infirma nostri corporis virtute Firmans perpeti ; Hostem repellas longius, pacemque dones protinus, Ductore sic Te Praevio vitemus omne noxium;
per Te sciamus da PATREM, noscamus atque FILIUM, Teque Utriusque SPIRITUM credamus omni tempore.
Sit laus PATRI, cum FILIO. (LXIX.) 25
Alma chorus DOMINI nunc pangat Nomina Summi.
Messias, Soter, Emanuel, Sabaoth Adonai, est Unigenitus, Via, Vita, Manus, Homoousion, Principium, Primogenitus, Sapientia, Virtus, Alpha, Caput Finisque simul, vocitatur et est O, 5 Fons et Origo boni, Paraclitus ac Mediator, Agnus, Ovis, Vitulus, Serpens, Aries, Leo, Vermis, Os, Verbum, Splendor, Sol, Gloria, Lux et Imago, Panis, Flos, Vitis, Mons, Janua, Petra, Lapisque, Angelus et Sponsus, Pastorque, Propheta, Sacer- dos, Athanatos, Kyrios, Theos, et Pantoncrator JESUS; Salvificet nos; sit Cui secla per omnia doxa, Amen.
Beata nobis gaudia anni reduxit orbita,
quum SPIRITUS PARACLITUS
effulsit in discipulos;
INFRA OCTAVAM PENTECOSTES.
ignis vibrante lumine linguae figuram detulit, verbis ut essent proflui, et caritate fervidi;
linguis loquuntur omnium,
turbae pavent gentilium,
musto madere deputant quos SPIRITUS repleverat ; patrata sunt haec mystice, paschae peracto tempore, sacro dierum numero quo lege fit remissio.
Te nunc DEUS Piissime,
vultu precamur cernuo, illapsa nobis Coelitus
largire dona SPIRITUS.
conclamemus Alleluia;
sit Dão laus, potestas, honor, virtus et gloria. Amen.
Adesto Sancta TRINITAS, Par Splendor, Una DEITAS, Qui exstas rerum omnium sine fine Principium.
Te Coelorum Militia laudat, adorat, praedicat, triplexque mundi machina benedicit per secula.
Assumus et nos cernui Te adorantes famuli, vota precesque supplicum hymnis junge Coelestium.
Unum Te Lumen credimus,
Quod et Ter Idem colimus, Alpha et O Quem dicimus, Te laudat omnis spiritus. Laus PATRI sit Ingenito,
laus Ejus UNIGENITO, laus sit SANCTO SPIRITUI, Trino DEO et Simplici. Amen.
O PATER Sancte, Mitis, atque Pie, O JESU CHRISTE, FILI Venerande, PARACLITE que SPIRITUS, O Alme DEUS Aeterne.
TRINITAS Sancta, Unitasque Firma, DEITAS Vera, BONITAS Immensa,
IN FESTO s. S. TRINITATIS.
Lux Angelorum, Salus orphanorum, Spesque cunctorum.
Serviunt Tibi cuncta quae creasti, Te Tuae cunctae laudant creaturae, nos quoque Tibi psallimus devote, Tu nos exaudi.
Gloria Tibi, Omnipotens DEUS,
Trinus et Unus, Magnus et Excelsus, Te decet hymnus, honor, laus et decus, 15 nunc et in aevum. Amen.
« السابقةمتابعة » |