O mihi fi mea fors talem concedat amicum ΕΡΙΤAPHIUM DAMONIS. ARGUMENTUM. Thyrfis et Damon ejufdem viciniae Paftores, eadem studia fecuti a pueritia, amici erant ut qui plurimum. Thyr. fis animi caufa profectus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Domum poftea reverfus, et rem ita effe comperiens, se, fuamque folitudinem, hoc carmine de plorat. Damonis autem fub perfona hic intelligitur Carolus Deodatus, ex urbe Hertruriae Luca Paterno genere oriundus, caetera Anglus; ingenio, doctrina, clariffimisque caeteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius. H [lan, Imerides Nymphae (nam vos et Daphnin et HyEt plorata diu meminiftis fata Bionis) Picite Sicelicum Thamesina per oppida carmen: Quas mifer effudit voces, quae murmura Thyrsis, quibus affiduis exercuit antra querelis, luminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus, Dum fibi praereptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca sola pererrans, jam bis viridi furgebat culmus arista, totidem flavas numerabant horrea messes, quo fumma dies tulerat Damona fub umbras Nec dum aderat Thyrfis; pastorem scilicet illum Pulcis Amor Musae Thusca retinebat in urbe. ut ubi mens expleta domum, pecorisque relicti Cura vocat, fimul assueta seditque fub ulmo, Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Haec tibi certa manent, tibi erunt haec praemia DaAt mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus [mon; Haerebit lateri comes, ut tu faepe folebas Frigoribus duris, et per loca foeta pruinis, Aut rapido fub fole, siti morientibus herbis? Sive opus in magnos fuit eminus ire leones, Aut avidos terrere lupos praesepibus altis; Quis fando fopire diem, cantuque solebit? Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, at malus au- [ster Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut aeftate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan aefculea fomnum capit abditis umbra, Et repetunt fub aquis fibi nota sedilia nymphae. Paftoresque latent, stertit fub fepe colonus, Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi rifus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores? Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam folus agros, jam pafcua folus oberro, Sicubi ramofae densantur vallibus umbrae, Hic ferum expecto, fupra caput imber et Eurus Triste fonant, fractaeque agitata crepuscula filvae. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quam culta mihi prius arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa situ feges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, Nec myrteta juvant; ovium quoque taedet, at illae Moerent, inque fuum convertunt ora magistrum. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityros ad corylos vocat, Alphefiboeus ad ornos, Ad falices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas: Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco, Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas; Ifta canunt surdo, frutices ego nactus abibam. Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad haec, nam me redeuntem forte notârat (Et callebat avium linguas, et fydera Mopfus) Thyrfi quid hoc? dixit, quae te coquit improba bilis Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Aegle Docta modos, citharaeque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fluenti; Nil me blanditiae, nil me folantia verba, Nil me, siquid adest, movet, aut spes ulla futuri... Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi secum fibi lege fodales, Nec magis hunc alio quisquam fecernit amicum De grege, fic densi veniunt ad pabula thöes, Inque vicem hirfuti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi, deferto in littore Proteus Agmina Phocarum numerat, vilisque volucrum Passer habet semper quicum fit, et omnia circum Farra libens volitet, fero sua tecta revisens, Quem fi fors letho objecit, seu milvus adunco Fata tulit roftro, seu stravit arundine foffor, Protinus ille alium socio petit inde volatu. Nos durum genus, et diris exercita fatis Gens homines aliena animis, et pectore difcors, |