Illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo Et mea cum muto fata querar cinere.
Non feret usque suum te propter flere clientem: 35 Illius ut verbis, sis mihi lenta veto,
Ne tibi neglecti mittant mala somnia Manes, Maestaque sopitae stet soror ante torum, Qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra Venit ad infernos sanguinolenta lacus. Desino, ne dominae luctus renoventur acerbi: Non ego sum tanti, ploret ut illa semel. Nec lacrimis oculos digna est foedare, loquaces: Lena nocet nobis, ipsa puella bona est. Lena vetat miserum Phryne furtimque tabellas Occulto portans itque reditque sinu:
Saepe, ego cum dominae dulces a limine duro Agnosco voces, haec negat esse domi:
Saepe, ubi nox promissa mihi est, languere puellam Nuntiat aut aliquas extimuisse minas.
Tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit, Quisve meam teneat, quot teneatve modis:
Tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia vivas, Moverit e votis pars quotacunque deos.
Martis Romani festae venere kalendae (Exoriens nostris hic fuit annus avis), Et vaga nunc certa discurrunt undique pompa Perque vias urbis munera perque domos: Dicite, Pierides, quonam donetur honore Seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen. Carmine formosae, pretio capiuntur avarae: Gaudeat, ut digna est, versibus illa meis. Lutea sed niveum involvat membrana libellum, Pumicet et canas tondeat ante comas Summaque praetexat tenuis fastigia chartae, Indicet ut nomen littera facta, tuum, Atque inter geminas pingantur cornua frontes : Sic etenim comptum mittere oportet opus. Per vos, auctores huius mihi carminis, oro Castaliamque umbram Pieriosque lacus, Ite domum cultumque illi donate libellum, Sicut erit: nullus defluat inde color. Illa mihi referet, si nostri mutua cura est An minor, an toto pectore deciderim.
Sed primum meritam larga donate salute Atque haec submisso dicite verba sono.
Haec tibi vir quondam, nunc frater, casta Neaera, Mittit et accipias munera parva rogat,
Teque suis iurat caram magis esse medullis, Sive sibi coniunx sive futura soror.
Sed potius coniunx: huius spem nominis illi Auferet extincto pallida Ditis aqua.'
Qui primus caram iuveni carumque puellae
Eripuit iuvenem, ferreus ille fuit.
Durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem, Vivere et erepta coniuge qui potuit.
Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro Ingenio: frangit fortia corda dolor:
Nec mihi vera loqui pudor est vitaeque fateri Tot mala perpessae taedia nata meae. Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram Candidaque ossa super nigra favilla teget, Ante meum veniat longos incompta capillos Et fleat ante meum maesta Neaera rogum. Sed veniat carae matris comitata dolore:
Maereat haec genero, maereat illa viro. Praefatae ante meos Manes animamque precatae Perfusaeque pias ante liquore manus, Pars quae sola mei superabit corporis, ossa Incinctae nigra candida veste legent, Et primum annoso spargent collecta Lyaeo, Mox etiam niveo fundere lacte parent, Post haec carbaseis humorem tollere velis Atque in marmorea ponere sicca domo. Illic quas mittit dives Panchaia merces Eoique Arabes, pinguis et Assyria,
Et nostri memores lacrimae fundantur eodem: Sic ego componi versus in ossa velim.
Sed tristem mortis demonstret littera causam Atque haec in celebri carmina fronte notet.
Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae, Coniugis ereptae, causa perire fuit.'
Quid prodest caelum votis implesse, Neaera, Multaque cum blanda tura dedisse prece, Non ut marmorei prodirem e limine tecti,
Insignis clara conspicuusque domo, Aut ut multa mei renovarent iugera tauri Et magnas messes terra benigna daret, Sed tecum ut longae sociarem gaudia vitae Inque tuo caderet nostra senecta sinu Tunc cum permenso defunctus tempore lucis Nudus Lethaea cogerer ire rate?
Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri, Arvaque si findant pinguia mille boves?
Quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis, Taenare sive tuis, sive Caryste tuis,
Et nemora in domibus sacros imitantia lucos Aurataeque trabes marmoreumque solum? Quidve in Erythraeo legitur quae litore concha Tinctaque Sidonio murice lana iuvat,
Et quae praeterea populus miratur? in illis Invidia est: falso plurima vulgus amat. Non opibus mentes hominum curaeque levantur: Nam Fortuna sua tempora lege regit.
Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera: At sine te regum munera nulla volo.
O niveam, quae te poterit mihi reddere, lucem! O mihi felicem terque quaterque diem! At si, pro dulci reditu quaecunque voventur, Audiat aversa non meus aure deus,
Nec me regna iuvant nec Lydius aurifer amnis Nec quas terrarum sustinet orbis opes. Haec alii cupiant, liceat mihi paupere cultu Securo cara coniuge posse frui. Adsis et timidis faveas, Saturnia, votis, Et faveas concha, Cypria, vecta tua. Aut si fata negant reditum tristesque sorores, Stamina quae ducunt quaeque futura neunt, Me vocet in vastos, amnes nigramque paludem Dives in ignava luridus Orcus aqua.
Dii meliora ferant, nec sint insomnia vera, Quae tulit hesterna pessima nocte quies. Ite procul, vani, falsumque avertite visum: Desinite in nobis quaerere velle fidem. Divi vera monent, venturae nuntia sortis
Vera monent Tuscis exta probata viris: Somnia fallaci ludunt temeraria nocte
Et pavidas mentes falsa timere iubent,
Et natum in curas hominum genus omina noctis Farre pio placant et saliente sale.
Et tamen, utcunque est, sive illi vera moneri, Mendaci somno credere sive volent, Efficiat vanos noctis Lucina timores
Et frustra inmeritum pertimuisse velit, Si mea nec turpi mens est obnoxia facto Nec laesit magnos impia lingua deos. Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis Mundum caeruleo laverat amne rotas, Nec me sopierat menti deus utilis aegrae: Somnus sollicitas deficit ante domos.
Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu, Pressit languentis lumina sera quies.
Hic iuvenis casta redimitus tempora lauro Est visus nostra ponere sede pedem.
Non illo quicquam formosius ulla priorum Aetas, humanum nec videt illud opus. Intonsi crines longa cervice fluebant, Stillabat Syrio myrtea rore coma. Candor erat, qualem praefert Latonia Luna, Et color in niveo corpore purpureus, Ut iuveni primum virgo deducta marito Inficitur teneras ore rubente genas, Et cum contexunt amarantis alba puellae Lilia et autumno candida mala rubent. Ima videbatur talis illudere palla:
Namque haec in nitido corpore vestis erat.
« السابقةمتابعة » |