Talis igitur poëta fuit, quem Quinctilianus instit. orat. X. 1, 96 fere solum ex lyricis Latinis dignum habuit qui legeretur, quem sua vaticinatio immortalitatis non fefellit; nam inter omnes quotquot in quibuscunque terris fuerunt lyrici nemo fuit, qui hunc majore honore et crebriore omnium lectione unquam superaverit. Decessit Horatius C. Marcio Censorino C. Asinio Gallo Coss., anno u. c. 746 (ætatis 57) a. d. V. Kal. Decembr., subita vi mortis oppressus "herede Augusto palam nuncupato, quum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis juxta Mæcenatis tumulum." Hic autem eodem anno supremum diem antea obierat, postquam quanti illum habuisset etiam testamento prodidit; in quo ad Augustum hæc scripserat: "Horatii Flacci ut mei esto memor." Quos vita conjunxerat, ne mors quidem secernere voluit; hoc ita fore jam dudum poëtæ animus præsenserat, dixerat, sacramento firmaverat. Quali is corpore animique temperamento fuerit, ipse tradit. Fuit enim statura brevis, nigris oculis, nigris capillis, sed præcanis; juvenili ætate quum bona valetudine usus esse videatur, nisi quod interdum fortasse lippis oculis laboraret, vir factus multo fuit infirmior et pinguis, ut ventriculo etiam premeretur; ceterum adolescens calidus et postea quoque ad irascendum celer, sed ut esset placabilis; in corporis cultu paulo negligentior. De temporibus quibus Horatii opera edita esse videntur, multæ a multis viris doctis institutæ sunt quæstiones, et nunc singularem de ea re librum Frankius conscripsit, cui titulus Fasti Horatiani ; qui quum omnino accurate et diligenter quæsiverit, inde 66 conspectum temporum, quibus Horatius opera scripsit et edidit," (p. 80 sq.) transscribam: 1. Sermonum Liber I ab anno u. c. 713 usque ad annum 720 compositus (41-34 a. Christ. ætatis ann. 24-31) prodiit monobiblos a. 719 (35 a. Chr.; ætat. a. 30). .; 2. Sermonum liber II intra annos u. c. 719 et 724 (35-30 a. Chr.; ætatis ann. 30-35) scriptus publici juris factus est anno u. c. 724. 3. Epodon liber ab anno u. c. 713 ad annum usque u. c. 724 (41-30 a. Chr. n.; ætat. ann. 2435) confectus editus est anno u. c. 724 vel 725 (30 vel 29 a. Chr.; ætatis anno 35 vel 36.) 4. Carminum libri tres priores intra annos u. c. 724 et 730 (30-24 a. Chr.; ætat. ann. 35-41) exarati fine anni u. c. 730 aut initio proximi conjunctim evulgati sunt). 5. Epistolarum liber I ab anno u. c. 730 usque ad VI. Id. Decembr. anni 734 (24-20 a. Chr.; ætat. ann. 41-45) perfectus exiit ante diem Horatii natalem anni u. c. 734 (20 a. Chr.). 6. Carmen sæculare anno. u. c. 737 edolatum emissumque est (ann. 17 a. Chr.; ætat. anno 48.) 7. Carminum liber IV intra annos u. c. 737 et 741 (17 a. Chr. 13 a Chr.; ætatis annos 48-52) confectus et anno 741 editus est). 8. Epistolarum liber II primo jam edito et post carmen sæculare scriptus est, sed incertum quo anno. 9. De artis poeticæ ætate nil constat. Epod. 1-10. Anapæstum in trimetro bis posuit Epod. 2, 35; II. SYSTEMA IONICUM A MINORI: Unum carmen Horatius hoc metro composuit iii. 12; quod Hexameter dactyl. catal. in disyllabum, kurà orixov. In omnibus et Satiris et Epistolis. Carm. i. 7. 28; Epod. 12. Spondeus in quinto pede hexa- Carm. i. 1; iii. 30; iv. 8. Basin apud Horatium spondeus |