صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

illa multo optuma reipublicæ doctus sum; hostem ferire, præsidia agitare: nihil metuere, nisi turpem famam; hiemem et æstatem juxta pati; humi requiescere; eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His ego præceptis milites hortabor: neque illos arte colam, me opulenter; neque gloriam meam laborem illorum faciam. Hoc est utile, hoc civile imperium. Namque, cum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est, dominum, non imperatorem esse. Hæc atque talia majores vestri faciundo seque remque publicam celebravere: quis nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum æmulos contemnit; et omnis honores non ex merito, sed quasi debitos a vobis repetit. Ceterum homines superbissumi procul errant. Majores eorum omnia quæ licebat, illis reliquere, divitias, imagines, memoriam sui præclaram: virtutem non reliquere; neque poterant: ea sola neque datur dono, neque accipitur.

IV.

Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno, neque histrionem ullum, neque pluris pretii coquum, quam villicum, habeo; quæ mihi lubet confiteri. Nam ex parente meo, et ex sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriæ, quam divitiarum: arma, non supellectilem decori esse. Quin ergo, quod juvat, quod carum æstumant, id semper faciant; ament, potent; ubi adolescentiam habuere, ibi senectutem agant, in

conviviis, dediti ventri et turpissimæ parti corporis; sudorem, pulverem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis jucundiora sunt. Verum non est ita. Nam, ubi se omnibus flagitiis dedecoravere turpissumi viri, bonorum præmia ereptum eunt. Ita injustissume luxuria et ignavia, pessumæ artes, illis, qui coluere eas, nihil obficiunt; reipublicæ innoxia cladi sunt. Nunc, quoniam illis, quantum mores mei, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de republica loquar. Primum omnium, de Numidia bonum habetote animum, Quirites. Nam, quæ ad hoc tempus Jugurtham tuta sunt, omnia removistis, avaritiam, imperitiam, superbiam. Deinde exercitus ibi est, locorum sciens; sed mehercule magis strenuus, quam felix. Nam magna pars avaritia, aut temeritate ducum adtrita est. Quamobrem vos, quibus militaris ætas, adnitimini mecum, et capessite rempublicam: neque quemquam ex calamitate aliorum, aut imperatorum superbia metus ceperit. Egomet in agmine, in prælio consultor idem, et socius periculi vobiscum adero; meque vosque in omnibus rebus juxta geram. Et profecto, dis juvantibus, omnia matura sunt, victoria, præda, laus: quæ dubia aut procul essent, tamen omnis bonos reipublicæ subvenire decebat. Etenim ignavia nemo immortalis factus: neque quisquam parens liberis, uti æterni forent, optavit; magis, uti boni honestique vitam exigerent. Plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto.

si

IV.

EX ORAT. III. IN L. CATILINAM.

EX M. TULLII CICERONIS ORATIONIBUS.

Quamobrem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum conjugibus ac liberis vestris. Nam multi sæpe honores diis immortalibus justi habiti sunt ac debiti, sed profecto justiores numquam. Erepti enim ex crudelissimo ac miserrimo interitu, et erepti sine cæde, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione, togati, me uno togato duce et imperatore, vicistis. Etenim recordamini, Quirites, omnes civiles dissensiones, neque solum eas, quas audistis, sed et has, quas vosmetipsi meministis et vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit: ex urbe ejecit C. Marium, custodem hujus urbis, multosque fortes viros partim ejecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius, consul, armis ex urbe collegam suum expulit: omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario; tum vero, clarissimis viris interfectis, lumina civitatis exstincta sunt. Ultus est hujus victoriæ crudelitatem postea Sulla: nec dici quidem opus est, quanta deminutione civium, et quanta calamitate reipublicæ. Dissentit M. Lepidus a clarissimo et fortissimo viro, Q. Catulo; attulit non tam ipsius interitus reipublicæ luctum, quam ceterorum. Atque illæ dissensiones, Quirites, quæ non ad delendam, sed ad commutandam rempublicam pertinerent (non illi nullam

esse rempublicam, sed in ea, quæ esset, se esse principes: neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere voluerunt): atque illæ tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium reipublicæ quæsivit, ejusmodi fuerunt, ut non reconciliatione concordiæ, sed internecione civium dijudicatæ sint. In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex hæc fuit a Lentulo, Catilina, Cassio, Cethego constituta, ut omnes, qui salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur; ita me gessi, Quirites, ut omnes salvi conservaremini: et cum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitæ cædi restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset: et urbem, et cives integros incolumesque servavi.

Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis præmium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo, præterquam hujus diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriæ, laudis insignia, condi et collocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique hujusmodi, quod etiam minus digni assequi possint. Memoria vestra, Quirites, nostræ res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et corroborabuntur: eandem que diem intelligo, et ad salutem urbis, quam spero æternam fore, et ad memoriam consulatus

mei propagandam: unoque tempore in hac republica duos cives exstitisse, quorum alter fines vestri imperii, non terræ, sed cœli regionibus terminaret; alter ejusdem imperii domicilium sedemque servaret,

V.

EX ORAT. IV. IN L. CATILINAM.

I.

Habetis consulem ex plurimis periculis et insidiis atque ex media morte, non ad vitam suam, sed ad salutem vestram reservatum: omnes ordines ad conservandam rempublicam mente, voluntate, studio, virtute, voce, consentiunt: obsessa facibus et telis impiæ conjurationis, vobis supplex manus tendit patria communis: vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestæ perpetuum ac sempiternum, vobis omnia templa deorum atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat. Præterea de vestra vita, de conjugum vestrarum ac liberorum anima, de fortunis omnium, de sedibus, de focis vestris, hodierno die vobis judicandum est. Habetis ducem memorem vestri, oblitum sui; quæ non semper facultas datur: habetis omnes ordines, omnes homines, universum populum Romanum, id quod in civili causa hodierno die primum videmus, unum atque idem sentientem. Cogitate, quantis laboribus fundatum imperium, quanta virtute stabilitam liber

« السابقةمتابعة »