ANALECTA LITTERARIA, I. C. VALERII CATULLI CARMINA SEX II. M. TULLII CICERONIS ORATIONIS III. COMMENTATIONES DE TIBULLO ET IV. EPISTOLAE VIRORUM DOCTORUM CURANTE IMMAN. G. HUSCHKIO PROFESSORE ELOQUENTIAE ET POESIS LIPSIAE IMPENSIS C. H. F. HARTMANNI MDCCCXXVI. VIRO A2H8 1827 MAIN NOBILISSIMO. EXCELLENTISSIMO LEOPOLDO. HARTWIG. DE. PLESSEN I. V. D. MAGNI. DUCIS. MEGAPOLITANO. SUERINENSIS. A CONSILIIS. SANCTIORIBUS. ET. MINISTRO. ORDINUM. EQUESTRIUM. AUSTRIACI. ST. LEOPOLD. ET. DANICI DANEBROG. MAGNA. CRUCE. INSIGNITO. EIDEMQUE ORDINIS. AQUILAE. RUBRAE. BORUSS. PRIMAE CLASSIS. EQUITI Haud ita multos fore arbitramur, qui sciant, Ian. Broukhusium non modo propositum habuisse, ut Catullum tali fere commentario, quali primum Propertium deinde etiam Tibullum illustravit, instructum ederet, sed editionem ipsam inchoasse, inchoatam autem, prima plagula typis iam expressa, destituisse. Huius plagulae specimen unicum, quod exstat, sibi comparaverat Santenius, unde cum reliqua eius supellectile libraria migravit in Bibliothecam Regiam Berolinensem. Quid impulerit Broukhusium, ut consilium Catulli edendi abiiceret, hodie quidem decidi nequit. Non tamen a vero me aberraturum esse arbitror, si dicam, commentarii illius, quem partim typothetarum formulis expressum partim manu scriptum reliquit auctor, ieiunitatem effecisse, ut, re accuratius considerata ac perpensa, ab incepto desisteret. ab incepto desisteret. Sane notulae illae tam breves, ut una plagula sex fere caperet poetae carmina cum editoris commentario, meris propemodum constant Excerptis e scriptis eorum, qui vel in transcursu vel data opera Catullum illustrarunt, nec ullam habent commendationem a Codicum veterumque Editionum subsidiis, quibus ille etsi instructus fuisse videtur, tamen usus est perpaucis. Quem defectum quum ego quodam modo supplere possem, non dubitavi plagulam illam paene intermortuam quasi in vitam revocare, atque ita planum facere, quid de instituto illo Broukhusiano existimandum sit. |