nos quoque qui sancto Tuo redempti sumus Sanguine, ob diem natalis Tui hymnum novum concinimus. Gloria Tibi DOMINE,
Qui Natus es de Virgine, cum PATRE et SANCTO SPIRITU, in sempiterna secula. Amen.
XXXVIII. A solis ortus cardine ad usque terrae limitem, CHRISTUM canamus Principem, Natum Maria Virgine.
Beatus Auctor seculi servile corpus induit, sic carne carnem Liberans, ne perderet quos condidit. Castae Parentis viscera
secreta quae non noverat; domus pudici pectoris
templum repente fit DEI,
intacta, nesciens virum, concepit alvo Filium; enixa est Puerpera
Quem Gabriel praedixerat, Quem matris alvo gestiens clausus Joannes senserat; feno jacere pertulit, praesepe non abhoruit,
parvoque lacte pastus est, per Quem nec ales esurit. Gaudet Chorus Coelestium, et Angeli canunt DEO, palamque fit pastoribus. PASTOR, CREATOR Omnium.
Gloria Tibi, DOMINE. (XXXVII.)
Corde Natus ex PARENTIS, ante mundi exordium,
Alpha et O Cognominatus, Ipse Fons et Clausula omnium quae sunt, fuerunt, quaeque post ventura sunt, seculorum seculis.
Ipse jussit et creata, dixit Ipse et facta sunt, terra, coelum, fossa ponti,
trina rerum machina,
quaeque in his vigent sub alto
solis et lunae globo,
seculorum seculis.
Corporis formam caduci,
membra morti obnoxia,
induit ne gens periret
protoplasti ex germine, merserat quam lex profundo noxialis Tartaro,
seculorum seculis.
O beatus ortus ille !
Virgo quae Puerpera edidit nostram SALUTEM,
Tibi CHRISTE sit cum PATRE, HAGIO que SPIRITU,
hymnus, melos, laus perennis, gratiarum actio,
honor, virtus, et potestas,
Agnoscat omne seculum venisse vitae Praemium, post Hostis asperi jugum apparuit Redemptio. Esaias quae praecinit completa sunt in Virgine; annunciavit Angelus, SANCTUS replevit SPIRITUS. Maria ventre concipit VERBI fideli semine, Quem totus orbis non capit portant puellae viscera.
Radix Jesse jam floruit, et Virga Fructum edidit, foecunda Partum protulit, et Virgo Mater permanet.
Praesepe poni pertulit Qui lucis Auctor exstitit ; cum PATRE coelos condidit, sub Matre pannos induit. Legem dedit Qui seculo, Cujus decem praecepta sunt, dignando factus est Homo, sub legis esse vinculo.
« السابقةمتابعة » |