صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

CARMEN VII.

AD LESBIAM.

QUÆRIS, quot mihi basiationes
Tuæ, Lesbia, sint satis superque ?
Quam magnus numerus Libyssæ arenæ
Laserpiciferis jacet Cyrenis,
Oraclum Jovis inter æstuosi,
Et Batti veteris sacrum sepulcrum:

Rogas, o Lesbia, quam multa mihi sufficiant oscula tua ? Quanta est multitudo arenarum Libycarum, quæ jacent Cyrenis ferentibus Laserpicium, inter Templum Jovis ferventis, et augustum tumulum antiqui Batti; aut quot astra, quando nox est,

3 Stat. et Græv. legunt harenæ.–4 Laserpitiferis legit Mur. citans Plin. lib, xix.

NOTÆ

3 Libyssæ arenæ] A Libya, Gentile Plura leges apud Plin. lib. xix. est, Libys -os, masculinum: Libyssa 5 Oraclum Jovis] Oraculum alivero fæemininum, ut Phænix, Phoe. quando sumitur pro templo, ut indi. nissa. Libya porro Africæ pars est, cat hic Catulli locus, ut et ille Plinii, quæ propter nimium Solis æstum, lib. XXII. 23. • Ammoniaco nomen quo torretur, immensis arenis vastis. est ab Ammonis Oraculo, juxta quod que solitudinibus squalet.

gignitur arbor, quam Metopion vo4 Laserpiciferis jacet Cyrenis] Cy cant.' Locus autem ille dicitur óæsrene, a qua Cyrenaica regio, urbs est tuosus' quod illic arenarum tumuli Pentapoleos in Libya, propter arenas in modum marinorum fluctuum a et solitudines toties decantata, a Bat. ventis huc illuc concitentur. Jovis to Callimachi progenitore, ut credi. Ammonis templum, de quo hic Catur, condita : sic dicta a Cyrene Pe- tullus, dicitur ædificasse Liber pater, nei Regis Thessaliæ filia, quam A. sen Bacchus. Olim inter septem orpollo adamatam in eam Lybiæ par- bis miracula numerabatur; aberattem transtulerat. Vide Justin. lib. que Cyrenis cccc. M. passuum, si creXIII. Dicitur Cyrene -es, vel Cy- dimus Plin. lib. v. 5. De hoc etiam renæ -arum : dicuntur autem Cyre. Diodor. lib. iv. Q. Curt. lib. iv. 7. næ 'Laserpiciferæ' quod in Cyre. Lucan. lib. ix. Strab. lib. XVII. naica regione herbæ genus quoddam 6 Batti] Battus Cyrenas condidit, Latinis, ' Laserpicium,'Græcis, “Sil. qui fuit ibidem sepultus, quemque phion,' dictum, frequens reperiatur; Callimachus progenitorem suum fucujus herbæ succus · Laser' appella. isse dicit: unde vocatur Battiades a tur, folium ‘Maspetum' dicitur; ejus Catullo et Statio. usus est in medicamentis exquisitus.

Aut quam sidera multa, cum tacet nox,
Furtivos hominum vident amores :
Tam te basia multa basiare,
Vesano satis et super Catullo est,
Quæ nec pernumerare curiosi
Possint, nec mala fascinare lingua.

cernunt occultos amores hominum ; satis superque est te osculari Catullo insanienti tot oscula, quot nec curiosi percensere queant, nec improba lingua incantare.

CARMEN VIII.

AD SE IPSUM.

Miser Catulle, desinas ineptire,
Et, quod vides perisse, perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
Cum ventitabas, quo puella ducebat
Amata nobis, quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa tam jocosa fiebant,
Quæ tu volebas, nec puella nolebat.
Fulsere vere candidi tibi soles.

Infelix Catulle, absiste tandem nugari, et amissum habeas quod cernis perditum esse ; felices dies alias tibi luxerunt, quando frequenter ibas, quo tocabat puella illa tantum a me dilecta, quantum nulla alia diligetur. Nlic plura alia jocularia agebantur, quæ tu cupiebas, nec amica renuebat. Profecto luxerunt tibi felices dies. Illa mo

1 Heinsio placebat, M. C. desine ah ineptire....duce.--4 Pro ducebat Dous. F. conj. dicebat ; idem in mentem venit Heins. et Broukh.-5 Voluerunt nonnulli vobis.-6 Alii tum; sic in Commel. Vicent. Brix, et Venett. in

NOTE I Miser Catulle] Miseri sunt qui morem, quo veteres lapillis dies noamant: id norunt qui sunt amori tabant; felices, albis; infelices, nimancipati. Virg. . Sed misera ante gris : quem morem refert Plin. 1. . diem, subitoque accensa furore,' &c. Catullo accinit Horat. iv. Od. 5.

3 Candidi soles] Id est, dies læti, “gratior it dies, Et soles melius ni. et felices. Alludit Poëta ad illum tent.'

ve:

10

Nunc jam illa non vult: tu quoque, impotens, noli;
Nec, quæ fugit, sectare; nec miser vive :
Sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella : jam Catullus obdurat:
Nec te requiret, nec rogabit invitam.
At tu dolebis, cum rogaberis nulla,
Scelesta, nocte. Quæ tibi manet vita?

15
Quis nunc te adibit? quoi videberis bella ?
Quem nunc amabis ? quojus esse diceris?
Quem basiabis ? quoi labella mordebis ?
At tu, Catulle, destinatus obdura.

do renuit, tu pariter potes nolle ; nec illam sequere, quæ te refugit; nec calamitosus vitam dege; at obfirmato animo perpetere, obduresce. Vale, o amica ; nunc Ca. tullus obdurescit ; nec desiderabit' te, nec nolentem precabitur. Te cero pænitebit aliquando, quando minime rogaberis. Improba, cogita, quænam vita tibi superest ; quis jam conveniet te ? Cuinam apparebis pulchra ? Quem amatorem modo habebis ? Cujus amica vocaberis ? Quem osculabere? Cuinam labia stringes morsiunculis ? Tu vero, o Catulle, obfirmatus obduresce.

Dresd, tamen.-9 In Stat. et Scal. codd. mutilus erat hic versus ; in Commel. extabat, teste Voss. tuque inepte et impote; in aliis, impotens, et sic in Rheg. Idem Voss. e vestigiis vet. lect. affert, tu quoque ipse te refer; Stat. tu quoque impotens esto, in cujus codd. etiam impote, sive inepte ; unde conj. tu quoque impotens noli, vel, tuque inepte jam nolis; sed Avant. jam excogitaverat noli; reperitur etiam in marg. Heins. lib, ubi additur hæc lectio, Jam nunc et illa non vult, tu quoque et noli : Livin. suspicabatur legendum esse, impote es: Scal. restituit, impotens ne sis, improbante Marcil. et afferente, tu quoque im. potens: esto, Nec q. f. 8. Heins. denique tent. tu quoque impotem mentis, Nec, &c. Nostram lect. servat Cant. putat tamen Vossianam amplectendam, modo pro refert legatur obdura.--14 In aliquot codd. Stat. cum r. nulli, S. te ne ; in aliis, nulla S. ne te ; et in aliis ejusdem, nulla S. nec te; unde legendum putavit, cum r, nulla S. nocte: in Vicent. Brix. et Venett. nulli....ne te: Scal. ex uno suorum codd. (in cujus marg. erat etiam, Scelesta te ne?) edidit, At....nulla. S. rere quæ tibi, &c. et ex memoria libri vet. Mur. S. quæ nunc, quæ t. in, vita? Voss. emend. cum r. nullam, S. noctem, assent. Vulp. et Cant. Heins. conj.c. r. nulla S. nulla : quæ t. m. vita? vel, c. r. nulli, S. noctem : Perr. Exc. exhibent, quæ te tum ; inde Hand. proposuit, c.r. nullam, S. noctem. Quæ dehinc m. vita?-16 Alii cui hic et v. 18.--17 Alii cujus.--19 Turn, voluit, At tu, Catulled, obstinatus obdura ; quæ lect, inquit

NOTÆ 9 Tu quoque, impotens [impote] cet, impotens ne sis, i. e. ne nimio Mancus hic versus, et varie legitur. amore vipcaris. In aliis codicibus legitur impole, in 14 Rogaberis nulla Id est, cum aliis impotens, in aliis inepte ; et obi- non rogaberis : alii legunt, nulli, hoc que deest pes extremus, qui nobis vi- est, a nullo, seu a nemine rogaberis. detur sic posse suppleri, tu quoque im Nos legimus, nulla : quod dixit Capotes nolle, ita ut, im, åpxaikôs pro, tullus eo fere modo quo Terent. eam, ponatur. Aut ut Scaligero pla. Nullus dixeris.'

Scal. Nævio, ant Andronico, quam Catullo dignior : alii corr. At tu, C. de obstinatus : alii, At tu, C. de obd. Hic versus deest in Græviana.

NOTÆ 18 Labella mordebis) Hoc etiam est morsa potuisset discedere. Plaut. in amantium deliciis, labella morsi. Pseud. “Compressiones arctæ amanuncolis stringere ; unde Flora illa, tom compares, Teneris labellis molles cui cum Cn. Pompeio apud Plutarch. morsiunculæ. Horat. 'Sive puer stupri consuetudo erat, eum com- furens Impressit memorem deute lamendabat, quod nunquam ab eo non bris notam.'

CARMEN IX.

AD VERANNIUM.

VERANNI, omnibus e meis amicis
Antistans mihi millibus trecentis,
Venistine domum ad tuos Penates,
Fratresque unanimos, anumque matrem ?
Venisti. O mihi nuntii beati!
Visam te incolumem, audiamque Hiberum

[ocr errors]

O Veranni, mihi præstans cunctis familiaribus meis, vel trecentis millibus ; an rediisti domum ad Lures tuos, ad fratres concordes, et ad matrem tuam? Tandem rediisti ? O mihi felices nuntii ! Videbo te sanum, et valentem, et auscultabo te,

2 Antistes in Dresd. omnibus Stat. codd. Brix, et Venett. Antistas in Coj. Colum. Vicent. et Ald. 1. Nostra lect, debetur Palladio et Avant. et probata est Vossio.-4 In Stat. codd. unanimes, tuamque m. vel, uno animo, sanamque m. sive, uno animo, suamque m. in Commel. et Vat. senemque : in Scal. lib. unanimes suamque m. Nostra lect. debetur Faërno, quem secuti Voss. et Ed. Cant. Marcil. ex lituræ vestigio in membranis conj. norumque matrem, i. e.

NOTÆ 1 Veranni, omnibus e meis amicis An. Catullus ex omnibus suis amicis anti. tistans [Antistes] Gratulatur Veran- stitem, i. e, inter omnes amicos prin. nio familiari suo reditum ex Hispa. cipem. Alii legunt, Antistans, qnod nia, quo ipse et Fabullus profecti et in idem recidit. Sed omnes Mss. fuerant, cum Caio Pisone, qui in ci. Codices, ac editiones antiquæ lectio. teriorem Hispaniam Quæstor pro nem nostram repræsentant. Prætore inissus fuerat. Hunc dicit 6 Hiberum] Iberi dicti sunt Hispani

Narrantem loca, facta, nationes,
Ut mos est tuus; applicansque collum,
Jucundum os, oculosque suaviabor.
O quantum est hominum beatiorum,
Quid me lætius est beatiusve!

ut consuetudo tua fert, explicantem regiones Iberorum, mores eorum, et populos, et inhærens collo tuo, suavem vultum, et ocellos osculabor. Quid jam hilarius me est aut felicius ex omnibus hominibus quotquot beatiores sunt?

novercam.-5 In Scal, 1. Venisti?7 In eadem nationis.

NOTÆ ab Ibero fluvio, Ebro vulgo dicto, etiamsi te veniens ia medio foro vi. proximi; postea tamen universa His. dero, dissuaviabor.' Horat, 1. Od. 36. pania dicta est Iberia, seu Hiberia. Qui nunc Hesperia sospes ab ulti

9 Suaviabor] Mos fuit apud anti. ma Caris multa sodalibus, Nulli plura quos, qui viget adhuc hodie, abeuntes tamen dividit oscula, Quam dulci ac redeuntes amicos exosculari. Un. Lamiæ.' de Q. Cicero Tironi: Tuos oculos,

CARMEN X.

DE VARRI SCORTO.

VARRUS me meus ad suos amores
Visum duxerat e foro otiosum :
Scortillum, ut mihi tum repente visum est,

Varrus cessantem me a foro deduxerat ad videndam amicam suam, meretriculam quidem, nec inscitam, nec inelegantem, qualis mihi subito apparuit. Cum ad eam

1 Varius in omnibus Stat. codd.—3 In iisdem

S. ut mihi, &c. et sic in

NOTÆ 1 Varrus me meus] Dubium est, quod clades illa ad minimum quinquem Varrum intelligat. Scaliger quagesimo post anno contigisse refenegat eundem fuisse, qui cum tribus ratur. Fuit et Varrus contubernalis legionibus a Germanis cæsus est, Virgilii et Horatii, qui ab Horatio

« السابقةمتابعة »