صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

apostolice mandato uenerabilem episcopum Frisingensem duxi auctoritate debita in possessionem iuris patronatus in Waidhouen. Aspach et Holenstein ecclesiarum. alios articulos nichilominus fideliter exequendo. qui in dicto mandato continentur. Quia tamen inter cetera contradictores et rebelles tam sententie late quam etiam mee executionis debeo modis omnibus. cuiuscunque fuerint conditionis auctoritate apostolica per suspensionis. excommunicationis aut interdicti interdicti sententias cohercere. uestram in Domino rogo et moneo Paternitatem. cum reuerentia nichilominus auctoritate apostolica precipiendo. quatenus ipsam sententiam tanquam deuotus Ecclesie Romane filius et meam executionem manutere. modis omnibus curetis defendere seu fouere. nec in contrarium ipsos sacerdotes in sua malitia foueatis. qui a me publice excommunicati diuina celebrant officia in Sedis apostolice contemptum. et in preiudicium clavium. et in scandalum plurimorum. Facientes enim et consentientes pari pena Scripture testimonio puniuntur.

Meichelb. Hist. Fris. T. II. P. II. Instr. N. CLXII. S. 95.

LXVII.

1265. 21. April. Perugia. P. Clemens IV. trägt dem Propste und den früher genannten Canonicis von Regensburg auf, den anhängigen Patronats-Streit innerhalb einer gewissen Frist endgiltig zu entscheiden oder nach deren fruchtlosem Verlaufe die Sache nach Rom zu verweisen.

[ocr errors]

de

Clemens episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filijs Preposito et Erboni et Kalhoho Canonicis ecclesie Ratisponensis. Salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecti filii . . . Abbas et Conuentus Monasterij sancte Marie in Sytansteten. ordinis sancti Benedicti. patauiensis diocesis. Aspach. de Waidhoven et de Holensteyn ecclesiarum patroni petitione monstrarunt. quod cum uenerabilis frater noster Episcopus et Capitulum frisingense eosdem Abbatem et Conuentum super iure patronatus earundem ecclesiarum. quarum patronos se falso esse dicebant. coram Magistro Gerardo. Canonico Patauiensi auctoritate apostolica conuenissent. tandem idem Canonicus postquam ipse lite in causa huiusmodi coram eo legitime contestata aliquamdiu in ea processisset. Virico tunc Abbati Monasterij de Gersten predicte diocesis commisit super hoc usque ad diffinitiuam sententiam uices suas. Sane idem subdele

gatus usque ad calculum huiusmodi sententie in eadem causa rite processit. et demum remisit ad eundem Canonicum causam ipsam. qui cognitis eiusdem cause meritis et iuris ordine obseruato. diffinitiuam pro dictis Abbate et Conuentu sententiam promulgauit. Sed ijdem Episcopus et capitulum de hoc tacito falsoque suggesto. quod nominatus Canonicus prefato subdelegato ad certum diem in dicta causa commiserat uices. suas. et quod pro parte ipsorum episcopi et Capituli ab eodem subdelegato pro eo ad prefatum Canonicum fuerat appellatum. quia subdelegatus ipse post elapsum diem predictum in causa huiusmodi procedebat. quodque ijdem Episcopus et Capitulum ab eodem Canonico. quia non solum processum predicti subdelegati. quem post diem ac appellationem predictas in prefata causa ad diffinitiuam sententiam de facto processisse mendaciter proponebant. irritum nuntiare nolebat. uerum etiam processum contra iusticiam approbarat eundem. ad sedem apostolicam appellarunt super hoc ad . . . Abbatem Monasterij de Tiroupt Augustensis diocesis sub ea forma ipsius sedis litteras impetrarunt. ut vocatis. qui uocandi essent et auditis hinc inde propositis. quod canonicum esset. statuere procuraret. ac faceret. quod decerneret. per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Verum nominati Abbas et Conuentus Monasterij S. Marie ex eo sentientes ab eodem Abbate de Tyrhoupt indebite se grauari. quod ipse ad primam citationem terminum nimis breuem et peremptorium octo dierum uidelicet ad comparendum caram eo in loco. qui distabat ab eis per sex dietas et amplius assignabat eisdem. quamquam non urgeret necessitas nec suaderet pietas. nec ulla rationabilis causa subesset. quare huiusmodi peremptorius terminus maxime in causa predicta. in qua de re agebatur ecclesiastica. deberet taliter maturari. ad sedem duxerunt apostolicam appellandum. Sed Abbas ipse de Tyrhoupt legitima eorum appellatione concepta. prefatum ius patronatus. in cuius quasi possessione Abbas et Conuentus erant predicti. nominato Episcopo sententialiter adiudicare presumpsit. propter quod dicti Abbas et Conuentus iterato ad sedem appellarunt eandem. Cumque dicti Abbas et Conuentus felicis recordationis Urbano pape. predecessori nostro humiliter supplicassent. ut cum huiusmodi causa per septem annos et amplius durasset. ac ipsi propter potentiam et malitiam aduerse partis non possent in illis partibus super hiis comode suam iustitiam obtinere. paterna

super hoc sollicitudine prouideret. Predecessor ipse . . . Preposito ecclesie S. Magni proprio nomine non expresso. et Altemanno Canonico Ratisponensi. ac Thesaurario Eistetensi dedit per litteras apostolicas in mandatis. ut uocatis qui uocandi essent. et auditis hinc inde propositis. quod iustum foret. infra Sex Menses a receptione litterarum ipsarum appellatione remota decernere procurarent. facientes quod decernerent. auctoritate apostolica firmiter obseruari. Quod si forte infra huiusmodi terminum propter potentiam et malitiam predicte partis aduerse causa ipsa terminari non posset. ipsi ex tunc eam instructam uel non instructam remitterent ad apostolice sedis examen. prefixo partibus ipsis termino peremptorio competenti. quo per se uel procuratores ydoneos cum omnibus actis. iuribus et munimentis suis causam eandem contingentibus se conspectui apostolico presentarent. facture ac recepture super premissis. quod ordo exigeret rationis. Porro eodem Preposito ad Preposituram ecclesie de Rore translato et propter hoc Prepositura ipsius ecclesie s. Magni uacante. predicti Thesaurarius et Canonicus. quamquam cum dicto Preposito partes uiuente Predecessore ipso ad suam presentiam citauissent. ac in causa huiusmodi uacante prepositura ipsa possent procedere. cum id ex directarum ad eos et dictum Prepositum haberent beneficio litterarum. in eadem tamen causa procedere uel ipsam ad examen apostolicum anno elapso et amplius remittere non curarunt. sicque dicto termino iam transacto et huiusmodi causa remanente per tot annorum spatium indecisa in eorundem Abbatis et Conuentus preiudicium dictique Monasterij detrimentum pro parte ipsorum humiliter petebatur a nobis. ut prouidere super hoc paterna sollicitudine curaremus. Nos itaque finem litibus imponi uolentes. discretioni uestre de consensu procuratorum partium per apostolica scripta mandamus. quatenus si est ita. causam ipsam iuxta tenorem litterarum dictarum ipsius Predecessoris nostri Preposito. Thesaurario et Altemanno predictis super hoc directarum infra similem terminum a receptione presentium preuia ratione decidere. Alioquin ex tunc eam ad examen apostolicum destinare curetis. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse. duo uestrum ea nichilominus exequantur. Datum Perusij XI. kal. Maij. Pontificatus nostri Anno Primo.

Original auf Pergament; Bulle.

LXVIII.

1265. 26. October. Regensburg. Die päpstlichen Delegirten befehlen dem Dechante von Lorch, die excommunicirten Priester Eberhard und

Heinrich in seiner Kirche als unschuldig zu verkünden.

Heinricus dei gratia Prepositus et Chalhohus Canonicus Ratisponensis Iudices a Sede apostolica delegati. idemque Chalhohus vicem gerens domini Erbonis in eadem causa delegati. viro prouido et discreto Decano Laureacensi salutem et fraternam in domino caritatem. Noueritis quod nos cognitis cause meritis inter procuratorem abbatis et conuentus de Sytansteten ex vna parte. et procuratorem Eberhardi et Heinrici Sacerdotum in Waidhouen et Holnstein ecclesiarum ex altera. qui Sacerdotes conquerebantur coram nobis se per Abbatem de Glevnich et a vobis sententia excommunicationis et interdicti contra iuris debitum notatos. et quamuis hac ratione et aliis multis rationibus dicerent sententias esse nullas ipso iure. tamen ipsos absoluimus ab huiusmodi sententiis ad cautelam. recepta primitus a procuratore ipsorum et nomine eorum satisdatione de parendo iuri et iudicatum soluendo. vnde uolumus et mandamus uobis auctoritate apostolica. qua fungimur firmiter precipientes. quatinus prefatos Sacerdotes publice in ecclesia uestra denuntietis coram Clero et populo ab huiusmodi sententiis absolutos ad cautelam, ipsosque ad omnes actus legittimos admittatis. Datum et actum aput Ratisbonam in maiori ecclesia. anno domini Mo. CC. LXV. Septimo kalendas Nouembris.

Original auf Pergament, ein Siegel fehlt. Geheim. Haus-Arch.
Abgedruckt in den Font. Rer. Austr. Bd. II. 1. 65.

LXIX.

[ocr errors]

1266. 23. Jänner. Regensburg. Erbo Archidiacon von Regensburg und der Archidiacon Berthold tragen dem Dechante von Lorch auf, die Pfarrer von Waidhofen und Holenstein mit ihrem Anhange auf einen gewissen Tag nach Regensburg zu citiren.

Erbo dei gratia Archidiaconus Ratisponen. Ecclesie. Iudex a sede apostolica delegatus. uicemque gerens domini Kalhohi. sui coniudicis in hac parte. ac Pertoldus archidiaconus. iudex in eadem parte subdelegatus a uenerabili Preposito eiusdem ecclesie Ratisponen. uiro discreto . . . Decano Laureac. salutem

Fontes. Abthlg. II. Bd. XXXIII.

6

et sinceram in domino caritatem. Cum causa que uertitur inter uenerabilem Abbatem et Conuentum Monasterij S. Marie de Sytansteten ex una parte. et Eberhardum et Heinricum. de Waydhouen et de Holenstein presbiteros. ac Vlricum militem dictum de Lusnic et alios parrochianos ipsarum ecclesiarum de Waydhouen et de Holenstein ex altera. nobis auctoritate apostolica sit commissa. mandamus uobis auctoritate apostolica. qua fungimur in hac parte. sub pena excommunicationis precipientes firmiter et districte. quatinus predictos presbiteros Eberhardum et Heinricum. ac V. militem et ceteros parrochianos ad nostram peremptorie citetis presentiam. per uos uel per alium. ad procedendum coram nobis in dicta causa secundum retro acta, et quantum de iure postmodum fuerit procedendum. locum Ratispon. in ecclesia maiori. diem uero primam sextam feriam post Dominicam. qua candatur Oculi mei semper. prefigentes eisdem. et si predictus dies fuerit feriatus. prefigatis eis primum diem peremptorie similiter. qui non fuerit feriatus. Mandamus etiam uobis auctoritate predicta. ut postquam citaueritis uniuersos et singulos supradictos. nobis de hoc fidem faciatis per patentes litteras. uestro sigillo signatas. et nobis quicquid inde feceritis. rescribatis. Datum Ratispone Anno domini Mo. CC. LX. sexto. X. Kalend. Februarij.

Original auf Pergament; von den zwei Siegeln sind nur mehr Bruchstücke vorhanden.

LXX.

1266. 2. November. Viterbo.

P. Clemens IV. befiehlt den Pröpsten von St. Florian und Werden und dem Passauer Canonicus Ulrich von Nertingen die zwischen Freisingen und Seitenstetten schwebende Streitsache zu entscheiden.

...

...

Clemens episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filiis . . S. Floriani et Werdensis. Patauiensis et Salzburgensis diocesis ecclesiarum Prepositis et Magistro Virico de Nertingen. Canonico Patauiensi salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis uenerabilis frater noster .. episcopus Frisingensis. de

...

Waidhoven. de Aspach et de Holenstain Patauiensis diocesis ecclesiarum patronus petitione monstrauit. quod cum felicis recordationis Urbanus papa predecessor noster. causam que inter ipsum ex una parte et ... abbatem et conuentum Mona

« السابقةمتابعة »