صور الصفحة
PDF

crv.

vredis me potuisse meae maledicere vitae, Ambobus mihi quae carior est oculis?

Non potui, nec, si possem, tam perdite amarem: Sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CV.

Mentula conatur Pipleum scandere montem:
Musae furcillis praecipitem eiiciunt.

CVI. vum puero bello praeconem qui videt esse, Quid credat, nisi se vendere discupere?

CVII.

¡Si quicquam cupido optantique obtigit unquam

Insperanti, hoc est gratum animo proprie. Quare hoc est gratum nobis quoque carius auro,

Quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
Restituis cupido atque insperanti ipsa refers te

Nobis. o lucem candidiore nota!
Quis me uno vivit felicior, aut magis ....

Optandus vita dicere quis potent?

cvni.

¡Si Comini populi arbitrio tua cana senectus

Spurcata impuris moribus intereat, Non equidem dubito quin primiim inimica bonorum

Lingua execta avido sit data vulturio, Effossos oculos voret atro gutture corvus,

Intestina canes, cetera membra lupi.

CIX.

lucundum, mea vita, mihi proponis amorem Hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.

[graphic]

Dii magni, facite ut vere promittere possit, Atque id sincere dicat et ex animo, 5 Ut liceat nobis tota perducere vita

Aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

CX.

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
Accipiunt pretium, quae facere instituunt.

Tu, quod promisti, mihi quod mentita iiiimica es,
Quod nec das nec fers, saepe facis facinus.

Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, Aufilena, fuit: sed data corripere

Fraudando officiis plus quam meretricis avarae, - Quae sese toto corpore prostituit.

CXI.

Aufilena, viro contentam vivere solo,

Nuptarum laus e laudibus eximiis:
Sed cuivis quamvis potius succumbere par est,

Quam matrem fratres concipere ex patruo.

CXII.
Multus homo est Naso nec tecum multus homo * sed
Descendit: Naso, multus es et pathicus.

СХШ.
Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant

* Mecilia: facto consule nunc iterum
Manserunt duo, sed creverunt millia in unum

Singula, fecundum semen adulterio.

CXIV.
Firmanus saltu non falso Mentula dives
Fertur, qui tot res in se habet egregias,

Aucupium, omnc genus piscis, prata, arva ferasque. Nequicquam: fructus sumptibus exuperat. ó Quare concedo sit dives, dum omnia desint. Saltum laudemos, dum modo ipse egeat.

CXV.

Mcntula habet noster triginta iugera prati,

Quadraginta arvi: cetera sunt maria.
Cur non divitiis Croesum superare potis sit,

Uno qui in saltu totmoda possideat,
Prata, arva, ingentes silvas latasque paludes

Usque ad Hyperboreos et mare ad Oceannm? Omnia magna haec sunt, tamen ipse es maximus nltro,

Non homo, sed vero mentula magna minax.

CX VI.

¡Saepe tibi studioso animo venante reqnirens

Carmina uti possem mittere Battiadae, Qui te lenirem nobis, neu conarere

Telis infestum mittere in usque caput, 5 Hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,

Gelli, nee nostras hic valuisse preces. Contra nos tela ista tua evitamus amictu:

At fixus nostris tu dabi supplicium.

[graphic]
[ocr errors]

FRAGMENTA.

i.

At non eífugies mcos iambos.

Commentator Horat. Cruq, carm. 1, 16, 24.

II.

Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape.
Qua domus tua Lampsaci est quaque . . . Priape.
Nam te praecipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia ceteris ostriosior oris.

Terentianus Maurus v. 2755. Milius Fortun. p. 2675 seq. 2697. Marius Vietorinus p. 2567. 2598 seqq. Censorinas fr. de metr. p. 2727.

III.

de meo ligurrire libido est. Catullus Priapo (Priapeo): Nonius 2, 507.

IV.

[Atwmula miserula properiter abiit.]

Nonius 11, 63. Sereno ascribit Diomedes p. 513.

V.
Lucida qua splendent summt carchesia mali.

Nonius 15, 28. Cinna, Lucida confnlgent alti carchesia malii
Isidorus orig. 19, 2.

VI.
Falleret indeprensus et irremeabilis error.

Est autem versus Catulli. Servius ad Virgil. Aen. 5, 591.

VII.

Cannaöia exe carbasus Euros

Umbrosa c . . . . an . . .

Carbasus et masculino et femininо genere dictus est.
Interpr. Virgil. Veron. ad Aen. 8, 34.

Catul

lus:

VIII.

Quo te carmine dicam, Rhaetica? Hanc uvam Cato praecipue laudat in libris quos scripsit ad filium: contra Catullus earn vituperât et dicit nulli rei aptam esse, miraturque cur earn Iaudaverit Cato. Servius ad georg. 2, 95.

IX.

Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos proximeque Virgilii incantamentorum amatoria imitatio. Plinius hist.

nat. 28, 2. s. 4.

X.

Hinc etiain Catullus cávere dixit. Servius ad Aen. 4, 409.

XI.

Notandum sane etiam de iride arcum genere masculino dicere Virgilium: Catullus et alii genere femininо ponunt. Servius ad Aen. 5, 610.

[graphic]
« السابقةمتابعة »