صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

CLONDINI, BELL ET DALDY:
CANTABRIGIAE, DEIGHTON, BELL ET SOC.

MDCCCLIX

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

TRIUM VIRORUM PRAEFATIO.

Qvam viam praeivit vir eleganti ingenio et doctrina Henricus Drury, secutus est doctissimus Gulielmus Linwood, cum alter Arundines Cami, suaves illas et lepore plenas, alter pari felicitate Anthologiam contexeret Oxoniensem, eamdem insistimus non aemulantes nos qvidem : inter duas enim celeberrimas orbis terrarum Academias unumqve Ludum Litterarium aemulatio esse potest nulla: sed, cum harumce litterarum studia, qvae veremur ne in dies obsolescant, nondum penitus excidisse videremus, condendum censuimus eiusmodi monumentum, qvod posteris hominibus traderet, veteres illas Musas ac Camenas non ad Tamesin solum, sed in Sabrinae etiam ripis aliqvando vestigia posuisse.

Etenim iam anni sunt amplius qvinqvaginta, ex qvo Regiae Scholae Salopiensi praefectus est Samuelis Butlerus, vir omni laude praestantior. Qvi qvid ad litteras antiqvas excolendas, qvid ad pueros liberalius instituendos contulerit, sciunt qvidem multi: qvibus autem difficultatibus obluctatus id effecerit, paucis innotuit, plerisqve vix esset credibile. Nobis igitur hoc opus aggredientibus spes illa calcar subdidit, fore ut viri tanti tamqve egregie meriti ‘haerentem capiti multa cum laude coronam' novis qvalibuscumqve floribus ornaremus.

In Corolla contexenda qvid cuiqve debuerimus, legentibus erit in propatulo. Qvi nos aut suppetiis instruxerunt aut ingenuo favore prosecuti sunt, iis, qvotqvot sunt, gratias agimus et habemus ingentes. Neqve vero dubium est nobis qvin multi ubiqve sint Salopienses, qvi si consilii nostri fieri potuissent certiores, summo nos studio nervisqve omnibus adiuturi fuerint. Hos igitur in primis et benevolum qvemqve lectorem enixe rogamus, ut huic opusculo nostro faveant, et, si plura, qvod speramus, non displicuerint, maculis iis, qvas humana parum caverit natura, offendi se ne patiantur.

Dabamus Londini
Cal. Febr. A.8. MDCCCL.

EORUMDEM EDITIONIS SECUNDAE PRAEFATIO.

SABRINAE Corollam qvi ante annos novem contexuimus, iidem Dei beneficio hodie retexentes primum pro virili parte ita emendavimus ut eam ad antiqvitatis optimae normam acrius exigeremus ; deinde ita immutavimus auximusqve ut rerum cum varietati tum dignitati consuleretur ; deniqve ita concinnavimus, ut carminibus ceteris loco motis, qvod inviti qvidem sed consulto et cogitato fecimus, ea tantum in nova editione comparerent, qvae ex alia in aliam lingvam conversa essent. Itaqve librum, nisi omnia nos fallunt, haud paullo probabiliorem qvam antea fuit, lectoribus nostris paucis illis qvidem, sed doctis, elegantibus, humanis, in manus tradimus, dolituri, ut cum Flacco loqvamur, si spe nostra deterius iis placeat.

Londini
Cal. Ian. A.S. MDCCCLIX.

« السابقةمتابعة »