صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

mundare, et benedicere digneris, atque corporibus humanis hoc in loco sepeliendis, sinceritatem perpetuam tribuere non desinas ; et quicunque baptismi gratiam perceperint, et in fide catholicâ usque ad vitæ terminum perseverantes fuerint, atque decurso hujus ævi termino. corpora sua in hoc cimiterio requiei commendaverint, angelicis tubis concrepantibus, cum materiâ corporis et animæ præmia cœlestium gaudiorum sempiterna percipiant. Per.

Post hæc eundum est ad aquilonem in modum crucis, canendo hanc Antiphonam.

Deus in sancto via tua; quis Deus magnus sicut Deus noster; tu es Deus qui facis mirabilia solus.

Psalmus. Viderunt te aquæ.

Stans itaque in medio inter duas cruces, versus ad meridiem, elevata manu dicat hanc Orationem.

[blocks in formation]

Hoc facto, dicat hanc Collectam in medio cimiterii, elevatâ manu. Dominus vobiscum.

Oremus.

ADESTO, quæsumus, Domine Deus,

officio nostro hunc locum visitanti, et nostræ fragilitatis ministerio; et sicut benedixisti per manus patrum majorum scilicet Abrahæ, Ysaac et Jacob, terram sepulturæ; et postmodum pro nostræ salutis remedio traditus, flagellatus tandemque cruci affixus, per te ipsum Joseph divinitùs præparante terrenum sanctificâsti sepulchrum; ita hoc cimiterium benedicere, consecrare, et ab invisibilium machinamentis hostium roborare digneris; quo omnes quorum quarumque post laborem vitæ hic corpora pausaverint perpetuæ felicitatis præmia consequantur. Qui vivis.

Postmodum benedicat episcopus cimiterium ex omni parte, elevatâ manu, ita dicendo.

DEUS,

EUS, qui es judex vivorum sive mortuorum, benedictionis tuæ sanctificationem nostræ devotionis officio super cimiterium istud multiplica; et animæ defunctorum fidelium quorum sub tuo patrocinio in eo sepelienda sunt corpora, non afficiantur terroribus pœnæ infernalis sed potiùs cum sanctis omnibus socientur tecum cœlestibus gaudiis; qui in Trinitate perfectâ vivis et gloriaris Deus, per infinita sæculorum sæcula. Amen.

Sequitur ultima Benedictio. ENEDICTIO Dei Patris omnipo

BENED

tentis ingeniti, Filiique ipsius unigeniti, necnon Sancti Spiritûs Paraclyti ab utroque procedentis, maneat jugiter super cimiterium istud in sæcula sæculorum. Amen.

[blocks in formation]

Collectio.

dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Amen, amen, dico vobis ; quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam æternam. Et

DEUS, cujus miseratione animæ in judicium non venit: sed transiet à

Offertorium.

PIE Deus, qui primum hominem ad

fidelium requiescunt; huic cimi- morte in vitam. terio angelum tuum deputes custodem; et da propitius ut omnium quorum quarumque hic corpora sepelienda sunt, anima absolutæ ab omni dolore sine fine lætentur. Per.

[blocks in formation]

æternam patriam revocâsti pastor bone qui ovem perditam pio humero ad ovile reportâsti: juste judex dum veneris judicare: libera de morte animas eorum quos redemisti: ne tradas animas confitentes tibi ne derelinquas eas in finem. Secreta.

MUNERA, Domine, oblata sancti fica, et qui teipsum in sepulchro poni voluisti, per hæc nos, quæsumus, ad finem vitæ properantes, à peccatorum nostrorum maculis emundemur. Per Dominum.

in jussu et in voce archangeli et in tubâ COP

Dei descendet de cœlo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde Deinde nos qui vivimus qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Gradale. Requiem æternam. V. Absolve.

[blocks in formation]

Benedictio episcopalis.

OPIA M, quæsumus, Domine, tuæ benedictionis populo hîc adunato tribue: tentationum omnium pericula remove: et perturbationum procellas ab

eo miseratus exclude. Amen.

Mala cuncta arce, bona tribue, noxia subtrahe, prospera concede: ut in laude tuâ in præsentis ævi stadio currentes:

placere tibi valeant in futuro gaudentes. Amen.

Sic, Domine, quæsumus, in hoc poliandro seu cimiterio requiescentium corpora tuæ virtutis clypeo protege, et brachio tuæ defensionis robora: quatenus

in novissimo tube clangore, à cunctis nexibus peccatorum eruti, et æternæ vitæ gaudiis restituti: resurgant in parte

dexterâ co-ro-nandi. Amen.

In consecratione sanctæ crucis Letaniæ agantur a duobus. Deinde episcopus veniens ante altare ad benedicendam aquam, dicat ter, Deus, in

Quod ipse præstare dignetur, qui est adjutorium meum intende, cum Gloria

vera resurrectio mortuorum: cui est, cum æterno Patre Sanctoque Flamine,

absque alleluya, flectens genua ter.

Postea faciat exorcismum salis et aquæ et cæterorum quæ ad hoc necessaria sunt cum benedictionibus eorundem

laus et perpetuitas in sæcula sæcu-lorum. dicens, Amen.

Communio. Lux æterna.

[blocks in formation]

EXORCIZO te, creatura salis et

cætera usque

Quatenus consecrata sis aqua sancta, ac proficias ad dedicationem hujus sanctæ crucis (harum sanctarum crucium); ut per te et per benedictionem divinam auxiliante Domino sive per os et per manus atque officium nostrum, hæc crux (hæ cruces) divinitùs per gratiam Sancti Spiritûs consecretur (consecrentur) et perpetualiter ad adorandam imaginem Domini nostri Jesu Christi consecrata permaneat (consecrata permaneant); et Spiritus Sanctus habitet in hac cruce sanctâ (his crucibus sanctis). Per eundem : [in unitate] ejusdem.

Hoc facto, aspergatur crux cum hysopo aqua sanctificatâ, modulando hanc Antiphonam.

Asperges me.

Psalmus. Miserere.

Interim lavetur tota crux aquâ benedicta. Deinde subjungatur hæc Oratio.

BENEDIC, Domine, hanc crucem

tuam per quam (has cruces tuas p. quas) redemisti mundum à potestate dæmonum, et superâsti passione tuâ suggestorem peccati; qui gaudebat in prævaricatione primi hominis per vetitum

lignum, tristis tamen dimisit per lignum crucis tuæ quos antea seductos habuit. Sanctifica, quæsumus, Domine, istud signaculum (ista signacula) passionis tuæ ut sit (sint) inimicis tuis obstaculum (obstacula) et credentibus in te perpetuum salutis vexillum, (perpetua s. vexilla,) Salvator mundi, qui cum Patre et Spiritu Sancto.

Alia Oratio.

OGAMUS te, Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus, ut Sancti Spiritûs gratia ad consecrandam divinæ pietatis Unigeniti tui Domini nostri operationem nos efficias idoneos; atque benedicere digneris hoc signaculum (hæc signacula) crucis, ut sit remedium salutare (sint remedia salutaria) generi humano; sit (sint) soliditas fidei, profectus bonorum operum, redemptio animarum, protectio ac tutela contra sæva jacula inimicorum, et in utriusque naturæ salvationem; sit (sint) propitiatio spiritualis omnium in te credentium. Per eundem.

DEU

Alia Oratio. EUS, qui beatæ crucis patibulum quod prius erat scelestis ad pœnam, convertisti in sanguine Filii tui redemptis ad liberationem; benedic, quæsumus, hoc signum crucis (hæc signa crucium) sanctitatis tuæ sacramento, et concede plebi tuæ illius (illarum) vallari præsidio, cujus (quarum) est armata vexillo. Sit nobis hæc crux (sint nobis hæ cruces) fidei firmamentum, spei suffragium, in adversis defensio. Sit (sint) in hoste victoria, in civitate concordia, in campo custodia, in domo fultura. Gregem tuum, Domine, per virtutem crucis hujus (crucium harum) conserva incolumem;

et hæc (ha) cœlesti sanctificatione gloriosa (gloriosa) ad vitam proficiat (proficiant) sempiternam, quæ nobis Agno vincente conversa est (conversæ sunt) in salutem. Per eundem. Alia Oratio.

Ο

MNIPOTENS gloriose Deus, Pater benignitatis immensæ, qui pretioso Unigeniti tui cruore per passionem crucis mundum à debitæ mortis eripuisti dispendio, et spirituali illuminatione vivificâsti; quique cuncta regna disponis; qui etiam es bonorum collator munerum, et virtutum omnium largus attributor; cui gentes et populi serviunt; cui omnis angelorum legio famulatur; quique largiris famulis tuis, unde ad laudem sancti nominis tui debita tibi vota persolvant; cui prius fides offerentium complacet, et deinde sanctificatur oblatio; quæsumus exorabilem clementiæ tuæ bonitatem; ut sanctifices atque consecres tibi ad honorem, et fidelibus tuis ad misericordiæ propitiationem hoc signum crucis quod (hæc signa crucium qua) voluntariâ mentis devotione famuli tui (famulorum tuorum) religiosa fides construxit; trophæum scilicet victoriæ tuæ, et vexillum (vexilla) redemptionis nostræ ; quodque (quæque) in amorem Christi Filii tui triumphali in ævum gloriâ consecramus. Accipe hoc signum crucis insuperabile, quo (hæc signa crucium insuperabilia quibus) et diaboli est exinanita potestas, et mortalium tuâ largitione restituta libertas. Licet fuerit aliquando crux in pœnâ sed nunc versa est in honorem per gratiam; et quæ quondam reos puniebat supplicio, nunc tuæ redemptionis gratia obnoxios absolvit à debito. Per hoc tibi Domine, nitimur placere, per quod tibi

placuit nos redimere. Nullum tibi
debitum amplius munus est, quàm quod
tui corporis, Christe, dedicavit affixio.
Nec tibi est ulla magis familiaris oblatio,
quàm quæ manuum tuarum extensione
sacrata est. Illis ergo manibus hanc
crucem (has cruces) accipe, quibus illam
amplexatus es; et de sanctitate illius hanc
(has) sanctifica. Ac sicuti per illam
mundus expiatus est à reatu, ita offe-
rentium famulorum tuorum animæ devo-
tissimæ hujus crucis (harum crucium)
merito, et obsecrationibus omnium sanc-
torum tuorum ab omnibus terrenæ corrup-

aquæ sanctifica, ac sacræ unctionis tuæ
chrismate benigniter perfunde ad libera-
tionem generis humani, et ad effugandos
ab eis dæmones, et expellendos morbos;
ut et omnes languores corporis et animæ,
hujus sanctæ crucis (harum sanctarum
crucium) præsentiâ per invocationem
sancti nominis tui repellantur; et cre-
dentes in te spiritualis medicinæ remedio
vivificentur. Per.

Ilic adoleatur thus super ipsam
crucem, modulando hanc Antiphonam.
Domine, ad te dirigatur.
Sequitur Oratio.

tionis nexibus absolvantur. Simulque DOMINE Jesu Christe, salus im

retributionis æternæ solatia hujus sanctæ crucis (harum sanctarum crucium) gratiâ in divinitatis tuæ gloriâ à te crucifixo percipiant. Qui cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus. Per. Hic faciat episcopus crucem ator humili- pollice de chrismate super pectus crucis, ita dicendo.

Hic dicatur Veni Cre

ter.

CON

cum

ONSECRARE et sanctificare digneris, Domine Deus omnipotens, hanc crucem per istam sanctam unctionem et nostram benedictionem, in Christo Jesu Domino nostro, qui vivit.

Hoc facto, aspergat eam (eas) aquâ benedictâ modulando hanc Antiphonam. Sanctifica nos, Domine, signaculo sanctæ crucis.

[blocks in formation]

mortalis, rex angelorum, via et veritas credentibus in te; qui pro salute totius mundi de sede majestatis tuæ humilis descendisti ad terram et in crucem ascendisti, suspensusque in ligno ad redemptionem generis humani hoc signum passionis tuæ pius sanctificâsti; ideoque signaculum istud crucis tuæ quo nos redemisti portamus tam in fronte quàm in corde contra sæva jacula inimici, vexillum fidei et veritatis ad nostram æternam salutem. Proinde Domine, suppliciter te rogamus ut signum istud (signa ista) sanctæ crucis tuæ salubre sit remedium (salubria sint remedia) ecclesiarum tuarum; et sit hæc sancta crux signum (sinthæ sanctæ cruces signa) universorum in te credentium in sanctam et perfectam Trinitatem. Mirifica, quæsumus, Domine, misericordias tuas per virtutem sanctæ crucis tuæ, et concede propitius ut cum thymiamatis istius fraglantiâ locis ac domibus fidelium ubi crux ista manet (cruces ista manent), fugentur dæmones, et immundi spiritus ac pestiferi expellantur morbi; careant

« السابقةمتابعة »