepit, nostri cordis c rcumcisionem in spiritu præmonstravit. Quam circumcisionem n bis sermo legalis indicit, dicente Moyse Circumcidite præputium cordis vestri, et circumcidimini Deo v stro (Deut. x, 16). Cui præcepto concordat beatus Apostolus, dicens: Non enim qui in manifesto est Judæus, neque quæ in manifesto in carne circumcisio; sed qui in abscondito est Judæus et circumcisio cordis in spiritu, non littera; cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. 11, 28, 29). Proinde circumcisionem in corpore habuit Christus, ut spiritaliter in corde habeat Christianus. Ob hoc namque ille, qui nullum habere potuit omnino peccatum, deposuit præputium carnis, ut nos abjiciamus desideria pravitatis.

nente. Nec tamen Filius divisit Patrem nascendo, nec Spiritus Deum minuit procedendo, quia nec auget hærendo. Ergo nec nascendo est Filius minoratus, nec procedendo Spiritus separatus. Ipse enim beata Trinitas illa permanet, quia ibi substantialis unitas permanet et quoniam nihil est in Trinitatis divinitate creatum, propterea ibi nihil est utique separatum.

9. Hæc, dilectissimi fratres, fideliter tenete, in his jugiter permanete. Hæc sit in corde cogitatio, et ore confessio. Tenete fidem quam 668 accepistis in nomine Trinitatis. Servate unitatem spiritus in vinculo pacis, et turturis, et columbæ : ut spiritales in domo Dei semper esse possitis. Quod ipse præstare

Christus igitur manibus est portatus ad templum, ut A de gignente, Spiritus sanctus procedit de permaChristianus bonis operibus conscendat in cœlum. Sacrificium pro se offerri voluit Christus, ut ad altare Domini se offerat Christianus. Maxime autem bene vivendo seipsum offerre festinet. Si vero delectatur mundum sacrificium divinis exhibere obtutibus, ipso 667 quoque genere illius sacrificii quoddam spiritale sacrificium nobis agnoscimus indicari : Par (inquit) turturum, et duos pullos columbarum (Luc. 11, 28). In hoc genere avium, dilectissimi fratres, magnum vobis commendatur catholicæ fidei sacramentum. In columba enim caritas agnoscitur, in turture castitas invenitur. Turtur namque intemeratam serwat uni viro fidem; columba vero aliarum cohabitantium non deserit unitatem. Catholicus igitur Christianus tunc vere spiritalis turtur eflicitur, si B dignetur, qui cum Patre et Filio vivit et regnat veram Trinitatis fidem firma credulitate conservet, et hæretica pravitatis sensuin, tanquam fornicationis inquinamenta repudiet. Tunc vero erit columba, si longanimiter usque in finem in catholica societate permaneat, et contra tentationes et scandala immobili firmitate persistat ut nec hæretica fornicatio corrumpat in corde fidei castitatem, nec amara dissensio ecclesiasticæ castitatis deserat unitatem. Hac est enim legitima Ecclesia quæ fidem uni Deo, Lanquam legitimo viro servat, et congregationem filiorum in caritate multiplicat.

Deus.

SERMO II

(ut habetur in ms., etsi dubio titulo).

In Purificatione beatæ Virginis Mariæ.

1. Si subtiliter a fidelibus hujus diei festivitas perpendatur, eo devotionis affectu hanc celebrandam suscipiant, quo Dominicæ Nativitatis, Circumcisionis, atque Apparitionis solemnia sunt secuti. Illius est enim ista solemnitas, cujus et illa, sed nec minor est ista quam illa. Quod utique in hoc sermone apertis monstrabimus documentis. Hujus quippe diei solemnitas, sicut a quibusdam Christianis ignoratur, sic a multis præ cæteris anni solemnitatibus honora

7. In hac turture et columba, dilectissimi fratres, sollicite permanete, hanc votis omnibus custodite, ut eam nec Arianus violet, nec Donatista conculcet, nec Manichæus inquinet. Ii enim, velut accipitres ctior habetur. Maxime autem eo loco quo primatum mali, unitatem columbæ cupiunt dissipare, et castitatem turturis desiderant violare. Nam Manichæus veram in Christo non credit carnem, Arianus veram in eo minorat divinitatem, Donatista quoque dissipat catholici corporis unitatem. Manichæus sacramentum non videt Redemptoris, Arianus magnitudinem non cogitat Salvatoris, Donatista vero, tanquam rapax lupus, non dubitavit dissipare gregem boni Pastoris. Si (forte Hi) ergo, sicut dixi, tanquam accipitres mali, miseros et vanitatis cupidos, aut veritatis ignaros, occidere cupientes, persequuntur columbæ caritatem, exsecrantur turturis castitatem, et si quos possunt, aut ore devorant, aut unguibus lacerant. Vos ergo, sanctissimi fratres, in fide custodite catholicam veritatem, in caritate servate D catholicam pacem.

8. Ille offert sacrificium gratum Deo qui cum caritate fraterna verum catholicæ fidei servaverit sacramentum. Ubi unus Deus, una Trinitas colitur; nec Pater major Filio, nec Patre minor secundum divinitatem Filius prædicatur; nec ab eis discernitur substantia sancti Spiritus, qui cum Patre ac Filio naturaliter unus est Deus. Una est enim Trinitatis sanctæ potentia, quia in tribus personis una manet substantia naturalis; una est potestas, quia una est majestas; una æternitas, quia una divinitas; una Creatoris dominatio, quia una creaturæ conditio. Quidquid enim Pater creavit, per Filium fabricavit, et in Spiritu sancto firmavit. Filius autem natus est

Ecclesia catholica in Pastore sortita est, in tanta ea reverentia ab illis habetur, ut ea die cuncta civitatis turba in unum collecta, immensis cereorum luminibus coruscans, missarum solemnia concelebrent: nullusque aditum publicæ stationis intret, qui lumen manu nou tenuerit : tanquam scilicet Dominum in templo oblaturi, imo etiam suscepturi ; fidei lumen quo interius fulgent, exterius oblationis suæ religione demonstrent. Hodie namque, juxta legem atque evangelium, peractis a Nativitate Christi quadraginta diebus, in templo est a parentibus idem Dominus præsen. tatus. Hodie a sancto Simeone susceptus, Patrique cum sacris muneribus oblatus. Hodie redemptionem Israel exspectantibus ab eodem Simeone et Anna publice prædicatur. O quam pium spectaculum, quo nonnisi pii delectari probantur! Stat hinc virgo et mater, non cujusque, sed Dei: suscipitur hinc parvulus virginis filius, cujus divinitatem non capit mundus. Occur- . runt hinc inde prophetæ, atque de puero uterque sexus prophetat. Offertur oblatio pro puero, non tamen quæ delicta emundet, sed quæ sacramenta declaret.

2. Et quia hujus die præconium attollere cupio, libet ipsam Evangelicam lectionem colloquendo transcurrere, in qua ista narrari cognosco: quatenus ad ea quæ dico illa respondeat ; imo ad ea quæ illa narrat, vox exhortationis meæ respondeat. Denique Lucas evangelista veritatis historiam de Christi incarnatione plenius atque ordinatius cæteris evangelistis

hinc alendum, 670 illinc alentem; hinc non loquentem, illinc angelos docentem. Quis, inquam, tui pectoris arcana nobis reserare valeat, quibus modis cogitatum ad utraque flectebas; cum unum eumdemque Dei atque hominis filium manibus tehinc adorares ut Dominum, illinc osculares ut parvulum?

nens,

5. Quis ad tam ineffabile miraculum non obstupescat? Quis non pene elinguis fiat? Generat puella suum et omnium creatorem, nutrit suum et omnium nutritorem, portat ad templum suum et omnium rectorem. O admirandum spectaculum, ad quod non solum humana, verum etiam angelica stupescit natura! Ad hoc, fratres carissimi, fidei oculos erigite; ad hoc pietatis affectu convenite. Ibi suscipite Christum pro vobis in carne humiliatum, sed adorate in sua divinitate excelsum Deum. Amplectimini parvulum, sed cogitate immensum. Amate humiliatum, et timete excelsum.

exsequens, post annuntiationem ejus ab 669 angelo A line creatorem; hinc infirmum, illinc fortissimum ; factam, post nativitatem angelorum vocibus declaratam, post circumcisionem diei octavi in domo parentum, hæc in ordine sequitur dicens: Postquam impleti sunt dies purgationis matris ejus, secundum legem Moysi, tulerunt illum in Hierusalem, ut sisterent eum Domino: sicul scriptum est in lege Domini, Quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (Luc. 11, 22, 23). Cunctis fidelibus liquet nequaquam Redemptoris matrem ex ejus nativitate maculam contraxisse, quia (forte a qua) illorum dierum a sacris ædibus abstinens purgaretur. Quia sine humana concupiscentia, sine aliqua carnis corruptione virgo peperit, et sine fine virgo permansit; ac per hoc nec masculus ex ea natus vulvam ejus aperuit. Sed nec legis narrationem evangelista contexens, claudit impiis p sacramentum divinæ incarnationis, matremque legem observantem introducit. Sed nec mirum si mater observaret legem quam ejus Filius non venerat solvere, sed adimplere. Sciebat enim quo ordine conceperat, et quis esset quem genuerat. Sed legem communem observans, exspectavit purgationis diem, celavit filii majestatem. Hinc est quod eum in templo duodecim annorum inveniens, filium Joseph vocat, dicens : Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te (Ibid., 48). Quem procul dubio sciebat se sine concubitu Joseph concepisse, sine corruptione virginali edidisse.

3. Sed cur abscondit conceptionis ac nativitatis illius sacramentum, quem novit Deum immensum ? Nunquid invidet aliis, quem ad templum deferens sancti senis tradidit manibus? Absit. Sed vel spiritu prophetiæ repleta, redemptionem mundi impiis non aperiat. Sciebat enim jam tunc gratia plena, spiritu divinitatis afflata, quia si hunc hujus sæculi principes cognovissent, nunquam pro salute nostra crucifixissent. Offer ergo, beatissima Virgo, tanquam legem observans, in templo quem edidisti, ut non omnibus, sed paucis reveletur quis est quem genuisti. Appareat interim lapis humilis abscissus de monte sine manibus, ut reprobetur ab ædificantibus, usquequo statuam in pe.libus percutiens, crescat in montem magnum, impleatque universum orbem terrarum.

4. O quam parvus, o quam magnus est quem peperisti! Parvus in humanitate, magnus in divinitate; parvus in regno Judæorum, magnus in regno gentium. Sed non ab omnibus in regno Judæorum parvus æstimatur. Nam et ipsa que hunc genuisti, ex ipso populo Israel in virgam crevisti. Virga enim de radice Jesse surrexisti, et floruisti. Virga Aaron fronduisti, et nucem peperisti : et quia præ omnibus immensitatem ejus agnovisti, quem tamen parvissimum ex te natum vidisti; procul dubio quem infantem genuisti, Deum omnipotentem tremens adorasti, adorans tremuisti: quem tamen quia secundum humanitatem filium recognovisti, lactasti, fovisti, aluisti. Quis putas nobis possit indicare, inter hujusce

C

6. Jam vero, dilectissimi, si quæritur quid mystice significatum fuerit in eo quod Redemptor noster a matre et parentibus ex propria civitate in Hierusalem ad templum Domini se portari voluit, invenimus ipsam gloriosam matrem et virginem, ejusque pro pinquos figuram gessisse illius Ecclesiæ quæ ex Judæis in apostolis credidit. Quando enim Ecclesia non virgo? cujus membra Apostolus affatur, dicens: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (11 Cor. x1, 2). Quando ipsa non mater? Sed quia per Psalmistam dicitur: Mater Sion dicet, Homo (Psal. LXXXVI, 5); et Dominus in Evangelio: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse meus frater, soror, et maler est (Matth. x11, 50). Quando electi non propinqui, qui fratres et sorores sunt appellati? Mater itaque ac propinqui Redemptoris nostri, a Nazareth in Hierusalem ad templum Domini deferunt: quia primitiva illa in primis discipulis Ecclesia, a Judæis repulsa, ejusdem redemptionis dispensationem ad notitiam gentium perduxit. Ipsa enim Ecclesia non solum ex gentibus, verum etiam es Judæis Hierusalem, id est Visio pacis, recte vocatur: de qua per Psalmistam dicitur: Hierusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Psal. cxx1, 3). Ipsa et templum, sicut per Paulum fidelibus dicitur: Templum Domini sanctum est, quod estis vos (I Cor. 1, 17). Ac per hoc cum apostoli ex Judæa Christum annuntiantes veniunt ad gentes: nimirum Hierusalem ad Hierusalem convenit, et templum ad templum occurrit: cum hi omnes una sint Hierusalem civitas, unum et templum. In hac itaque civitate, atque in hoc templo ab apostolis oblatus Christus excipitur. Unde et ipsa Ecclesia Psalmistæ voce loquitur, dicens: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio témpli tui (Psal. XLVII, 10). Subaudis, in medio ecclesiæ, quæ est templum tuum. 7. Sive autem juxta historiam, sive autem juxta

modi obsequia, animi tui sensum, o beatissima Virgo? mysticum intellectum, cur Christus a parentibus ad

cum hinc ceracres ex te natum tantillum infantem, illine atten 'eres Deum immensum; hinc creatumn, il

sanctam civitatem et templum ducatur, causa manifestatur cum subjungitur: Ut darent hostiam, secun

Que putamus fuerit instantia orationis ejus, quæ divino responso meruit firmari de his quæ petebat? Quæ erant ejus gemituum continuata verba in sancta prædicatione? Non enim in petendo cessavit, usquequo responsum acciperet super his quæ poscebat.

jum quod dictum est in lege Domini, par turturum aut A sancti promissionem, videre in carne Redemptorem! duos pullos columbarum (Luc. 11, 24). Præceptum siquidem legis fuerat, ut cui forte agnus defuisset, et unum horum, id est aut par turturum, aut duos 671 pullos columbarum invenisset, Deo in oblatione filii offerret; nec præjudicaretur ex altero, qui unum quodlibet horum obtulisset. Denique in hac oblatione avium, illa præfigurabatur oblatio quæ pro salute mundi oblata est vespere diei, Domini videlicet passio, per quam sumus Deo reconciliati. De hac quippe hostia per Paulum fidelibus dicitur: Ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis (Ephes. v, 2); et rursum : Qui dilexit me, inquit, et tradidit seipsum pro me (Gal. 11, 20).

10. Fuerunt siquidem in retroactis temporibus multi simili desiderio accensi, Domino attestante ad discipulos, qui ait: Multi reges 672 et prophetæ voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt; el audire quæ vos auditis, et non audierunt (Luc. x, 24). Sed ex illis hoc isti soli concessum est qui in plenitudine temporis horum ultimus apparuit. Sed si vigilanti studio subsequentium sanctorum attendimus desiderium, quibus Christus vivere est et mori lu

8. Quia vero omnes electi membra sunt Christi, B crum (Philip. 1, 21), invenimus eos non minoris an

in turture scilicet turtures, atque in columba columbæ, designat etiam hæc avium oblatio mortificationem electorum, quibus per eumdem apostolum dicitur: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. xi, 1). Sed nulla potest esse accepta Deo mortificationis oblatio, in quibus non fuerit veræ fidei castitas, veræ castitatis concordia. Proinde non sine causa sacrificium quod pro Domino mystice oblatum perhibetur, ex turturibus et columbis fuisse narratur. In turture enim castitas invenitur, et in columba unitas commendatur. Turtur namque intemeratam servat uni viro fidem, columba vero aliorum cohabitantium non deserit unitatem. Catholicus igitur Christianus tunc vere spiritalis turtur efficitur, C si veram Trinitatis fidem firma credulitate conservet, et hæretica pravitatis sensum, tanquam fornicationis inquinamenta repudiet. Tunc vere erit columba, si longanimiter usque ad finem in catholica societate permaneat, et contra tentationis scandala immobili firmitate persistat: ut nec hæretica fornicatio corrumpat in corde fidei castitatem, nec amara dissensio ecclesiasticæ castitatis dissipet unitatem. Hæc est enim Ecclesia catholica quæ fidem uni Domino tanquam legitimo viro conservat, et congregationem multorum in fide multiplicat.

9. Sequitur: Et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Simeon; et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo: el responsum acceperat a Spiritu sancto non D

visurum se mortem nisi videret Christum Domini. Et venit in Spiritu in templum (Luc. 11, 25, 26, 27). Nihil minus de sanctitate isti specialiter homini ascribitur, qui et in Hierusalem, id est in visione pacis commoratur, et fidei operatione justus, et reverentia timoratus, et Israelis consolatione attonitus (forte consolationi attentus), et Spiritu sancto repletus, ejusque responsione de incarnati Verbi jussione (forte mis. sione) roboratus fuisse perhibetur. O quam ardenti desiderio homo iste exspectabat, secundum piritus

xietatis ardore divinitatem ejusdem Salvatoris intueri velle; quam ille concupivit conspicere in carne. Hinc Paulus dicit: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Multo aŭtem melius (Ibid., 23). Hinc Psalmista ex persona sua dicit: Sitivit anima mea ad Deum vivum. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI, 3)? Quis ergo etiam hinc videat in uno Simeone multos, per unum significari cunctos electos; qui nunc et justi ex fide atque operatione, et timorati ex futura exspectatione, et attoniti inveniuntur ex ventura consolatione? In quibus etiam Spiritus sanctus inesse cognoscitur, quia et per Apostolum dicitur: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. v, 5); et rursum fidelibus dicitur: Corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, quem habetis ex Deo (1 Cor. vi, 19). Quiqu responsum accipiunt a Spiritu sancto non se visuro mortem nisi prius videant Christum Domini: quia in hac adhuc corruptibili vita, ejusdem Spiritus sancti gratia revelante, apertis oculis fidei, eum qui se cum illis usque in finem sæculi mansurum esse (Matth. xxvii, 20) repromisit aspiciunt, non jam carnet parvulum, sed divinitate immensum. Qui etiam cum Apostolo dicunt: Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (II Cor. v, 16). Habitant etiam isti in Hierusalem, atque in Spiritu in templum quo Christus introducitur veniunt. Ipsi enim sunt Hierusalem qui habitant in Hierusalem; ipsi et templum qui veniunt in templum, in quibus et a quibus Christus excipitur.

11. Breviter, fratres, ista percurrimus, ne duni quæ sunt hujus diei sacramenta, quodque sanctum purumque præconium indicare studuimus, cuilibet in fastidium veniamus. Sequitur: Et cum introducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace (Luc. 11, 27, 28, 29). Qui vivit, etc.

PATROL. LXV.

27

« السابقةمتابعة »