صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

V. H. FORTUNATI

VITA.

VENANTIUS HONORIUS FORTUNATUS inter Christianos poetas relatus est, et cum ingenio atque moribus longe præstaret, Ravennæ eruditus traditur, magnaque diligentia in latinis litteris institutus. De isto auctore referuntur permulta apud eos scriptores, qui de gestis Gallorum annales composuerunt; multisque dicitur, illum, diu versatum in Gallia et ob egregiam eruditionem, optimumque ingenium pontificem Pictavorum factum; plura ac varia opera edidit, quibus ingenii facilitatem minimeque vulgarem doctrinam demonstrat.

FORTUNATUS

DE

PARTU VIRGINIS.

LINGUA prophetarum cecinit de virgine partum,
Nuncia fert terris angelus ista poli:

Consona vox hominum memorat hoc ferre puellam,
Quod daret absque viri germine virgo virum.
Hoc evangelio concordans pandit Esaias,
Quæ Deus inspirat, hæc canit ipse tuba,
Eloquio torrens, et rite profunda locutus,
Emanuel nostrum virgine dante canens :
Prædicens olim ut de matre, tonantis honore,
Radicis florem Jessea virga daret.

Virgo hæc virga fuit, de qua flos Christus obortus,
Cujus odor vivax membra sepulta levat.
Laxus morte jacens, de cujus aromate tactus,
Postque diem quartum Lazarus ore reflat.
Hanc Jeremias utero ipso sanctificatus,
Monstrans voce pari sic quoque vatis ait,
Ecce dies venient, et David suscito germen,
Et regnabit rex, atque erit hic sapiens;
Hoc germen justum virgo est, et rex suus infans,
Judicium faciens arbiter, orbis herus.

Psalmographi plectro cantata est ista virago,

Cum daret arte melos vox, lyra, chorda, chorus Mater Sion dicit homo, et homo factus in illa est, Ipse hanc fundavit, factus in ipsa et homo est : Sic quoque qui fundavit eam, est altissimus ipse, Nec Sion mater, virgo Maria fuit.

[ocr errors]

Hic tanquam sponsus thalamo procedit ab alto,
Exultatque gigas Christus, eundo viam.
O uteri thalamus, nova junctio facta salutis,
Qua Deus atque caro nupsit honore novo.
Quod Deus amplexus carnem est, caro juncta cohæsit,
Stat Deus,atque homo fit, Christus utrumque genus :
Non Deus in carnem est versus, Deus accipit artus,
Non se permutans, sed sibi membra levans;
Cujus non poterat deitas per aperta videri,
Velamen sumpsit carne videndus homo.
Unus in ambabus naturis, verus in ipsis,
AEqualis matri hinc, par deitate patri;
Non sua confundens, sibi nostra sed omnia nectens,
Quem sine peccato gignit uterque virum ;
De patre natus habens divina, humanaque matre,
De patre sublimis, de genetrice humilis :
Quando incorporeus sibi corporis induit artus,
AEqualis matri fit, minor inde patri;

Carnem, animam, ossa, cutem, nervos, ventrem, femur, ungues,

Servus ut assumens, est minor inde patri.
Sed redeo, qua virgo trahit, mihi laude canenda,
Qualis nulla fuit, nulla futura venit;

Quemque pluunt nubes justum de rore superno,

Hæc salvatorem germine terra dedit;

Hæc porta est clausa, in quam intrat vir nemo, nec exit,
Ni dominus solus, cui quoque clausa patent:
Cujus in adventu exiluit de ventre Joannes,
Infans personuit munere præco novus;
Trans uterum matris, quasi per specularia cernens,
Materna et puero membra fenestra fuit;
Quando exultavit ventrem de ventre salutans,
Dum pede non potuit, motibus exit iter;
Credo et prostratus jacuit: palmasque tetendit,
Ante redemptorem parvula membra movens;
Corrigiamque pedum quoniam est non solvere dignus,
Pronus adoravit credo tremente genu.
Nobilis Elizabeth, de qua canit alta prophetans,
Hæc operante Deo germina læta refert :
O benedicta inter mulieres, unde mihi hoc, me
Ut mater domini visitet alma mei?

Hanc Gabriel vocitat benedictam laude puellam "
Et merito extollit quæ nova dona gerit:

Quæ genitura foret benedictum germine fructum,
Quem Jeremias voce tonante refert ;

Hic Deus est noster, non absque illo alter habetur,
Post hoc in terris visus, homo est habitus;
Quem Daniel sanctum sanctorum prædicat unum,
De monte excisus qui angulus et lapis est;
De quo Moses ait, Deus excitat ecce prophetam
Vobis, ex vestris fratribus, orbis opem :
Si qua anima hunc non audierit, qui exterminat illum,
De populo vindex ipse propheta suo est.
David dixit : adorabunt hunc munere reges,

« السابقةمتابعة »