صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

VERSUS DOMINI BENEVENUTI DE CAMPEXANIS DE VICENCIA

DE RESURRECTIONE CATULLI POETAE VERONENSIS.

Ad patriam venio longis a finibus exul.
Causa mei reditus compatriota fuit,
Scilicet a calamis, tribuit cui Francia nomen,
Quique notat turbae praetereuntis iter.
Quo licet ingenio vestrum celebrate Catullum,
Cuius sub modio clausa papyrus erat.

Hi versus leguntur in fine G, initio M, P 1, Gu, Pu, P2 in quo haec verba superscripta sunt: Hextichum Guarini Veronensis oratoris clarissimi in libellum Valerii Catulli eius concivis.

Q. CATULLI

VERONENSIS

LIBER.

I.

Quoi dono lepidum novum libellum
Arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
Meas esse aliquid putare nugas
5 Iam tum cum ausus es unus Italorum
Omne aevum tribus explicare chartis
Doctis, Iuppiter, et laboriosis.

Quare habe tibi quicquid hoc libelli,
Qualecunque quidem

patrona virgo, 10 Plus uno maneat perenne saeclo.

II.

Passer, deliciae meae puellae,
Quicum ludere, quem in sinu tenere,
Quoi primum digitum dare adpetenti
Et acris solet incitare morsus,
5 Cum desiderio meo nitenti

Carum nescio quid libet iocari
Et solatiolum sui doloris,

*Credo ut cum gravis acquiescet ardor: Tecum ludere sicut ipsa possem

10 Et tristis animi levare curas!

Tam gratum est mihi quam ferunt puellae
Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluit diu ligatam.

III.

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum.
Passer mortuus est meae puellae,
Passer, deliciae meae puellae,
5 Quem plus illa oculis suis amabat:
Nam mellitus erat suamque norat
Ipsam tam bene, quam puella matrem
Nec sese a gremio illius movebat,
Sed circumsiliens modo huc modo illuc
10 Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc, unde negant redire quenquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis:
15 Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! io miselle passer,
Tua nunc opera meae puellae
Flendo turgiduli rubent ocelli.

IV.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis

5 Opus foret volare sive linteo.

Et hoc negat minacis Adriatici

Negare litus insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,

10 Ubi iste post phaselus antea fuit
Comata silva: nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
15 Ait phaselus: ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse, laeva sive dextera
20 Vocaret aura, sive utrunque luppiter
Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla vota litoralibus diis

Sibi esse facta, cum veniret a marei
Novissime hunc ad usque limpidum lacum.
25 Sed haec prius fuere: nunc recondita
Senet quiete seque dedicat tibi,
Gemelle Castor et gemelle Castoris.

V.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum

Omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere et redire possunt:
5 Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
Dein mille altera, dein secunda centum,
Deinde usque altera mille, deinde centum.
10 Dein, cum milia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,

Aut ne quis malus invidere possit,
Cum tantum sciat esse basiorum.

VI.

Flavi, delicias tuas Catullo,

Nei sint inlepidae atque inelegantes,

Velles dicere, nec tacere posses.
Verum nescio quid febriculosi
5 Scorti diligis: hoc pudet fateri.
Nam te non viduas iacere noctes
Nequicquam tacitum cubile clamat
Sertis ac Syrio fragrans olivo,
Pulvinusque peraeque et hic et ille
10 Attritus, tremulique quassa lecti
Argutatio inambulatioque.

*Nam in ista praevalet nihil tacere. Cur? non tam latera ecfututa pandas, Nei tu quid facias ineptiarum.

15 Quare, quicquid habes boni malique, Dic nobis. volo te ac tuos amores Ad caelum lepido vocare versu.

VII.

Quaeris, quot mihi basiationes

Tuae, Lesbia, sint satis superque.
Quam magnus numerus Libyssae arenae
Laserpiciferis iacet Cyrenis,

5 Oraclum Iovis inter aestuosi

Et Batti veteris sacrum sepulcrum,
Aut quam sidera multa, cum tacet nox,
Furtivos hominum vident amores,
Tam te basia multa basiare

10 Vesano satis et super Catullo est,
Quae nec pernumerare curiosi
Possint nec mala fascinare lingua.

VIII.

Miser Catulle, desinas ineptire, Et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, Cum ventitabas quo puella ducebat 5 Amata nobis quantum amabitur nulla.

« السابقةمتابعة »