صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

prom ptius exequendum opem nostram elargimur, hoc nobis procul dubio ad stabilitatem regni et ad aeternae vitae beatitudinem capescendam profuturum liquido credimus. Idcirco notum fieri volumus omnibus sanctae dei aecclesiae nostrisque fidelibus praesentibus scilicet et futuris, quia venerabilis Deocarius abbas ex monasterio, cuius vocabulum est Hassareod, accedens ad aures mansuetudinis nostrae nostram deprecatus est clementiam, quatinus sibi et fratribus in praedicto monasterio die noctuque deo ministrantibus aliquid in elemosinam et sustentationem de bonis nobis a deo collatis largiri voluissemus. Cuius petitioni ac depraecationi propter honorem et amorem domini nostri Jhesu Christi libenter annuimus et de fisco nostro, quod est in castello Pinguuio in pago Wormacinse, curtem illam, quam olim homo nomine Rapoto ad proprium habuit et propter perfidiam amisit atque in ius potestatis nostrae secundum legem advenit, cum mancipiis, terris cultis et incultis, vineis, pratis, pascuis, exitibus et redditibus, insuper in pago Rinense et in villa, que vocatur Lorecho, terrae araturiae iurnales XII. et vineam ad carradas II., quod nostri iuris atque possessionis in re proprietatis est, a praefato fisco nostro abstraximus et totum atque ad integrum eidem praedicto monasterio perpetualiter possidenda concessimus atque de nostro iure in ius et dominationem eius liberalitatis nostrae gratia conferimus, ut sibi suisque successoribus per futura tempora delectet pro stabilitate regni nobis a deo collati et nostra coniugis prolisque nostrae salute cunctoque populo Francorum misericordiam domini iugitur exorare. Et ut haec nostrae largitionis auctoritas perpetuum obtineat vigorem, de anulo nostro subter eam iussimus insigniri.

Signum domini Hludovvici (L. M.) serenissimi imperatoris. (L. S.)
C. Hirminmaris notarius ad vicem Theotonis recognovi et ss.

Data XVI. kal. Aug., anno Christo propitio X. imperii domni Hludovvici piissimi augusti, indict. X. Actum Franconofurt palatio regio, in dei nomine feliciter amen.

Gedr. Bodmann S. 109 nach einer Abschr. (des Orig. ?) des Hofraths Barth zu Eichstätt; Sickel No. 301; Böhmer-Mühlbacher No. 875.

56. — Kaiser Ludwig schenkt seinem Getreuen Adalbert Güter im

Wormsgau und Königssundraga u. Attigny 834 November 20.

In nomine dei et salvatoris nostri Jesu Christi. Hludovyicus divina propitiante clementia imperator augustus. Imperialis celsitudinis moris est, fideles suos donis multiplicibus et honoribus ingentibus honorare atque sublimare. Proinde morem parentum, regum videlicet predecessorum nostrorum, sequentes libuit celsitudini nostre quendam fidelem nostrum, Adalbertum nomine, de quibusdam rebus proprietatis nostre honorare atque in eius iuris potestatem liberalitatis nostre gratia conferre. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum, tam presentium, quam et futurorum industria, quia concessimus eidem fideli nostro, Adalberto nomine, ad proprium quasdam res, quas idem ipse nostro munere in pago Vuormaciense et Cuniges Sunteri hactenus iure beneficiario possedit, id est in villa, que dicitur Horagaheim, mansum dominicatum, et alios quinque mansos ad eum pertinentes, et in villa Vualdorfa dimidium mansum et mancipia numero tria, quorum vocabula sunt Immina, Adalgis et ... Memoratos itaque mansos et prescripta mancipia sub integritate eorum, id est domibus ceterisque edificiis, agris, pratis, vineis, campis, pascuis, aquis aquarumque decursibus et molendino predicto fideli nostro Adalberto, sicut dictum est, per hanc nostre auctoritatis donationem concedimus et de nostro iure in ius ac potestatem ipsius solemni more transferimus ea conditione, ut quidquid ab isto die et deinceps de eisdem rebus et mancipiis iure proprietario sana mente facere decreverit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi.

Ut hec nostre donationis auctoritas inconvulsam et inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione iussimus adsignare.

Signum Hludovvici (L. M.) serenissimi imperatoris.
Hirminmaris ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.

Data XII kalend. Decembr., anno Christo propitio XXI imperii domini Hludovvici piissimi augusti, indictione XII.

Actum Attiniaco, palatio regio, in dei nomine feliciter amen.

Gedr. Rassler app. 31 ex autogr., Joann. Spicil. 441. Vergl. Würdtwein, Dioec. Mog. II, 6; Acta Palat I, 107; Friedemann, hess. Archiv VI, 6; Scriba Regg. III, 803; Sickel No. 323; Böhmer-Mühlbacher No. 903.

[ocr errors]

57. - Wam balt schenkt dem Kloster Lorsch Güter zu Liederbach. —

838 October 17.

In Christi nomine, sub die XVI kalendas Novembris, anno XXV Ludowici piissimi imperatoris, ego Wambalt et coniux mea Hilmitrud donamus ad sanctum Nazarium etc. in pago Nitachgowe in villa Durchila mansum I cum casa et curia et de terra aratoria hubas ifi et in villa Leoderbach mansum i cum casa et curia et hubas İİ, vineam İ, mancipia İİİ, pratum ad carradas XX etc.

Tradd. Laurish. III, 3367.

58. - Erzbischof Otgar von Mainz schenkt dem Kloster Bleidenstatt

einen von seinem Ministerialen Hildibert angekauften Hof

zu Geisenheim. - Mainz 838 October 28.

Ego in dei nomine Ottgarius Mogontinae aecclesiae indignus archiepiscopus. Notum facio universis Christi fidelibus. Certam aeternae beatitudinis gloriam me consequuturum confido, si locis deo sacratis ex mea proprietate pro amore dei aliquid confero et necessitatibus servorum deo sanctisque assidue famulantium

succurro iuvamine. Quare mercedis meae augmento nixus trado ad aecclesiam sancti Ferrutii in Blidenstat vel ad ipsam congregationem, quae deo ibidem inservire videtur, donatumque esse volo et in promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago Reni in villa, quae dicitur Gisinheim, curtem meam cum aedificiis, agris, vineis, pratis, campis, mancipiis et omni suo iure et utilitate, qua ipsam ab Hildiberto ministeriali meo pro certa pecuniae summa conparasse dinoscitur, in ius et dominationem sancti Ferrutii trado et in perpetuum transfundo,

meo

ita ut ab hac die deinceps ad ipsum sanctum seu ad sanctam eius congregationem omni tempore proficiat in augmentum stipulatione subnixa.

Actum Mogoncie, sub die V. kal. Novembr., anno VI. domni nostri Hludowici regis in orientali Francia regnantis, indict. II.

S. domni Ottgarii archiepiscopi qui hanc donationem fieri mandavit. S. Fulcowici Vangionum episcopi. S. Hattonis comitis. S. Adilberti comitis. S. Leitrati comitis. S. Ruoperti. S. Reginheri. S. Uualahonis.

Ego Herimannus indignus presbiter scripsi et subscripsi.

Gedr. Bodmann $. 97, nach Abschrift von Schott; Will, Mon. Blid. S. 29; vergl. Vogel S. 189, 594, sowie die bei Will Regg. angeführten Stellen. Dahl S. 86 mit dem falschen Jabre 845.

Bezüglich der Datirung vergl. die Bemerkungen zu der nachstehenden Urk. von 844 April 24. Die Indiction ist in I zu ändern.

59. — Managolt schenkt dem Kloster des h. Martin zu Mainz sein

Gut im Gau Cunigessunderun in der Grafschaft des Grafen

Wala ho. -- Castel 842 im October.

† In dei nomine. Ego igitur Managolt et Arulf et Liutulf filii mei confessi sumus ante Uualahonem comitem et ante pagensis nostros . quod genitor et auus noster Uuerinzo nomine omnem haereditatem et substantiam suam tradidit ad monasterium sancti Martini . quod est constructum Mogoncia ciuitate puplica cui nunc Otger venerabilis sanctae Dei aecclesiae famulantibus praeesse videtur et nos posthac exuti de omni re paterna nostra reuestivimus Uuenilonem presbyterum et missum ipsorum fratrum per tribus diebus et per tribus noctibus secundum morem patriae et postea per beneficium eorundem fratrum reintrauimus. Sed post haec conuentione facta ego Managolt praedictus una cum fratribus meis Winither et Anzo nomine atque filiis meis superius nominatis consentiente praedicto Uualahone comite . ante pagensis nostros omnem rem nostram et haereditatem paternam communicatis manibus ad ipsum supranominatum monasterium in manus Rihperti, quem praedicti fratres cum potestatiua manu ad susciptionem eius delegauerunt, una et Adelhuni aduocati monasterii antedicti, qui eandem nomine fratrum eorundem legaliter recepit, et supradicto monasterio fideliter optulit, tradidimus et exfestucauimus. in ea ratione. ut sicut deberemus regi et comiti seruire . ita ipsam eandem terram et substantiam ad praedictum monasterium et fratres inibi Domino famulantes deinceps proseruiamus . et per beneficium ipsorum fratrum per cartulam precariam post nos omnis futura generatio nostra reciperet quod ideo factum esse patet, quod illa prior traditio, quam genitor et auus noster, et post eum ego Managolt et filii mei superius memorati fecimus, non perfecta nec litteris fuit mandata, sed nec etiam in publico pagensium nostrorum, ut oportuit, celebrata uel confirmata fuerat placito et decreto . ceterum hoc est quod tradidimus ego cum filiis meis suprascriptis . quicquid in pago cunigessunderun in ea die habuimus proprietatis seu Alode liberi et absoluti, id est in campis . areis . curtis . curtilibus . vineis . pratis. pascuis . uiis . aquis . aquarumq uedecursibus et omnia quicquid in praedicto pago seu comitatu possedisse uidebamur , omnia et ex integro tradimus atque transfundimus . in ea ratione prout superius scriptum est . quod ipsum monasterium et fratres inibi Deo militantes faciamus . quod caeteri paginses nostri faciunt regi aut comiti. Et si quis uero quod futurum esse non credimus . si nos ipsi aut aliquis de haeredibus nostris aut ulla opposita persona qui contra hanc cartulam traditionis ueniret . aut eam infringere uoluerit . non solum quod ei non liceat. sed quantum cartula ista continet , ad ipsum monasterium fratrum restituat. insuper et discutienti fisco multam coactus componat. hoc est auri uncias II. et argenti pondos V. et quod repetit non euindicet . sed praesens cartula omni aeuo firma et stabilis permaneat stipulatione subrita. Actum castello villa puplica coram testibus subter notatis. Ego in dei nomine Hartmuodus indignus presbyter et sanctae Mogonciacensis aecclesiae scrinarius rogitus scripsi et subscripsi . notaui diem hoc est mensem octobrem. Annum III. serenissimi Hludouuici regis . post mortem patrisui Hludouuici . et isti sunt testis qui facto traditionis praenarratae interfuerunt, et collaudatione ac signaculo manus suae coram eis legitime peracta comprobauerunt. S. Manegolt qui hanc cartolam rogauit. S. Gotzperth. S. Liutulf. S. Muinitheri. S. Cumponis. S. Egilpraht. S. Ruozonis presbyteri. S. Thiedonis Diaconi. 8. Hathumari diaconi. S. Thegani accolyti. 8. Uuichere. S. Folchart. S. Ebergo. S. Uuala ho comitis. S. Anspert centurio.

Mitgetheilt von Dr. Falk in Annal. XIII, 358, aus einer Abschrift Bodmann's in den Schaab'schen Papieren auf der Stadtbibliothek zu Mainz, aber ohne Angabe der früheren Anführungen, Annal. III, 2, 106; Hess. Arch. VI, 7. Falk fügt hinzu: „Am Kopfe dieser seiner Urkundenabschrift bemerkt Bodmann: ex Orig. Arch. quondam Capituli Metropol. Mog. nunc Depart. Donnersberg. Moguntiae, wovon die Worte nunc Depart. bis Mogunt. incl. wieder durchgestrichen sind, wie ich vermuthe, um die Spur der Verwahrung der Urk. zu vernichten. [Zu welchem Zwecke? Diese Vermuthung Falk's hat wenig Wahrscheinliches. S.)

Am Schlusse fügte B. Folgendes bei: „Darunter steckt wahrscheinlich die erste Güteracquisition des Mainzer Domkapitels zu Hochheim ), wozu eine andere Hand (Dahl) beischrieb und solche datirt sich vom J. 842 de Walahone comite vid. Acta Palat. T. 6, p. 226 praesertim not. c.“

[ocr errors]

60. — Immeza von Lorch schenkt durch die Hand ihres Vogts Hruothard

zwei Hörigen die Freiheit unter der Bedingung, dass sie fortab dem Kloster Bleidenstatt Zins zahlen. Rode 844

April 24.

Notum sit omnibus Christo famulantibus tam presentibus quam superventuris, quod ego Immeza de Lorecha cum manu mundiburdi mei Hruothardi duo mancipia iuris mei, id est Hiltiger et Perone commorantes ibidem in dei amore libertate donavi, ea tamen ratione, ut annis singulis fratribus deo sanctoque Ferutio, qui in monasterio nomine Blidinstat corpore requiescit, jugiter inservientibus in censu solvant denarios IIII.

Actum in loco qui vocatur Rode publice, presentibus quorum his signa continentur. † Emmeza. † Hruothart. † Wolfhilt. † Hiltibalt. † Egilpero.

1) Die Richtigkeit der Annahme Bodmann's, dass diese Schenkung Güter zu Hochheim betreffe, muss, da sonstige Nachrichten fehlen, dahingestellt bleiben. Es müsste sonst angenommen werden, dass das Mainzer Domkapitel den Besitz zu Hochheim später an das Domkapitel zu Köln verkauft habe, was an und für sich wenig wahrscheinlich ist.

Ego itaque in dei nomine Willihelm indignus monachus vice Rihperti cancellarii rogatus scripsi et subscripsi, notavi diem Jovis VIII. kal. Maias anno Xmo regni Hludowici), Walahone comite.

Bodmann, S. 11 aus dem Bleidenst. Traditionsbuche; Will, Mon. Blid. S. 31.

61.- Erkengoz schenkt dem Kloster. Lorsch Güter in der Urseler

Mark, zu Bommersheim und Kahlbach. Lorsch 848

September 17.

Ego in dei nomine Erkengoz dono ad sanctum Nazarium etc. in pago Nitachgowe in Ursellere marca et in Bomersheim et in Caltenbach hubas X et mancipia X stipulatione subnixa.

Actum in monasterio Laurissamensi, die XV kalendas Octobris, anno VIIII Ludowici regis.

Tradd. Laurish. III, 3369.

Ueber die im Kloster Lorsch im Gebrauch gewesene Epoche Ludwigs des D. vergl. Lamey in der Vorrede zu den Tradd. Laur.; Sickel in den Sitzungsberichten der Wiener Akademie XXXVI, 348, Note 2.

62.- Graf Hatto schenkt dem Kloster Bleidenstatt Güter zu Dorf

weil, Ober-Stetten und Seulberg. Kostheim 849 November 13.

In dei nomine. Ego Hatto comes dono pro remedio anime mee et parentum meorum ad sanctum Ferrucium, qui requiescit in monasterio Blidenstat, hoc est in pago Nithegowe in villa Wilena aream unam, quam determinat in uno latere Routhart et in altero Luitfridus comes, nepos meus, similiter in Statero marca a) silvam in qua saginari possunt cc porci, et in Sulenburc mansos III b) cum omnibus ad illos aspicientibus in mancipiis, silvis, agris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus de iure meo in ius et dominium sancti

1) Ueber die Datirung dieser Urk. herrschen bisher verschiedene Meinungen. Vogel, S. 142, schreibt sie Ludwig dem Kinde zu und legt sie demnach in das Jahr 910. Schliephacke setzt sie, I, 109, aus schwer zu errathenden Gründen in das Jahr 895, vielleicht hat ihn der Umstand, dass 895 der 24. April auf einen Donnerstag fiel, hierzu veranlasst. Will, a. a. 0., folgt Vogel, er legt die Urk., wenn auch vermuthungsweise, in das Jahr 909 und bemerkt: „Die Datumsangaben stimmen nicht überein“, was wohl heissen soll, dass weder 909 noch 910 der 24. April auf einen Donnerstag fiel. Der Vollständigkeit wegen mag denn auch Roth angeführt werden, welcher I, S. 363, No. 1, sagt „Beide (wohl Schliephacke und Will) falsch datirt“ und selbst nicht weniger falsch, 824 April 24. annimmt. Der 24. April 824 ist der Ostersonntag! Indessen sind die Daten unter sich in Einklang zu bringen, wenn die Urk. statt Ludwig dem Kinde, Ludwig dem Deutschen zugelegt wird. Ludwig II. zählte seine Regierungsjahre in Ostfranken von Ende September 833 ab, im zehnten Jahre seiner Regierung, 843/4, fällt der 24. April auf einen Donnerstag und sind hierdurch die Zweifel gelöst.

Ueber die Zählung der Regierungsjahre Ludwigs des Deutschen vergl. Sickel in den Sitzungsberichten der Wiener Akademie XXXVI, 354; Dümmler, Geschichte des ostfränkischen Reichs I, 82.

Aus vorliegender Urk. ergibt sich demnach, dass in Bleidenstatt nach der mit 833 September 23.-30. (24. ?) beginnenden Regierungsepoche gerechnet wurde.

Nach diesem Ergebniss bezüglich der Datirung der Urk. ist der Passus bei Schliophacke a. a. 0. zu streichen.

a) Bodmann Stateromarca.
b) Bodmann II.

« السابقةمتابعة »