صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

XXVI.

Vidi te in somnis fracta, mea vita, carina
Ionio lassas ducere rore manus,

et quaecumque in me fueras mentita fateri, nec iam umore graves tollere posse comas, qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen, aurea quam molli tergore vexit ovis.

quam timui ne forte tuum mare nomen haberet atque tua labens navita fleret aqua!

quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,

quaeque tibi excepi, iam dea Leucothee! at tu vix primas extollens gurgite palmas saepe meum nomen iam peritura vocas. quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos, esses Ionii facta puella maris

et tibi ob invidiam Nereides increpitarent, candida Nesaee, caerula Cymothoe. sed tibi subsidio delphinum currere vidi, qui, puto, Arioniam vexerat ante lyram. iamque ego conabar summo me mittere saxo, cum mihi discussit talia visa metus.

Propert. ed. IIII.

18

25

30

XXVI b.

Nunc admirentur quod tam mihi pulcra puella
serviat et tota dicar in urbe potens.

non, si Cambletae redeant et flumina Croesi,

dicat 'de nostro surge, poeta, toro.'

nam mea cum recitat, dicit se odisse beatos:

carmina tam sancte nulla puella colit. multum in amore fides, multum constantia prodest: qui dare multa potest, multa et amare potest. seu mare per longum mea cogitet ire puella, hanc sequar, et fidos una aget aura duos. unum litus erit sopitis unaque tecto

arbor, et ex una saepe bibemus aqua, et tabula una duos poterit conponere amantes, prora cubile mihi seu mihi puppis erit. 55 omnia perpetiar: saevus licet urgeat eurus, velaque in incertum frigidus auster agat, quicumque et venti miserum vexastis Ulixen et Danaum Euboico litore mille rates, et qui movistis duo litora, cum rudis Argus dux erat ignoto missa columba mari. illa meis tantum non umquam desit ocellis; incendat navem Iuppiter ipse licet. certe isdem nudi pariter iactabimur oris :

40

me licet unda ferat, te modo terra tegat. sed non Neptunus tanto crudelis amori,

Neptunus fratri par in amore Iovi. testis Amymone, latices cum ferret, in Argis conpressa, et Lernae pulsa tridente palus. nam deus amplexu votum persolvit: at illi aurea divinas urna profudit aquas. crudelem et Boream rapta Orithyia negavit: hic deus et terras et maria alta domat. crede mihi, nobis mitescet Scylla nec umquam alternante vacans vasta Charybdis aqua, ipsaque sidera erunt nullis obscura tenebris, purus et Orion, purus et haedus erit. quod mihi si ponenda tuo sit corpore vita, exitus hic nobis non inhonestus erit.

XXVII.

Et vos incertam, mortales, funeris horam quaeritis, et qua sit mors aditura via, quaeritis et caelo Phoenicum inventa sereno, quae sit stella homini commoda quaeque mala, seu pedibus Parthos sequitur seu classe Britannos, et maris et terrae caeca pericla viae,

10

rursus et obiectum fletis capiti esse tumultum, cum Mavors dubias miscet utrimque manus, praeterea domibus flammam domibusque ruinas,

neu subeant labris pocula nigra tuis! solus amans novit quando periturus et a qua

morte, neque hic boreae flabra neque arma timet. iam licet et Stygia sedeat sub arundine remex, cernat et infernae tristia vela ratis :

15 si modo clamantis revocaverit aura puellae, concessum nulla lege redibit iter.

XXVIII.

Iuppiter, adfectae tandem miserere puellae:
tam formosa tuum mortua crimen erit.
venit enim tempus quo torridus aestuat aer,
incipit et sicco fervere terra cane.

5 sed non tam ardoris culpa est neque crimina caeli quam totiens sanctos non habuisse deos.

10

hoc perdit miseras, hoc perdidit ante, puellas:
quidquid iurarunt, ventus et unda rapit.

num sibi collatam doluit Venus ipsa paremque?
per se formosis invidiosa deast.

an contempta tibi Iunonis templa Pelasgae,

Palladis aut oculos ausa negare bonos? semper, formosae, non nostis parcere verbis: hoc tibi lingua nocens, hoc tibi forma dedit. sed tibi vexatae per multa pericula vitae extremo veniet mollior hora die. Io versa caput primos mugiverat annos: nunc dea, quae Nili flumina vacca bibit. Ino etiam prima terris aetate vagatast: hanc miser inplorat navita Leucotheen. Andromede monstris fuerat devota marinis : haec eadem Persei nobilis uxor erat. Callisto Arcadios erraverat ursa per agros: haec nocturna suo sidere vela regit. quod si forte tibi properarint fata quietem, illa sepulturae fata beata tuae:

narrabis Semelae, quo sit formosa periclo: credet et illa, suo docta puella malo : et tibi Maeonias inter heroidas omnis primus erit nulla non tribuente locus. nunc, utcumque potes, fato gere saucia morem : et deus et durus vertitur ipse dies.

hoc tibi vel poterit, coniunx, ignoscere Iuno: frangitur et Iuno, siqua puella perit.

« السابقةمتابعة »